VITA

De S. Christina Mirabili Virgine

Auctore Thoma Cantipratano
Ordinis Praedicatorum
Ex codice nostro Membranaceo Ms. Camerensi
in Belgio prope Bruxellas,
cum pluribus aliis collato
[Acta Sanctorum Julius 24 (1868) 5, pp. 650-656]


Prologus

[1] Memorabilis Christi virginis Christinae vitam scribere disponentes, illud in exordio sermonis primitus inseramus, quod venerabilis Jacobus Achonensis episcopus, postea Romanae curiae Cardinalis, in Vita beatae Mariae de Oignies de ipsa Christina per haec verba commemorat. "Vidi, inquit aliam (Christinam intellige) circam quam [tam] mirabiliter operatus est Dominus, quod cum diu mortua jacuisset, antequam in terra corpus ejus sepeliretur, [anima ad corpus revertente] revixit; et a Domino" obtinuit, ut in [hoc] seculo vivens in corpore, purgatorium sustineret. Unde longo tempore ita mirabiliter a Domino afflicta est; ut quandoque in hyeme, in aqua glaciali diu morraretur; quandoque etiam sepulchra mortuorum intrare cogebatur. Tandem in tanta pace peracta poenitentia, et tantam a Domino gratiam promeruit, ut multotiens rapta in spiritu animas defunctorum usque in purgatorium vel [per] purgatorium sine aliqua sui laesione usque ad superna regna conduceret.

2. Haec igitur, ut diximus, praefatus venerabilis Jacobus episcopus de ea commemorat. Ego autem reliqua indignus F. Praedicatorum Ordinis ob aedificationem legentium et specialiter Christi laudem, [haec] licet imperito sermone descripsi, certus utique relatione narrantium. Nec immerito certum me dixerim, cum tot plane testes habeam in pluribus, quae descripsi, quot tunc temporis in oppido S. Trudonis ut ratione potuerunt. Neque enim haec in angulo gesta sunt, sed plane in populis; nec tantum temporis transiit, quod ea absorbuit et sepelivit oblivio, cum non eo amplius quam anni octo sint, quo haec scripsi post mortem ejus. Alia vero quae nemo hominum scire potuit nisi ipsa, ab illis proprie audivi, qui ea ab ore illius se percepisse testati sunt.

3. Et noverit quicumque legit haec, talibus me testibus credidisse, qui nequaquam a centro veritatis etiam pro amputandis capitibus deviarent. Fatemur quidem, et verum est, narrationem nostram omnem hominis intellectum excedere, utpote quae secundum cursum naturae fieri nequaquam possent, cum tamen sint possibilia Creatori; nec ea ullo modo scribere praesumpsissem, nisi me venerabilis Jacobi episcopi in majoribus rerum gestarum testimonium praecessisset. Hinc ergo opus aggredientes, in primis quemadmodum nutrita sit, postmodum educata, atque inde cetera illius gesta, prout certissima et indubitabili relatione didicimus, exequamur.

Antiqua Capita

Incipit prologus in Vita beatae Christinae
de oppido S. Trudonis.

Caput I. Incipit Vita b. Christinae cognomento Mirabilis.
II. Quomodo B. Christina mortua fuit.
III. Quomodo educta est de corpore, et qualiter reducta ad corpus revixit.
IV. Quomodo capta ab amicis, et a Domino liberata, proprio virgineo ubere nutrita sit.
V. Quomodo aquas ingrediebatur.
VI. Quomodo cruciabatur in igne.
VII. Quomodo cruciabatur in aquis.
VIII.Quomodo cruciabatur in rotis et patibulis.
IX. Quomodo cruciabatur in spinis et vepribus, et a canibus agitabatur.
X.De subtilitate corporis ejus.
XI. Qualis efficeretur dum orabat.
XII. Qualiter tibia ejus confracta, capta est et liberata a Domino.
XIII. Qualiter oleum fluxit de mammilis ejus, et sic libera dimissa est ab amicis suis.
XIV. Quomodo communis oratio facta est a religiosis pro ea.
XV. Quomodo contemperata est vita ejus hominibus.
XVI. Quomodo cogebatur a spiritu eleemosynis vivere.
XVII. De illo, a quo potum accepit.
XVIII. Qualiter ei erat, cum malefactorum eleemosynas ederet; et de cibo vel habitu eorum.
XIX. De dolore ejus et planctu, quem pro damnandis habebat; et de gaudio pro salvandis.
XX. Quomodo clarui spiritu prophetiae.
XXI. Quomodo praedixit quamdam occisionem.
XXII.Quomodo praedixit apostasiam monialis.
XXIII. Quomodo protexit precibus quemdam nobilem peregrinantem.
XXIV. Quomodo praedixit Jerusalem captivandam; et diem quando capta est nuntiavit.
XXV. Quomodo praedixit maximam famem futuram.
[XXVI. De raptu eius in spiritu, et cantu mirabili in praedicto monasterio.]
XXVII. Quomodo insultabat, quod creatorem non agnoscerent.
XXVIII. Quomodo dereliquit sua, et venit apud Loen.
XXIX. Quomodo divinitus intelligebat Scripturas.
XXX. Quantum venerabatur a comite Ludovico.
XXXI. Quam excitantia verba habuit.
XXXII. Quomodo eidem comiti molestias praedixit.
XXXIII. Quid egit in morte dicti comitis.
XXXIV. Quomodo partita est purgatorii poenas cum anima comitis.
XXXV. Qualiter se habuit in ultimo anno vita suae.
XXXVI. Narratio domini Thomae abbatis S. Trudonis de ea.
XXXVII. Modus vitae ejus ante mortem.
XXXVIII. De languore ejus ante mortem.
XXXIX. De morte ejus secunda, et qualiter iterum revixit, et tertio mortua est.
XL. De sepultura B. Christinae et de translatione corporis ejus.
XLI. Conclusio libri.
XLII. De secunda relevatione corporis ejus.
XLIII. De primo miraculo, quod accidit post relevationem corporis sacri.

Caput I

Sanctae Natales; Viso post mortem purgatorio, ad vitam redit, ut animas ibidem detentas juvet; quam acerba, illaeso corpore, pro eisdem sit passa.

I. Incipit Vita B. Christinae cognomento Mirabilis.

4. Igitur memorabilis Christi virgo Christina ex oppido S. Trudonis in Hasbania honestis parentibus oriunda fuit. Haec, defunctis parentibus, cum duabus sororibus ipsa junior relicta est. tunc sorores secundum religiosae vitae modum vitam suam disponere cupientes, sororem aetate majorem, ut vacaret orationi, mediam ut [domus] curam ageret; juniorem autem Christinam, ut ad pascua euntia pecora custodiret, instituunt. Nec mora: viliori et humiliori officio deputatae Christus non defuit consolator; quinimo illi dedict gratiam internae dulcedinis, secretisque coelestibus eam saepius visitabat. Mansit tamen cuncits incognita, solique Deo tanto notior, quanto secretior. Unde per Isaiam gloriatur dicens: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Est enim ipse verecundus amator.

5. Et factum est post haec, ut ex interno contemplationis exercitio virtute corporis infirmata, vita excederet. Tunc positum in medio corpus exanime ab amicis, et sororibus maxime lamentabatur. Mane ergo facto, ad ecclesiam deportatur. Cumque pro depositione ejus Missarum oblatio fieret, subito commotum corpus exsurrexit in feretro, statimque instar avis evecta templi trabes ascendit. Fugientibus ergo cunctis, qui aderant, sola soror aetate major cum timore remansit [ubi] usque post Missam immobilis perseverans a presbytero ecclesiae sacramento constricta, est coacta descendere: horrebat enim, ut quidam autumant, subtilitas ejus spiritus, odorem corporum humanorum. Mox cum sororibus reversa, domi cibis refecta est. Tunc amici ejus spirituales, accedentes ad eam, sciscitati sunt, [ut] quid vidisset, vel quid passa fuisset, vellet exponere. [Quibus illa:]

6. Statim, inquit, ut defuncta sum, susceperunt meam animam ministri lucis, angeli Dei, et deduxerunt me in locum quemdam tenebrosum et horridum, animabus hominum plenum. Tormenta, quae in ipso loco videbam, tanta et tam crudelia erant, ut nulla lingua haec loqui sufficeret. Et vidi inibi multos defunctos, quos dudum, in carne cognoveram. Ego autem illas miseras animas non modice miserata requirebam, cujusmodi esset hic locus. Cogitabam autem hunc esse infernum. Et responderunt mihi ductores mei: Quia hic locus purgatorius est, in quo poenitentes peccatores in vita poenas luunt. Inde deduxerunt me ad tormenta inferni, et agnovi etiam ibi quosdam, quos viventes agnoveram.

7. Post haec delata sum in paradisum ad thronum divinae majestatis. Cumque [652] congaudentem et congratulantem mihi Dominum viderem, super omnem modum gavisa sum, cogitans me perpetuo ex tunc cum Domino permansuram. Et Dominus statim respondit desiderio meo: Revera, inquit, dulcissima mea, hic mecum eris; sed nunc tibi duorum optionem propono: aut nunc scilicet permanere mecum; aut ad corpus reverti, ibique agere poenas immortalis animae per mortale corpus sine detrimento sui, omnesque illas animas, quas in illo purgatorii loco miserata es, ipsis tuis poenis eripere; homines vero viventes exemplo poenae et vitae tuae converti ad me, et a scleribus resilire; peractisque omnibus, ad me tandem multorum praemiorum mercede te cumulatam reverti. Respondi sine aliqu haestitatione, sub conditione mihi proposita, velle reverti.

8. Nec mora, mihi Dominus in responsione congratulans, jubet animam meam reduci ad corpus. Et videte quam veloces angeli ad praeceptum Domini! Ea etenim hora, qua dicebatur in Missa pro me celebrata primo Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, anima mea throno divinae majestatis astabat. Ubi vero Agnus Dei tertio dicebatur, ab angelis velocibus restituta sum corpori. Sic modus regressionis meae, et egressionis fuit, et ad correctionem hominum redonata sum vitae. Nunc ergo non conturbent vos illa, quae visuri estis in me, quia super intellectum sunt illa quae Deus ordinabit mecum. Nec enim talia visa sunt inter mortales. Haec audientes amici ejus, admirati sunt, et cum stupore, quae futura erant, praestolabantur.

9. Igitur post haec, cum Christina hominum praesentias miro horrore fugeret in desertis, in arboribus, in summitatibus turrium vel templorum vel quarumlibet rerum sublimium, putantes eam plenam daemonibus, tandem cum magno labore captam vinculis eam ferreris manciparunt: ubi dum multas poenas pateretur, et penurias, maximine tamen in odore hominum, nocte quadam adjuta a Domino, vinculis et compedibus solutis evasit, fugitque in remotis deserti silvis, et ibi in arboribus avium more vivebat. Cumque egeret cibo (nec enim, quamquam subtilissimum corpus ejus, sine victu [esse] poterat) et fame gravissima torqueretur, nullo modo tamen reverti volebat, sed sola cum Domino in desert secreto manere. Orationem ergo fundens ad Dominum, petivit supplex, ut ejus angustias misericordiae suae oculis intueretur. Nec mora: ad se reflectens oculos, videt aridas mammas virginei pectoris sui contra ipsa naturae jura lactis stillare dulcedinem. Mira res! et post incomparabilem Christi Virginem Matrem cunctis seculis inaudita. Stillantem igitur liquorem in cibum sumens, novem hebdomadibus proprio virginei lactis ubere nutrita est. Interim ergo a suis requisita, inventa et rapta est, et, ut prius, vinculis ferreis mancipata; sed frustra.

10. Liberata enim a Domino venit apud Leodium civitatem. Quae sacrosanctas Agni immaculati paschalis carnes esuriens, supplicavit presbytero S. Christophori ut eam angustiatum in pluribus communione sancta muniret. Cumque sacerdos promitteret, sed se ad horam occupatam non posse [diceret] illa, dilationis impatiens, venit ad alterius ecclesiae presbyterum, et petit corpus Christi. Qui mox precibus precantis assurgens communicavit eam. Nec mora: quodam impetu commota diffugiens, civitatem egressa est. Miratus ergo presbyter fugientem, concurrente alio presbytero S. Christophori, ambo eam usque ad fluenta Mosae fluminis insecuti sunt. Quam ad obvias aquas se comprehendere posse gavisi, cernunt stupidi ante se in vero corpore feminam quasi phantastico profundos aquae gurgites introire, et per aliam fluminis ripam ab aquis immunem exire.

11. Tunc coepit Christina agere illa, propter quae a Domino remissa fuerat. Ingregiebaturque clibanos ignivomos, ad coquendum panes paratos, cruciabaturque incendis velut aliquis nostrum, ita ut horrifice clamaret prae angustia; nec tamen in egredientis corpore laesura forinsecus apparebat. Clibanos non habens, in ignem copiosum in domibus hominum se projiciebat; vel pedes tantum vel manus mittebat, tenebatque tam diu, quousque, nisi divinum esset miraculum, redigi in cinerem potuissent. Intrabat, etiam aliquando cacabos plenos bullientis aquae usque ad ubera, vel usque ad renes secundum altitudinem cacaborum, et membris, quae foris immunes a supplicio remanebant, aquam fervidam superfundebat, clamabatque quasi parturiens, nec tamen egrediens habebat laesuram.

12. Sub aquis Mosae fluminis glaciali tempore frequenter ac diutius morabatur, adeo ut in iis, sex diebus et eo amplius permaneret. Sed veniebat presbyter, qui ejus curam gerebat, stansque in ripa fluminis adjurabat eam per nomen Christi; et tunc illa coacta redibat. In hyeme etiam sub rota molendini ibat erecta stare, ita quod aqua dilaberetur per medium caput et membra ejus. Veniebat etiam cum aqua natans aliquando, cadebatque cum aqua super rotae circuitum, nec ulla laesura tamen apparebat in membris.

13. In rotis etiam, in quibus piratae aliquando cruciari solebant, more tortorum flectebat crura et brachia sua, et tamen, cum descenderet, non apparebat fractura in membris suis. Ibat etiam ad patibulum, et se inter latrones suspensos laqueo suspendebat, ibique uno die vel duobus suspensa pendebat. Saepius quoque sepulchra mortuorum intrabat, plangebatque ibi peccata hominum.

Caput II.

Mirabilia in subtilitate et figura corporis
sanata tibia, liberatione a captivitate,
oleoque ex uberibus effluente.
Communior vivendi modus;
fructus sacrae synaxeos;
commendatio eleemosynae; vaticinium.

[14.] Media etiam nocte quandoque surgebat, et canes totius civitatis S. Trudonis provocans ad latratus, quasi bestia fugiens praecurrebat, insequebanturque eam canes, et per silvas atque condensa spinarum agitabant eam, ita ut nulla pars corporis ejus a plaga remaneret immunis, et tamen cum sanguinem diluisset, nullum laesurae vestigium apparebat. Hoc idem per se cum spinis et vepribus faciebat, ita ut sanguine per totum corpus perfusa undique videretur. Unde multi, qui saepius hoc videbant, mirati sunt, unde tantus sanguis in uno corpore abundabat. Exceptis enim istis effusionibus sanguinis, ex vena saepissime multum valde sanguinem minuebat.

15. Corpus ejus tantae subtilitatis, et levitatis erat, ut in arduis et sublimibus ambularet, et instar passeris in subtilissimis arborum ramusculis dependeret.

16. Cum orare vellet, in summitatibus arborum vel turrium vel quarumlibet rerum sublimium fugere cogebatur, ut ibi remota ab omnibus, sui spiritus requiem inveniret. Iterum cum oraret, et contemplationis in ea gratia divina descenderet, velut calefacta cera, omnia membra ejus in unum globum concludebantur, nec poterat in eis nisi tantum corpus sphaericum deprehendi. Cumque spiritali ebrietate digesta actuales sensus propria membrorum loca reciperent, instar ericei conglobatum corpus redibat ad formam, et extendebantur membra, quae sub informi prius materia claudebantur. Super palos etiam sepium frequenter stabat erecta, et ibi Psalmorum decantabat cursum: quippe grave illi admodum erat interim terram attingere.

17. Pro his et hujusmodi sorores ejus, et amici erubsecentes non modice, eo quod eam homines plenam daemonibus reputarent, nequissimum quemdam et fortissimum virum conveniunt, qui accepta mercede eam insequeretur ac caperet, et vinculis ferreis manciparet. Cumque nequam ille eam per deserta insequeretur, nec manibus eam capere posset, semel tandem attingens eam, tibiam ipsius clava confregit. Qua deportata domi, medicum sorores ejus mercede conducunt, qui confractae tibiae illius curam impenderet. Deducta est ergo apud Leodium in curru.

18. Conscius autem medicus fortitudinis illius, eam in cellario ex omni parte munito, vinculis fortiter constrictam et ad columnam ligatam, januis obseratis inclusit. Cumque fascibus medicinalibus tibiam illius stringeret et foveret, medico recedente, apposita detrahebat, indignum ducens alium suis plagis medicum adhiberi praeter Salvatorem nostrum Jesus Christum. Nec illam fefellit Omnipotens. Nam nocte quadam, cum divinitatis in eam spiritus irruisset, solutis vinculis, quibus ligata erat, sanata ab omni incommodo, per aream cellarii deambulabat ac tripudians, laudans et benedicens illum cui soli mori et vivere delegisset. Claustris ergo celarii spiritus ejus arctari se sentiens, arrepta saxo de area cellariii, in spiritu vehementi murum pervium fecit; et ut utamur exemplo, velut sagitta, quae quanto fortius in arcu stringitur, tanto robustius jaculatur, sic spiritus ejus ultra quam justum erat arctatus (quia: Ubi spiritus Domini, ibi libertas) cum ipso carneae molis corpore per aeris vacuum instar volucris volasse perhibetur.

19. Nec sic tamen sorores et amici [ejus] ab ipsius persecutione cessarunt: nam ubi eam reversam comprehendere potuerunt, in scapulo [654] quodam ligneo vinculis eam fortiter ligaverunt. Pascebaturque instar canis pane modico et aqua tantum. Ut ergo praerogativum in ea virtutis suae miraculum Christus ostenderet, superari eam ad tempus ac tribulari sustinuit. Duritia ergo ligni nates ejus attritae [et humeri] computrescebant, horumque dolore tabescens panem suum manducare non poterat. Nullo ergo ejus miseriis compatiente, mirifice eam miseratus est Dominus; perfecitque in ea illud insigne miraculum, cunctis retroactis seculis inauditum. Virginea enim ubera ejus clarissimi olei liquorem coeperunt effluere. Quem illa in condimentum sicci panis assumens pro pulmento habebat, et pro unguento; liniebatque ex eo vulnera membrorum suorum putrescentium. Quod ubi sorores ejus et amici viderunt, coeperunt flere, nihilque ulterius divinae voluntati in Christinae miraculis renitentes, eam solverunt a vinculis, veniamque prostrati de injuria postulantes, liberam dimiserunt.

20. Tunc libertate pro licito vel libito utens agebat poenas pro peccatis hominum, secundum quod supra dictum est. Cumque multi pro videndis mirabilibus Dei in Christina ex propinquis et longinquis extremisque regionibus quotidie convenirent, religiosi viri ac mulieres, qui in praedicto oppido erant, horrentes ne suprema mirabilium admiratio humanum sensum excederet, converterentque bestiales hominum mentes in malignam operationem facta divina, maxime in iis, quod fugiendo hominum praesentias, ardua quaeque velut avis ascenderet, et in aquis quasi piscis diutius moraretur, rogaverunt sedulis precibus Dominum, ut miracula sua in Christina secundum communem statum hominum temperaret. Nec sprevit Dominus pie lacrymantium preces.

21. Factum est enim die quadam, ut agitata a spiritu vehementissime, ad ecclesiam quamdam in villa, quae dicitur Guelleir confugeret, inventoque aperto fonte sacro baptismi, illis se totam immergeret. Quo facto, hoc inibi dicitur consecuta quod contemperatio, ex tunc fuit modus ejus vitae hominibus, quietiusque habuit postea, et melius pati potuit odores hominum, et inter homines habitare.

22. Sacramentum Dominici corporis et sanguinis frequenter, et maxime diebus Dominicis in sancta devotione sumebat, recipiebatque in eo robur corporis, ut dicebat, et maximam laetitiam spiritus. Proinde nihil [eorum] quae propria pro Christo reliquerat, vel ad se jure hereditario pertinere debebant, uti in cibum vel potum poterat, sed communibus hominum eleemosynis, quas ostiatim quotidie mendicabat, ut eorum peccata portaret, quorum eleemosynis pascebatur. Dicebat autem quod ea de causa, a Dei spiritu cogebatur sceleratorum hominum eleemosynas mendicare, ut per has ad horrorem peccatorum et vitae poenitentiam vocarentur. Aiebat enim quod nulla re magis Deus erga peccatores ad misericordiam flecteretur, quam dum peccatores erga proximos misericordia moverentur. Unde illud viri sapientis: Numquam misericordia, numquam pietas potuit nisi in bonum claudere ultimum diem. Et ut [haec] exemplo pateant, quodam facto Christinae, quae diximus, confirmemus.

23. Accidit, ut quadam die ad sitim intolerabilem divinitus excitata, ad mensam cujusdam sceleratissimi viri splendide epulantis accurreret, potumque poscens, ab illo insolita pietate commoto, parum vini sumeret ad bibendum. Quapropter Christina dixit contra omnium opinionem, qui virum noverant, eum in morte ad poenitentiae et contritionis veniam fuisse vocatum.

Caput III.

Injustorum eleemosynis graviter afficitur;
victus ac vestitus;
sensus ex damnandis et salvandis;
cordium scrutationes; variae praedicationes;
ecstasis, etc.

[24.] Haec causa, ut diximus, fuit [pro] qua mendicare publicanorum eleemosynas cogebatur. Et tamen cum injuste aliquid acquisitum, et sibi in eleemosynam datum comederet, videbatur ei quod ranarum ac bufonum viscera aut intestina serpentium deglutiret. Unde in esu talium clamabat quasi parturiens: O Christe, quod agis mecum? Sic quare me crucias? Tundensque pectus et corpus, dicebat: O anima misera, quid desideras? Quid concupiscis haec horrida? Cur iis sordibus vesceris? Hoc ergo illi tormentum, cum [655] adeptum [injuste] quid ederet. Nec minori tamen cruciabatur poena, cum sceleratus quispiam postulatam ab ea aliquid denegaret. Accidit aliquando, ut denegatum ab impio aliquid vi auferret dicens: Etsi modo non vis; postea tamen non dolebis ablatum; et tunc proderit tibi, quod modo non prodest.

25. Cum illi deesset manica in tunica sua vel caputium in scapulari, obvium aliquem habens, de quo hoc suscipere spiritu interius admonita debuisset, rogabat illum. Quod si daret, agebat gratias; sin autem, denegatum auferebat invito, propriisque vestibus assuebat. Nec erubescebat, si confusae essent manicae, in una tunica colore dispariles. Vestes ejus erant tunica alba, et scapularium album, tegens totum corpus usque ad pedes, nec aliis frequenter consutum filis, nisi corticis arboris tiliae, vel viminibus salicis, vel ligneis parvisque verubus. Calceamento carebat, nudis incedens pedibus temporibus indiscretis. Escis vilibus et abjectis pro epulis utebatur, et scutellarum lavaturas, quae projici debebant, aqua apposita bulliebat, et hoc cum pane furfureo ac duro nimis, emollito tamen prius in aqua, sumebat in cibum. His biduo vel plerumque triduo continuato jejunio vescebatur.

26. Honores summo studio fugiebat et gloriam; dicebatque pro hujusmodi maxime illos in inferno vel purgatorio cruciari, quibus agnitionem veritatis suae Christus in vita donaverat. Quasi moriens et lugens semper incedebat: quippe cui Deus morientium quotidie vel ad salutem vel ad interitum merita revelabat. Cum aliquis in urbe defunctus esset, quem damnatum pro culpa per spiritum cognovisset, flebat, ac torquebat et retorquebat se, curvabatque [se] ac incurvabat, et recurvabat brachia ac digitos suos, velut si sine ossibus essent mollitie flexibiles. Ipse autem dolor ejus intolerabilis erat cunctis videntibus, ut nulla eum duritia hominum sine maxima sui contritione [atque compassione] sustinere valeret. Pro iis vero, qui salvandi discedebant, tanto tripudio resultabat, quod miro modo esset mirabile, eam in tant jocunditate vivere. Unde illi, qui ejus virtutem spiritus cognoscebant, facile animadvertere poterant in gaudio vel moerore, quid in urbe esset morientibus affuturum.

27. Libentissime ac benignissime morientibus assistebat, exhortans ad peccatorum confessionem, et poenitentiae fructum, ad spem perennis gaudii, et horrorem exitialis incendii. Nec hoc solum in Christianos morientes, verum etiam in Judaeos, quorum congregatio in urbe maxima erat, mirabili compassione solicita faciebat. Misericordissimum autem Christum Dominum referebat; in eos tamen qui ad ipsum converti vellent; et invitum valde illum vindicatam sumere de peccatis hominum, et contristari eum, quotiens hoc facere, peccatis hominum exigentibus cogeretur; occasiones vero ipsum diligenter inquirere, per quas salutem miseris dare possit. Et perfundebatur mira oris gratia, quando de Christo Domino hoc dicebat.

28. Referebat autem locum esse vicinum inferis in purgationem eorum constitutum a Deo, qui immanibus sceleribus foedati erant, contriti tamen fuerant in extremis. Hunc locum in tantum cruciatibus horridum referebat, quod nulla ei ad supplicia inferorum esset distantia, excepto quod ii, qui in his suppliciis vexbantur, spe veniae suspirabant. iis in tortura daemones praeesse dicebat, ipsosque in tormentum daemonibus traditos tanto ab eis acerbius cruciari, quanto se in his breviora cruciandi tempora habere cognoscunt.

29. Spiritu prophetiae in multis claruit, multos praemonuit ad salutem, multos de secretis et occultis sceleribus in occulto redarguit, et ad poenitentiam revocavit. Quando illa miserabilis congressio facta est [anno Domini MCCXIII mense Octobri] inter ducem Brabantiae et ejus adversarios, ubi in loco, qui dicitur Steps tot centena hominum occisa sunt, ipsa Beata mulier eadem die clamabat quasi parturiens atque dicebat: Heu, heu! video aerem gladiis et sanguine plenum. Currite sorores, currite; rogate Dominum; lachrymas fundite, ne contineat in ira misericordias suas. Et cuidam moniali in ipso monasterio S. Katerinae [prope oppidum S. Trudonis] dixit: Curre, filia, curre ad orationem velociter; et roga Dominum pro patre tuo, quia in maximo nunc discrimine constitutus est.

30. Verum cum quaedam monilais ipsius monasterii exitum cogitaret de eo Christina dixit: O vas vacuum! in scandalum monasterii maximum profuturum. Nec diu postea extitit, cum secundum verbum Christinae de Ordine apostavit, et per incontinentiam suam maximum monasterio scandalum fecit. Cumque conventus monasterii super modum difficilis esset, ut eamdem monialem revertentem ad poenitentiam reciperet, Christina conventum redarguit dicens: Licet vos parum reputetis perditionem ejus, non tamen ita parum anima illius constitit Christo, qui pro ea sanguinem fundens, mori dignatus est. Nec destitit Christina haec ingeminans, donec monialis poenitens reciperetur.

31. Quidam fuit nobilis ultra mare ad sepulchrum Domini proficiscens. Rogata et jurata est Christina ab uxore dicti nobilis, ut eum prece sua salvum ac sanum reduceret. Cujus adjurationem gravem ducens Christina, multas tamen preces, labores et vota pro milite. Domino obtulit, eumque sanum reduxit, et dixit uxori suae quasi obstomachans: Ecce per importunitatem adjurationis tuae sanum reduxi virum tum; sed scito nunc, quod non diu tamen ejus praesentia laetaberis. Cujus verbum non multo post verum apparuit, cum paucis evolutis diebus vir ille nobilis ab hac vita migravit, et uxorem ac filios in desolatione et tristita dereliquit.

32. Sed et multo ante tempore praedixit, quod terra Sancta Jerusalem Saracenis impiis subderetur. Cumque venisset dies, quo a Solahadino, rege Persarum, capta fuit Jerusalem, cum sepulchro Domini et Cruce Christi, ipsa in castro de Loen posita, rei eventum cognovit in spiritu. In quo facto vehementer exultans, rogabatur a praesentibus causam tantae exultationis edisserere. Recte, inquit, exulto, quia Christus Dominus hodie cum angelis laetabundus exultans occasionem dedit, qua humani generis multitudo salvetur. [656]

33. Cumque praesentes, inquirerent, quae esset occasio: Terram, inquit, sanctam hodie impiorum manibus traditam cognoscatis, magnamque occasionem per hoc datam salutis: dignam enim Christus suam contumeliam ducit, ut terra tradatur in dedecus, licet consecrata suae praesentia passionis, peritura tamen cum mundo in fine mundi, cum per recuperationem ejus animae perpetua permansurae; et suo sanguine redemptae, a via impietatis ad viam justitiae convertentur; fundentque homines sanguinem in negotio Terrae sanctae, vicemque mortis Christo in magna devotione rependent. Tunc omnes, qui aderant admirantes, nonnulli eorum notant tempus, et reperiunt eadem diem, post tempus scilicet, quo peragrato itinere interjacente, fama ad transmarinos potuit pervenire.

34. Famem etiam maximam, quae fuit anno circiter ab Incarnatione Domini MCLXX, multo tempore ante praedixit. Alia quoque multa nimis, quae jam adimpleta sunt, et quae adimplenda credimus, Christina praedixit.

35. Proinde cum esset familiaris valde monialibus S. Katerinae extra oppidum S. Trudonis; et cum ipsis aliquando [sedendo] loqueretur de Christo, subito et inopinate rapiebatur a spiritu, corpusque ejus velut trochus ludentum puerorum in vertiginem rotabatur, ita quod ex nimia vehementia vertiginis nulla in corpore ejus membrorum forma discerni posset. Cumque diutius sic rotata fuisset, acsi vehementia deficeret, membris omnibus quiescebat; sonabatque proinde inter guttur et pectus ejus, quaedam harmonia mirabilis, quam nemo mortalium vel intelligere posset, vel aliquibus artificiis imitari. Solam flexibilitatem musicae et tonos ille ejus cantus habebat; verba vero melodiae, ut ita dicam, si tamen verba dici possunt, incomprehensibiliter concrepabant. Nulla interim de ore ejus vel naso vox vel anhelitus spiritalis exibat, sed inter solum pectus et guttur harmonia vocis angelicae resonabat.

36. Interim quiescentibus membris omnibus, oculorum [ejus] palpebrae instar dormientium claudebantur. Tunc post aliquanta spatia, ad se paulisper reversa, quasi ebria, et vere ebria consurgebat; clamabat vociferans: Adducite mihi conventum, ut summae benignitatis Jesus, in suis mirabilibus collaudemus. Mox undique concurrente conventu; (laetabatur enim multum Christinae solatio) inchoabat, Te Deum laudamus; et prosequentibus omnibus finiebat. Postea vero cum ad plenum reversa esset ad se, cognosceretque, recitantibus aliis,q uid egisset; et conventum ad Christi laudem qualiter invitasset, prae pudore et erubescentia fugiebat, vel si vi ab aliqua detineretur, dolore nimio tabescebat; stultamque se ac fatuam indicabat.

37. Dicebat autem quandoque, de jam dicto statu ad se reversa, in magna amaritudine cordis: O miserum et miserabilem mundum, non agnoscentem factorem suam! Quare non servis ei? Quare longanimitatem ejus patientiae non consideras? Bonitatem ejus si videres, etiam ab alio, contradicente mundo, averti non posses, quin eum diligeres. Sed adversus es, o munde miserabilis; clausisti oculos, et intelligere noluisti. Haec dicens clamabat velut parturiens, et contorquebat membra sua, volutabaturque in terra cum ejulatu maximo ingeminans, quare mundus non agnosceret Creatorem suum.

Caput IV.

Secessus Sanctae ad Ivettam reclusam;
cantus ac Scripturarum scientia;
aestimatio apud comitem Lossensem;
de quo vivente bene meirta, post mortem ejus,
poenas purgatorii in se Sancta partitur;
amor solitudinis.

[38.] Post haec de domo propria et cognatione digressa, castrum in confinio Alamanniae, quod Loen dicitur, expetivit: ubi cum quadam religiosissimae vitae reclusa Ivetta nomine, moram per novennium faciens, mira per eam operatus est Dominus. A qua reclusa, multa, quae de Christina scripsi, revelata suscepi: de longinquis enim Galliarum partibus ad eam propter hoc veni.

39. Igitur in eodem loco, omni nocte Christina Matutinorum frequentans vigilias, recedentibus omnibus de ecclesia, et obseratis januis, per aream pavimenti ecclesiae deambulans, canticum tantae dulcedinis emittebat, ut potius videretur cantus angelicus quam humanus. Cantus ille tam mirabilis erat auditu, ut omnium musicorum instrumenta, omnium mortalium voces excelleret; minor tamen in longe impar dulcedine illus harmoniae jubilo, qui dum mente excederet, inter guttur et pectus ejus [incomparabilis] resonabat. Cantus, inquam iste Latinus erat, mirisque consonantium clausulis exornatus.

40. Intelligebat autem ipsa omnem latinitatem, et sensum in Scriptura divina plenissime noverat, licet ipsa a nativitate litteras penitus ignoraret, et earum obscurissimas quaestiones spiritualibus quibusdam amicis, cum interrogaretur, enodatissime reserabat. Invitissime tamen [ac rarissime] facere voluit; dicens Scripturas sanctas exponere, proprium esse clericorum, nec ad se hujusmodi ministerium pertinere. Clerum ac maxime sacerdotes propter nimium amorem Christi miro modo venerabatur, cum tamen versa vice multas ab eis injurias pateretur. Peccantes sacerdotes vel clericos secretius et cum mira reverentia quasi proprios patres dulciter admonebat, ne bonum nomen Christi per excessus suos in populis blasphemarent.

41. Cujus sanctitatem vir nobilissimus Luduicus scilicet comes de Loen celebri fama cognoscens, coepit eam ex corde diligere, et ejus consiliis ac colloquiis sinceriter inhaerere. Ubicumque vidisset eam, assurgebat, et occurrebat ei, matremque vocabat. Cum autem aliquid idem comes contra justitiam, vel ecclesiam Christi aut ministros ejus exercuisset, ipsa quasi mater de filio dolebat pro eo. Adienque eum, in palatio consistentem, materna illum fiducia arguebat, obtinebatque ab eo quidquid pro satisfactione et justitia debuisset.

42. Et quidem cum idem Luduicus comes die quadam acclinis in atrio ecclesiae jaceret multo milite stipatus, illa superveniens clam capiti comitis imminebat. Quae oculis ac manibus elevatis dicere coepit cum mira oris gratia: O quam pulcher es, Domine! quod milites audientes dicebant comiti: Audisne, domine comes; qualiter haec Sancta te laudat? Et comes: Novi, inquit, quem laudat.Non sum ego, sed laudat coelestem Dominum suum, qui pulchritudinum creator est, et pulcherrimus omnium. Tum illa: Verum, inquit, dixisti. Tu ergo cur istum non diligis?

43. Idem ipse comes aliquando in palatio suo apud Loen, quod nunc destructum est, cum Limburgensi, et cum alio comite hora meridiana super culcitram in aestate colloquendo jacebat. Ad quorum colloquium Christina constanter accurrens inclamat comiti Luduico: O miserrime cum quibus nunc agis colloquium? Ecce tecum quasi amicus agit, qui inimicus jam manum proditurus apponit. Mox vocem Feminae proditor ille perhorrens, ad horam conticuit, verumque verbis dissimulans, eventum rei exitus approbavit.

44. Hic idem Luduicus comes cum in extremis ageret, Christinam ad se vocari fecit, eam obnixius postulans, ut secum usque ad horam sui obitus remaneret. Qua favente benignus, comes omnes* qui cum eo erant, secedere jubet a thalamo; Christinam autem solam secum retinuit in conclavi. Nec mora: comes virtute, qua potuit, erexit se, et supplex ante pedes Christinae toto corpore factus, ei omnia peccata sua ab anno aetatis suae undecimo usque ad diem illam cum maximis lacrymis recitavit; et hoc non pro indulgentia, quam dare no potuit, sed ut magis ad orandum pro eo, hoc piaculo moveretur. Post [658] haec comes omnes suos intra thalamum vocari fecit, et secundum consilium Christinae sua disponens mortuus est. Et vidit illa animam ejus tradi ad purgatorium, poenis acerrimis cruciandam.

45. Quem pia Mulier non modice miserata, a Domino obtinuit, ut cum illo exactura in purgatorio supplicia partiretur. Nempe cum illi [post mortem] apparuisset, auxilium petiturus, dixit ad eum Christina: Age nunc, et vade hinc, et secundum divinum judicium poenas ro peccatis exolve; ego vero in meo corpore exactura tormenta dimidiam purgatorii tui partem excipio. His ita gestis, videres Christinam multo post tempore nocturnis horis flammeis vaporibus [interdum vero frigorum algoribus] cruciari; et certum, secundum quod anima comitis altaernatis cruciatibus torquebatur. Loca etiam, in quibus dictus comes peccare solebat, irremediabilibus lacrymis irrigabat, et in quibus laetatus ille inaniter fuerat, ista dolebat.

46. In ultimo vitae suae anno solitudo illi et desertum frequenter habitaculum erant; revertebaturque, licet rarissime, cum ad salutem hominum, aut ad sumendum cibum a spiritu cogeretur. Retinere eam illo in tempore nemo mortalium posset, cum anhelaret ad deserta transire. Cum reverteretur, nemo eam salutare, nemo aliquid interrogare audebat. Vespere enim aliquando revertens transibat per mediam domum quasi spiritus super terram: vixque discerni poterat si spiritus transibat aut corpus, cum terram vix tangere videretur. Adeo enim in illo extremo vitae suae anno in omnibus fere partibus animale corpus sic spiritus obtinuerat, ut humanae mentes vel oculi vix possent ejus corporis umbram sine horrore et tremore spiritus intueri. Reversa autem tunc ad oppidum S. Trudonis, in monasterio S. Katerinae saepius morabatur.

Caput V.

Vita qualis proxime ante mortem; languor;
mors secundo ac tertio obita; Sepultura;
Translatio; Auctoris paroenesis;
Elevatio corporis; Miraculum.

[47.] Narravit mihi memoratus venerabilis Thomas nunc abbas S. Trudonis, tunc vero presbyter civitatis, quoddam de Christina recitatione dignissimum. Ipse in aurora diei a Matutinis domum cum socio revertebatur; et, ecce, illa cum impetu transiens ecclesiam introivit. Quam clam secuti illi post columnam ecclesiae secretius observabant, quid illa ageret vel oraret. Nec mora, illa ante altare quasi saccum siccis plenum ossibus se projecit. Tunc ingemiscens graviter ac frequenter tundere coepit pugnis pectus et corpus suum, dicens: O miserum et miserabile corpus! quam diu me miseram cruciabis? Quid agis mecum? Quid tibi tam diu miseram animam detinere? Quam diu retardabis me a conspect Christi? Quando derelinques me, ut anima ad Creatorem suum libera revertatur? Vae tibi, miserrime! et vae mihi, quae conjuncta sum tibi!

48. Haec et hujusmodi dicens, tundebat corpus suum. Tunc interum assumens personam corporis, quasi spiritui dicebat: O anima misera! sic quare me crucias? Quid te tenet in me, et quid te delectat ex me? Quare non sinis me redire ad terram, unde assumptum sum, et quiescere, quousque tibi in novissimi judicii die restituar? Quare non vadis ad requiem tuam, ut fruaris potioribus in supernis? Haec dicens suspirabat, et anhelabat* et flebat. Nec mora; quiescens paululum cum silentio, et cogitatione sancta in Deum sincerius incalescens, in risum dulcissimum resolvebatur, et tollens ambabus manibus pedes suos, cum maximo affectu deosculabatur plantas ejus atque dicebat: O dulcissimum corpus! quare verberavi te? Quare convicia intuli tibi Numquid obedisti mihi in omne opus bonum, quod Deo auctyore aggressa sum facere? Tu tormenta, tu labores benignissime ac paaatientissime pertulisti, quae spiritus imponebat.

49. Iterum ingeminans oscula, dicebat: Nunc patienter sustine, o meum optimum et [659] dulcissimum corpus. Jam finis instat laboris tui; jam quiescens in pulvere, paululum dormitabis, et tunc demum, canente tuba, deposita omni corruptibilitate, resurges, et sociaberis animae in perpetuo gaudio, quam in praesenti trisstitiae sociam habuisti. Talibus demulcens verbis et osculis corpus suum, post horam jubilum, quem praediximus, mirabilem emittebat; et tant jocunditate interius replebatur, ut rumpi exterius in corpore crederetur. Vere mirabilis Deus in Sanctis suis, et in ista, ut ia dicam, super omnem admirationem mirabilis!

50. Cibo in extremo vitae suae tempore raro valde et modico pascebatur. Ad colloquium cum sororibus et religiosis, sicut ante consueverat, sedere nolebat, sed gustans modice, et somno ad momento refecta, nocte nondum media ad deserta transibat. Numquam in diebus illis risum quis vidit de ore ejus, sed erat similis illi, qui nimio dolore amens effectus est. Orans, plangens incedebat et moerens; et hoc ideo, ut creditur a quibusdam, kquia ei solito amplius de statu mundi et malitia ejus Dominus revelavit. Unum erat, quod cum miro ejulatu saepius deplangebat, totum fere humanum genus in effusionibus seminum esse corruptum, et propter hoc iram Dei per vindictam toti fere Christianitati citius imminere.

51. Ingruente vero tempore, quo languore mortis debuit detineri, tam assiduam contemplationis gratiam adepta est, ut molestum ei valde esset, aliorsum aciem mentis intendere. Extremo ergo quiescens ab omnibus, Beatricem quamdam S. Katerinae monialem benigne rogavit, ut sibi lectum secrete in thalamo praepararet, eo quod sibi languoris infirmitas immineret. Qua praesto faciente, quod petiit, ipsa decubuit, et ingravescente morbo exercebatur. Cumque per hebdomadas tres languore detenta fuisset, communionem corporis Dominici, et unctionis oleum postulavit. Quo facto, ipsa quam praedixi, Beatrix coram ea genibus provoluta rogavit, ut certificaret eam in rebus aliquibus, antequam vita exederet. Cumque reticeret illa, aliorsum eam intetam existmans, distulit quaestionem, exiensque thalamum aliquid factura, solam eam interim dereliquit.

52. Proinde fertur a quibusdam, eam saepius in vita rogasse Dominum, ne eamin morte aliquibus miraculis honoraret, sed communi hominum morte defungi permitteret, et in hoc quoque a Domino exaudita est: nam dicta Beatrix antequam reverteretur, vocante Christo, [Christina] spiritum exhalavit. Nec mora, reversa Beatrix cum quadam sorore, invenit in terra coprus exanime, mortuorum more prostratum, et vere credo ministerio angelorum. Tunc Beatrix impatientius agens, ruit super defunctae corpus, clamans super defunctae corpus, et ejulans vehementer. Cumque inter clamandum defunctam saepius interrogaret, cur sine licentia, cure sine commendatione sororum abisset ad Dominum, tandem in spiritu vehementi, concepta fiducia, fixo vultu in ora defunctae, dixit: O Christina! obediens sempe mihi in vita fuisti; adjuro ergo nunc te et contestor per Dominum Jesum Christum, quem in vita ardenti desiderio dilexisti, ut obedias mihi etiam nunc; quia potens potes per illum, cui nunc jungeris, quaecumque vis, revertarisque ad vitam, et dicas mihi, quod a te aperiendum in vita magno desiderio postulavi.

53. Mira res! mox ubi hoc Beatrix mortuis auribus inclamavit, Christina reversa ad corpus, grave suspirium edidit; anxioque vultu revocantem reverberans dixit: O Beatrix! quid me inquietasti? Quare revocasti me? Jam exhibenda ducebar ad conspectum Christi; sed nunc soror me, quid vis, festanter interroga, et sinas me, obsecro, ad Domini concupita reverti. Tunc Beatrix quod proponebat interrogans, responsum ab illa recepit. Interim aggregatis undique sororibus monasterii, illas crucis signo et verbo consignans, tertio experta est mortem, et tertio obiit, et sic transiit ad immortalia secula seculorum.

54. Vixit autem postquam primo resurrexit a mortuis, quadraginta duobus annis, et defuncta est anno circiter ab Incarnatione Domini MCCXXIV. Sepulta est autem extra oppidum S. Trudonis in monasterio S. Katerinae, quievitque ibidem annis septem, usque ad tempus scilicet, quo omne aedificium monasterii in locum magis congruum et proximum transtulerunt. Tunc universis civibus adunatis, ad tumulum [beatae ac] reverendae Christinae, clerus et conventus monialium accesserunt. Quem dum dimoto desuper operculo aperuissent, tantae dulcedinis gratia cunctos universaliter et singulariter occupavit, ut omnes una mente, [et] uno ore pariter conclamarent, Christinam in vita fuisse mirabilem, et post mortem nihilominus gloriosam. Nec enim ullu ambigit, gratiam sanitatum collatam esse his, qui cum fide debita ad ejus tumulum accesserunt. Sed nos hujusmodi prosequi non valemus.

55. Vide ergo, lector, quantis simus obnoxii, qui Christinam videmus tot tormenta, tot poenas non pro se sed pro proximis pertulisse; et nos pro nobis et nostris excessibus poenitentiam agere formidamus. Veniet certe dies, veniet, et non tardabit, quod nos majora iis libenter aggredi tentaremus, si locus poenitentiae daretur poscentibus, et ad neglecta [quondam] tempora redire liceret. Et vae iis, qui oleum misericordiae [tunc] volunt emere, quando tempus nundinarum pertransivit; et ideo lampade vacua pulsabunt ad januam, et nullum aditum obtinebunt; quin imo dicetur eis: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam.

56. Argumento ergo necessario conclusum est dormienti, dum diem et horam negligens, noluit plena lampade oleo bonorum operum ex condignis poenitentiae fructibus vigilare. Vigilate ergo: quia nescitis diem neque horam, qua Dominius vester venturus sit. Et quid aliud in omni vita sua Christina clamavit, nisi poenitentiam agere, et paratos esse homines omni hora? Hoc verbis multis, hoc fletibus, hoc ejulatibus, hoc clamoribus infinitis, hoc exemplo vitae plus docuit, plus clamavit, quam de aliquo praecedentium vel subsequentium scripto vel relatione percepimus, in laudem et gloriam Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen. [660]

57. Accidit autem post haec anno ab Incarnatione Domini MCCXLIX, ut die quadam summo mane ad portam mulier, ut videbatur, annosa corpore et habitu candidata pulsaret. Intromissa ergo, pro monacho et sacerdote quaesivit. Ad quem cum fuisset adducta, dixit illi: Missa sum ex revelatione divina, ut annuntiem vobis, qutinus corpus cujusdam sanctissimae feminae, Christinae nomine, sub negligentia positum relevetis a loco. Quod si feceritis, ipsius meritis et precibus gratiam locus iste consequetur et gloriam; si autem neglexeritis, offensam divini numinis incurretis. Cumque monachus rogaret eam, ut haec potius priorissae monasterii diceret et conventui, illa reticuit.

58. Nec mora, currens monachus, ut cum conventu adduceret priorissam, dictam personam rediens non invenit. Festinans ergo per diversas vias cucurrit, et misit, nec invenit quemquam, qui recedentem viderit aut manentem. Introeuntem vero protam plures eam vidisse testati sunt, nec incongrue. Neque enim angelus Raphael multitudini secreta coelestia censuit revelanda, sed soli Tobiae cum filio. Et hoc modo hic non ab re cernimus accidisse. Haec audiens conventus, et timens ne, sicut supra dictum est, divini numinis offensam incurreret, cum festinatione et gaudio ossa sacra tollentes de tumulo, lota diligenter et exsiccata juxta altare in loco celebri posuerunt.

59. Nec mora, postquam mirabilis Christinae corpus a tumulo relevatum est, mulier quaedam in vicino monasterii a multo tempore ita languida, et penitus membris destituta jacebat, ut a lecto, etiamsi arsisset domus, surgere non valeret. Fama ergo tante rei confidentius excitata, orat virum suum, ut ad monasterium deferatur. Qui lacrymis mulieris impulsus, eam vehiculo, quod vulgariter currum herbarum vocant, imposuit, et ad monasterium usque deduxit. Hinc manibus perlata ad tumulum, membris omnibus sospitata surrexit, et benedicens Deo, et sponsae suae Christinae, ad domum suam propriis viribus repedavit.

Return to Matrologia Latina