Vita Lutgardis Virgine
in Aquiriae Brabantia

ed. G. Henschenius
Acta Sanctorum Iunius 3 (June 16)

(Paris 1897): 189-210

Prologus

[p. 7] [1] O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! (Rom 11. 33) Dum tam miris et occultis diversisque modis vocat illos quos praedestinavit, vocatosque gratuito justificat, imo tam juste gratificat, ac si plene justos inventos omnium divitiarum et deliciarum suarum dignos judicaret consortes, ut pates in hac electa sua, quam quasi candens lilium in horto Ecclesiae inter areolas aromatum, id est, congregationes justorum gratuito collegit, dum ipsam puellulam in quinto anno a mundi perturbationibus segregans, in thalamo sanctae Religionis collocavit, cujus candori omnigenorum florum vernantiam tam abundanter adauxit, ut omnium oculis gratiosa plurimorum animos in sui affectum inclinaret. Erat siquidem annis et corpore tenera, sensibus cane, amabilis, habilis et facunda, et ita per omnia docilis ut omnes audientes admirarentur. Nam cum ad scholas poneretur tanta sensuum velocitate ac intellectus ingenio praepollebat, quod omnes coaetaneas et caeteras consodales in omni sapientia et doctrina longe superabat. Sicque annos pueritiae simulque adolescentiae puro corde, avidaque liberalium artium delectatione transgrediens, a multis puerilibus quibus illa aetas aberrare consuevit, a Patre misericordiarum est custodita, cui proinde sit laus et actio gratiarum infinita. [p. 8]

[2] Cum autem placuit ei qui eam segregatam ab utero matris a vixque ablactatam in triclinium monastici Ordinis provexit , vocare quoque per gratiam suam de exterioribus ad interiora, et de corporalibus exercitiis ad studia spiritualia, evidenti revelatione hoc perfecit ut in consequentibus patebit. Unde et tunc recognovit se longe fuisse a Deo in regione dissimilitudinis, dum studiis liberalibus nimis inhaerendo, neglexisset usque ad tempus illud mentis aciem lumini spiritualis intelligentiae adaptare, atque humanae sapientiae delectationi avidius adhaerendo, verae sapientiae gustu suavissimo se privasset. Coeperunt ipsi tunc repente vilescere omnia exteriora, et hoc merito, quia tunc introduxit eam Dominus in locum exultationis et laetitiae, in montem Sion, hoc est, speculationem sui, ubi exuens eam veterem hominem cum actibus suis, induit eam novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Unde exhinc de grammatica facta theologa omnes libros divinae paginae quoscumque habere vel acquirere potuit infastidibiliter ruminans, cophinum cordis sui crebro utilioribus et mellitis Scripturae sacrae eloquiis impletis usque ad summum replebat, ita ut semper praesto sibi esset sermo divinus et aedificatorius; unde quoslibet ad se venientes posset satis convenienter expedire, atque cuilibet errori tam congruis sacrae Scripturae testimoniis obviare, quod a nullo penitus posset confutari. Itaque nec satiabatur illis diebus dulcedine mirabili et delectatione praesuavi sedulo insistere divinae contemplationi, sive Scripturae sacrae perscrutationi , quae videbantur sibi esse favus mellis in ore, melos organicum in aure, jubilusque spiritualis in corde. Unde etiam quaeque obscura infirmioribus intellectibus plana et perlucida faciens, quamplures libros omni suavitate plenos [p. 9] de dictis Sanctorum more columbino triticum recolligentis, compilavit et conscripsit ad utilitatem communem omnium in ipsis legere cupientium. Composuit etiam plures orationes favo mellis dulciores et alia multa aedificatoria documenta spiritualium exercitationum [i.e. Exercitia spiritualia], stylo tam decenti quod nulli magistrorum refutare congruit, quin delectetur in convenientia illius tamque mellitis sacrae Scripturae eloquiis condita, quod nullum theologorum sive devotorum decet ea fastidire. Unde sine omni contradictione attribuendum est dono spiritualis gratiae. Sed tamen quamvis aliqua supradictorum in hominibus corporaliter laudari soleant, cum Scriptura dicat in libro Sapientiae: "Fallax est gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Deum ipsa laudabitur" (Prov 31:30), adjungamus etiam quae merito sunt magnificanda.

[3] Erat enim fortissima Religionis columna, justitiae et veritatis propugnatrix constantissima, ita quod juste de ea dici posset illud quod in libro Sapientiae dicitur de Simone sacerdote magno, "quia in vita sua suffulsit domum, videlicet Religionis, et in diebus suis corroboravit templum" (Eccli. 50.1) spiritualis devotionis, scilicet quantum ipsius monitis et exemplis plures incitabantur ad studium majoris devotionis. In diebus autem ejus dici posset quod emanaverunt putei aquarum etc., quia revera fluenta doctrinae salutaris nemo temporibus nostris profusius edidit illa. Habebat etiam dulce eloquium et penetrans, linguam tam disertam, sermonem tam suadibilem, efficacem et gratiosum, quod quamplures verba ipsius audientes revera testimonium evidens reddebant spiritui Dei qui loquebatur in ea, per mirabilem cordis emollitionem, et voluntatis mutationem. Verbum [p. 10] siquidem vivum et efficax et penetrabilius omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, habitans in ea operabatur haec omnia. Quosdam per verba ejus compungens ad salutem, alios illuminans in cognitione tam Dei quam etiam defectuum propriorum, quibusdam consolationis gratiosae ministrans subsidium, aliquorum etiam corda in amore divino ardentius inflammans. Nam plures etiam extraneorum qui vel semel unum ab ea sermonem audiebant, fatebantur se plurimum ex hoc consolationis recepisse. Et quamvis his et similibus, quae humanam placentiam incitare solent, abundaverit, nequaquam arbitrandum est quod ea quae sequuntur ex ingenio aut ex agilitate intellectus ipsa sibi ad placitum suum imaginata fuerit, sive ex industria sermonis aut ex habilitate eloquentiae composuerit, quod absit; sed firmiter absque omni haesitatione credendum est quod vere omnia de ipso fonte divinae sapientiae sibi gratuito dono sint infusa a Spiritu illo, qui ubi vult spirat, quando vult, quibus vult et quod vult, pro persona, pro loco et pro tempore congruente.

[4] Et quia invisibilia et spiritualia nullatenus ad intellectum humanum aliter quam per rerum corporalium et visibilium similitudines exprimi non possunt, oportet ea humanis et corporeis imaginationibus adumbrare. Quod magister Hugo testatur sic in sermone de interiori homine, cap. xvi: "Divinae Scripturae, ut inferiorum speculationi alludant, et humanae fragilitati condescendant, res invisibiles per rerum visibilium formas describunt et earum memoriam per quamdam concupiscibilium specierum pulchritudinem mentibus nostris imprimunt. Hinc est quod nunc terram lacte et melle manantem, nunc flores, nunc odores nominant, nunc per cantus hominum, per concentus avium, coelestium gaudiorum harmoniam designant. Legite Apocalypsim Johannis et [p. 11] invenietis Jerusalem ornatam per aurum et argentum et margaritas et alias quasdam gemmas multipliciter descriptam; et scimus quidem quod horum nihil ibi est, ubi tamen omnino nihil deesse potest; talium enim ibi nihil est per speciem, ubi tamen totum est per similitudinem." Hucusque Hugo.

Vetus divisio
Liber 1

I. De ortus et infantia ejus.
II. Quomodo procata est a quodam Juvene; et per visionem Christi conversa penitus et subito liberata.
III. Quomodo quaedam devota et nobilis matrona praedixit eam quasi alterum Agnetem futuram.
IV. Quomodo Miles quidam eam procabatur: et ipse viriliter repulit eum, et confudit.
V. Quomodo Miles idem voluit eam violenter rapere, et ipsa miraculose evasit.
VI. Quomodo praedixit Satelliti Militis saevienti in eam gravissimum infortunium.
VII. Quomodo confusioni restitit, quando apud S. Trudonem obvius ei fuit populus revertenti.
VIII. Quomodo B. Virgo consolata est eam, quando timuit in verbis quibusdam Monialium.
IX. Quomodo B. Catharina apparuit ei.
X. Quomodo visa est a toto conventu in aere suspendi.
XI. Quomodo claritas solaris visa est de nocte ad eam descendere.
XII. Quomodo Dominus compatienti infirmis, dedict ei gratiam sanitatum; et postea ut intelligeret Psalterium et postea ut, perditis istis, gratiam Dei, quoad viveret, impetravit.
XIII. Quomodo in aliquo tribulata, rapiebatur in spiritu, et sugebat de latere Domini mirabilem dulcedinem.
XIV. Quomodo apparuit ei Joannes Evangelista in modum aquilae, et quid illi ostensum sit per illam aquilam.
XV. Quomodo Christus sibi apparuit in cruce affixus, et ipsa osculata est vulnus ejus.
XVI. Quomodo videbatur ei quod manus suae oleum distillarent.
XVII. Quomodo consecrata fuit, et qualiter visa fuit corona aurea poni super caput ejus; et hoc duobus videntibus.
XVIII. Quam perfecte Agnum secuta fuerit Christum.
XIX. Quomodo ipsi cantanti Christus visus est applaudere, in specie agni.
XX. Quomodo Priorissa in monasterio s. Catherinae facta est.
XXI. Quomodo Christus manum suamm mediam posuit, quando violentiam passa est in osculo eujusdam Abbatis in eodem monasterio: et quantum fugienda sunt oscula virorum feminis religiosis.
XXII. Quomodo transivit ad Ordinem Cisterciensem, de Ordine S. Benedicti.

Liber II

I. Quomodo B. Maria apparuit ei, cum timeret se eligi in Abbatissam; et quod miraculose non potuit Gallicum addiscere.
II. Quomodo B. Virgo conquesta est de gravitate Albingensium, et propter hoc jussa est septem annis continue jejunare in pane et cerevisia, tantum ut Dominus propitiaretur populo suo.
III. Quomodo Mag. Jacobum de Vitriaco liberavit a quadam gravissima tentatione.
IV. Quomodo quemdam Simonem, Foviacensem Abbbatem, liberavit a Purgatorio, violentissimis precibus ad Deum factis.
V. Quomodo voluit certificari super statu suo. et apparuit omnibus videntibus juvenis splendidus ad consolandum eam.
VI. Quomodo mori desiderabat, et apparuerunt ei vulnera Cbristi, clamantia ad eam pro peccatoribus.
VII. Quomodo Innocentius Papa III mortius, statim apparuit ei.
VIII. Quomodo Mag. Joannes de Liro apparuit ei statim mortuus; et quid Christus dixit ei, dum plangeret illum mortuum.
IX. Quomodo secundo revelatum est ei, ut alios septem annos pro peccatoribus jejunaret: et sicut ipse Christus Patri se pro peccatoribus in sacramenti sacrificio quotidie se offerebat, sic et ista se Christo offerret.
X. Quomodo daemon apparuit ei et dixit se decepisse quamdam Monialem; et quommdo illa Monialis liberata est.
XI. Quomodo quaedam Moniales ab incolis daemonibus liberatae sunt per eam.
XII. Quomodo quaedam Yolendis Monialis, praemonita ante mortem per eam, apparuit post eam.
XIII. Quomodo soror sua mortua apparuit ei.
XIV. Quomodo prohibita fuit omni die Dominico accedere ad Sacramentum Altaris.
XV. Quomodo daemon apparuit ei in morte cujusdam Sororis.
XVI. Quomodo daemones frequenter apparebant ei, et quomodo timebant eam.
XVII. Quomodo metuebat se non bene semper dixisse Horas debitas: et propter hoc quidam missus a Domino, securam fecit eam.
XVIII. Quomodo flamma visa est exire de ore ejus, dum cantaret.
XIX. Quomodo communicata Corpori Domini, noluit carere prandio; sed dixit Domino ut quamdam debilem Monialem occuparet reliquiis cogitationum: et sic factum est et probatum.
XX. Quomodo eadem Elisabetb curata fait, ipsa orante.
XXI. Quomodo desideravit martyrium pro Christo sustinere, et illo desiderio rupta est vena contra situm cordis sui, et in mirabili copia effudit sanguinem; et sic Dominus dixit ei, quod exinda acciperet meritum Agnetis in martyrio.
XXII. Quomodo quaedam Domina Machtildis Monialis recepit auditum perditum, per impositionem digiti ejus.
XXIII. Quomodo memor passionis Christi, in contemplatione visa est a quodam Presbytero, quasi perfusa totaliter sanguine.
XXIV. Quomodo quemdam Dominum Tymerum Militem, virum flagitiosum, violentissimis precibus convertit ad Dominum.
XXV. Quomodo Monialem a tentationibus liberavit; et eadem miraculose, quod precabatur, obtinuit.
XXVI. Quomodo cuidam mulieri graviter tentatae praedixit, quod deberet in Parasceve mori.
XXVII. Quomodo quidam vir, in solo conspectu ejus, est contritus pro peccatis, et satisfaciens liberatus.
XXVIII. Quomodo epilepticum sanavit.
XXIX. Quomodo in festo omnium Sanctorum ei multitudo Sanctorurn apparuit.
XXX. Quomodo Dominae Sibyllae, gravata servitio ejus, per vocem nocte responsum fuit. XXXI. Quomodo quidam desperatus, loquens ei, lucidissimam claritatem super eam vidit, et confortatus est.
XXXII. Quomodo in Cantico, Te Deum laudamus, B. Virgo apparuit ei.
XXXIII. Quomodo compatienti cuidam pauperculae Dominus dixit ei, Portio mea.
XXXIV. Quomodo in multis spiritu prophetico claruit: quomodo et nomen et meritum cujusdam Virginis Osannae designatum fuit per eam, quod per annos multos ignoratum erat.
XXXV. Quomodo cujusdam apostatae reditum ad Ordinem praedixit.
XXXVI Quomodo Ducissae Brabantiae mortem praedixit.
XXXVII. Quomodo cuidam mulieri tentationem occultam praedixit, et liberavit eam.
XXXVIII. Quomodo quemdam, vexatum in Confessionibus audiendis, precibus liberavit.
XXXIX. Quomodo duo Angeli visi sunt deducere eam ad altare; et alia vice ante mortem B. V. Maria, et B. Joannis Baptistae adstare ei es utroque latere.
XL. Quamodo ignotae linguae scientiam habuit in consolatione cujusdam mulieris, quae desperata fuerat: et quomodo liberata est per eam.
XLI. Quomodo diutius flenti pro peccatoribus apparuit Dominus, et manu propria abstersit lacrymas ab oculis ejus.
XLII. Quomodo quinque annis quotidie visitata est ab Angelis, et frequenter a Matre Domini vel Apostolis; et tamen nihil suffecit ei nisi solus Deus.
XLIII. Quomodo vixit in triplici statu: et hoc fuit jacere in triplici lectulo Cantici Canticorum.

Liber III

I. De eo quod undecim annis ante mortem caeca effecta est; unde consecuta est splendidius lumen interius.
II. Quomodo sanctae memoriae Jordanis, Magister Ordinis Praedicatorum, apparuit ei; et dixit, se esse inter Apostolorum et Prophetarum choros.
III. Quomodo tertio septem annos jejunando consummavit.
IV. Quomodo Cardinalis Jacobus, mortuus in Roma, quarto die, raptae in coelum apparuit; et dixit, se liberatum a Purgatorio.
V. Quomodo praedixit annis quinque diem obitus sui.
VI. Quomodo eodem anno in Vigilia nativitatis Domini dictus Magister Jordanis apparuit ei; et dixit, instare mortem ejus.
VII. Quomodo quarto anno ante mortem ejus, grassante per multa regna gente Tartarorum, cum timeretur quod ventura esset per totem Teutoniam, praedixit non esse venturam, sed retro abituram.
VIII. Quomodo D. Balduinus de Barbenchon, Prior de Oignies, demonstratus est ei post mortem.
IX. Quomodo contemplabatur faciem Christi, secundum illud Cantici: Anima mea liquefacta est ut dilectus, etc. Invenerunt me.
X. Quomodo audiente Moniale facta est vox super eam, Deliciae meae esse cum filiis hominum.
XI. Quomodo anno uno ante mortem ejus, Christus tantum tria requirebat ab ea.
XII. Quomodo Paschali tempore ante, mortem apparuit ei Dommus Christus, cum Maria matre sua; et praedixit ei mortem suam.
XIII. Quomodo diebus quindecim ante mortem ejus, apparuerunt ei B.V. Maria et B. Joannes Baptista, et quidam amici ejus speciales qui jam defuncti erant, praedicentes ei excessum mortis: et gloriosissima responsio ejus, quomodo poterat cognoscere ac discernere inter Sanctos, qui in multitudine apparebant.
XIV. Quomodo Sorores, quae erant in infirmaria, redarguit; et praedixit, quod post mortem ejus Dominus corriperet eas: et qualiter hoc factum est.
XV. Quomodo amicus quidam ejus secularis graviter peccaverat, et meruit indulgentiam per preces ejus; et non solum ipse, sed omnes quos ipsa dilexit, et qui eam diligebant, et spem haberent in ea, benefaceret eis Dominus propter eam.
XVI. Quomodo mortua fuit, et quid egit in morte: et quomodo dixit, exercitum coelestem esse in claustro, quando intrabat mors.
XVII. Quomodo ante mortem oculos apertos postea non reclusit: et quid senserunt aliquae in morte ejus: et qualis fuit facies ejus in morte, et post mortem.
XVIII. Quomodo quaedam Soror habuit manum impotentem; et per attactum corporis ejus, ubi lavabatur, sanata est.
XIX. Quomodo multis annis praedixerat, quod mihi sufficere deberet minor digitus suus post mortem suam, qui manum ejus affectaveram, et quam miraculose hoc adimpletum sit.
XX. Quomodo corpus sepultum fuit.
XXI. Quomodo apparuit cuidam Moniali, et quomodo sine Purgatorio dixit se transivisse, et liberasse multas animas de Purgatorio; et praedixit aliam morituram, et mortua est immediate post.
XXII. Quomodo pestem, quae inter Moniales secundum prophetiam ejus venerat, visa est sedasse in visione eujusdam Monialis.
XXIII. Quomodo nobilis puella Beatrix sanata est per velum ejus.
XXIV. Quomodo D. Alardus Capellanus sanatus est.
XXV. Quomodo Oda Suppriorissa sanata est.
XXVI. Quomodo quaedam Moninlis probat virtutem ejus in liliis positis ad tumulum ejus.
XXVII. Quomodo Maria de Andena a dolore capitis validissimo per velum ejus sanata est subito.
XXVIII. Quomodo cingulo ejus quaedam matrona liberata est, in partu periculose laborans: et hoc idem expertae sunt multa aliae.

Liber I

Caput I
1. De ortu et infantia ejus.

Pia Lutgardis Virgo, ex illa quondam famosissima civitate Tungrensi, matre nobili, patre cive, originem duxit.Pater itaque tenerrime filiam diligens, et secundum fastum seculi eam cupiens prosperari; viginti marcas argenti, cum illa adhuc esset infantula, cuidam credidit mercatori, ut ex iis medio tempore, quo parvula cresceret, multiplicatis copiis paraphernalia nupturae filiae in dotibus augerentur. Puella autem crescens, et quid pro se fiebat agnoscens,prout talis aetas velle poterat, ad conjugium inhiabat. Sed pius Dominus, providus futurorum, qui vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt, frustrato patris consilio, de Lutgarde, sponsanda sibi, aliter disponebat. Ille enim qui deputatam Lutgardi pecuniam per mercationes susceperat ampliandam, frequenter in Angliam transiens, et per infortunia diversa dissiliens, usque ad unam marcam viginti marcas totaliter dissipavit. Nec ista tamen intentionem patris aut effrontem impudentiam filiae a propositore vocassent; nisi piae matris instantia mentem filiae, modo minis, modo blanditiis evicisset. Dicebat enim mater filiae, et hoc saepius inculcabat: Si nubere Christo volueris, monasterium tibi, ubicumque volueris, honestissimum praeparabo. Si vero virum mortalem elegeris, nullum alium nisi vaccarum custodem habebis. His ergo et hujusmodi verbis illa praeclara mulier, et viri votum, et filiae voluntatem ad melioris conditionis propositum inclinavit.Fuit tamen in ornatu vestium, quamdiu degit apud patrem; sed jocos inhonestos fugit, et amatorias confabulationes, et ineptias penitus puellares: et mirum in modum, cum necdum cognosceret Dominum (nec enim ei tunc in aliquo fuerat revelatus) in corde tamen, cum sola esset, sentiebat interius nescio quid divini. Et revera ex tunc sibi templum habitationis suae dignissimum in Lutgarde Dominus praeparabat. Obtinuit ergo cum gratia divina jus maternum in filia: et annorum paulo plus quam duodecim aetate adepta, in monasterio S. Catharinae, juxta oppidum S. Trudonis in Hasbania, inter Moniales Ordinis S. Benedicti, divino srvitio mancipatur.

2. Quomodo procata est a quodam juvene
et per visionem Christi conversa penitus et subito liberata.

Quam cum juvenis, divitiis pollens et genere, procaretur, animum interdum coepit verbis illius leniter inclinare.Cumque tempus et locum juvenis observaret, clam de nocte domum, in qua virgo jacebat, adire tentabat. Nec mora: cum accessisset, repentino timore correptus aufugit. Institit ergo diabolus miris modis, ut ad consensum puellarem //animum inclinaret; sed frustra, quia Omnipotens non permisit. Cumque ad colloquium juvenis simplex quandoque puella sederet, apparuit ipsi Christus in ipsa humanitatis forma, qua inter homines quondam fuerat conversatus; et pectori vestem detrahens, qua videbatur obtectus, vulnus lateris ostendit, quasi recenti sanguine cruentatum, dicens: Blanditias inepti amoris ulterius non requiras: hic jugiter contemplare quid diligas, et cur diligas: hic totius puritatis delicias tibi spondeo consequendas.

3. Quomodo quaedam devota et nobilis matrona praedixit eam
quasi alteram Agnetem futuram.

Tali igitur Lutgardis oraculo pavefacta, statim oculis cordis haesit, quid vidisset excipere: et quasi columba meditans, in fenestra ad introitum solaris luminis, ostium crystallinum arcae typici corporis Christi pertinaciter observabat. Mox flore carnis abeso, vultu palluit, ut omnis amans: et superno interius splendore lustrata, totius vanitatis se sensit amisisse caliginem. Quam dum die quadam matrona quaedam nobilis et devota vidisset, spiritu prophetiae intulit, quod subjungo: Tu, inquit, ut video, bona Agnes, et vere Agnes altera eris. Nec moravenit juvenis, et de proposito sermone coepit replicare sermonem. Cui illa, ut quondam Agnes beatissima hianti ore respondit: Discede a me, pabulum mortis, nutrimentum facinoris, quoniam ab alio amatore praeventa sum.

4. Quomodo miles quidam eam procabatur: et ipsa viriliter repulit eum, et confudit.

Sed et alius quidam juvenis, in armis Miles strenuus, Lutgardem, Deo jam sincerius inhaerentem nihilominus adamavit. Hic cum multis jam annis renitentem animo procaretur; illa eum decenter primo, et postmodum seriosius avertebat. Cumque videret Militem in stultitia pertinacem, ab ea illo in tempore contumeliosis sermonibus est repulsus.

5. Quomodo Miles idem voluit eam violenter rapere, et ipsa miraculose evasit.

Despectum ergo se dolens Miles, quid facere possit excogitat; et accidit quod Lutgardis, a sorore sua pernuntios accersita, iter arriperet: cui juvenis obvius cum turba satellitum eam rapere nitebatur. Mox puella, equo quo sedebat exiliens, a manibus se juvenis violenter extorsit; et tota nocte fugiens, per ignota silvarum, Angelico ductu, ad domum nutricis mane pervenit. Quam ut nutrix vidit, suspicata raptum, dixit: Numquid te juvenis ille hac nocte violenter oppressit? Cui illa : Non inquit. Nec mirum si nutrix hoc suspicabatur, ut diximus: Servi enim ejus, ut viderunt praecedenti vespere juvenem super se cum manu valida venientem, fugerunt; et ut in talibus mos est, inclamaverunt juvenem ut raptorem. Et ille voce clamantium pavefactus, cessavit a persecutione Virginis, et aufugit. Occasione igitur hujus clamoris et fugae, in suspicionem hominum innocens puella devenit.

6. Quomodo praedixit Satelliti Militis saevienti in eam gravissimum infortunium.

In hoc autem eventu quiddam factum est, quod nequaquam est silentio pertranseundum. Satelles quidam, cum ad rapiendum Miles equo eminus descendisset, in tenendo equo obsequium familiare praestabat. Hunc Virgo Lutgardis, frustratis viribus Militis, animo pertinacem inspiciens; non tam imprecata, quam praevidens, inclamavit: Manu, inquit, qua ' lora equi tenes Militis infestantis, opera in proximo facies, quibus in hoc seculo temporaliter confundaris. Vide ergo lector quam cito hoc sitet veraciter insecutum. Rediens enim domum, manu illa, qua fraenum tenuerat, uxorem propriam mox occidit; et propter hoc expulsus de patria, bonis omnibus est privatus.

7. Quomodo confusioni restitit, quando apud S. Trudonem obvius ei fuit populus revertenti.

Nec multo post rediens a sorore in oppidum S. Trudonis, eques cum famulis veniebat. Concursu ergo populi curiosius glomerata, ibi immenso coepit erubescentiae pondere fatigari, statimque Christum reduxit ad mentem; et fortiter animo imperans, mox velum a facie manu injectadimovit Christo sic inquiens: Pro nobis, innocentissime omnium Domine; pro nobis, pulcherrime, vestibus spoliatus, ad columnam ligatus es, et in derisionem furentis populi chlamyde purpurea indutus; et serto spineo coronatus, nudus in patibulo pependisti: nihil ergo inveniens quod rependam, pudorem istum tibi offero pro te spretum. Mira res vix verba complevit; et in revelatione faciei ejus confusa populi multitudo discessit. Ipsa vero ad monasterium rediens, in bonis potioribus Domini, ab illa die et deinceps proficiens, exultavit [fratri quidem Bernardo, Fratri Ordinis Praedicatorum, et Poenitentiario Domini Papae, non utique sicut mihi, quia digniori et magis ad capiendum idoneo spiritu, cuncta cordis sui secreta totaliter revelavit. Credo tamen quod non minus totaliter et si minus digno mihi hoc dixit: et ipse consentio, quod ante diu Dominum rogaverat, ut ei aliquando mitteret confusionem ,in qua posset Passionis Dominicae confusionem praesentialiter imitari.]

8. Quomodo B. Virgo consolata est eam, quando timuit in verbis quibus Monialium.

Hinc igitur ab omni fere locutione et consolatione hominum sequestrata, tota coelestibus inhiabat. Cumque nonnullae aemulae arctionem ejus vitam carperent, quam non poterant imitari; dixerunt: Sinite eam adhuc, dum fervor in cursu est: postea videbitis, cum tepuerit, illam cum rubore repetere, quae nunc stulta contemnit. Haec cum Lutgardis audiret, coepit humiliter de se ipsa pavere; et an forte futura essent, quae aetate provectiores de ea dicerent, cum gemitu formidare. Cui B. Maria Virgo invultu congratulantis apparens; Non, inquit, dilectissima filia, non ita erit, ut metuis; nec paveas recidivum: mea tes olicitudine protegente firmaberis in saluten, nec minuetur in te virtutis actus aut gratia; sed de in diem semper cumulabitur tibi ad coronam. Praeclara utique et ineffabiliter amplectenda promissio. Verumtamen dum ipsa in oratione aut contemplatione Domino dulciter jungeretur, et eam aliquod urgens negotium evocaret, quasi amico familiariter loqueretur, Domino cum magna simplicitate et cordis puritate dicebat: Domine Jesu, expecta me hic: jam cito expedita revertar ad te. Mira demulcentis simplicitas! mira Redemptoris clementia circa eam! paratum enim eum illi in omni loco dominationis ejus, paratum in omni negotio comprobavit.

9. Quomodo B. Catharina apparuit ei.

Sub eodem fere tempore beatissima virgo Catharina, Protectrix ipsius monasterii et Patrona, apparuit, in maxima gloria claritatis, flenti pariter et oranti. Cui cum pavidissime supplicaret, ut pro se Dominum exoraret; respondit B. Catharina, et dixit: Confide, filia, quia semper in te gratiam augebit Omnipotens, donec per summum vitae fastigium, meritum inter Virgines potissimum consequaris. Haec mihi sicut et alia plurima ipsamet ante mortem, sacramento a me constricta, narravit. Ut autem in ore duorum testium verbum subsisteret veritatis, cuidam beatissimae feminae B. Catharina apparuit, dicens: Lutgardem interventricem tibi quaeras et matrem. Quae ab omnipotente Domino par mihi meritum in coelo obtinebitet locum. Videte ergo, o vos Aquiriae Moniales, quanti inter vos meriti quadraginta annis mulier habitavit: quantum per eam profeceritis cernite: si dignam ei omnes reverentiam impendistis, diligentius pertractate. Certus sum enim, quod honorantibus meritum, negligentibus, si doluerint, veniam impetrabit.

10. Quomodo visa est a toto conventu in aere suspendi.

Ut ergo majora horum de ea credi pariter possint et probari, miraculum gloriosissimum votum pluribus enarrabo. In sancto die Pentecostes cum in choro a Monialibus, Veni creator Spiritus, cantaretur; ab his quae in choro erant manifestissime visum est, Lutgardem ad duos cubitos a terra // in aere sublimari. Nec mirum si corpu sa terra ad coelum suspensum sit, cujus anima mundo jam effecta sublimior, coelum secundum promissum Domini possidebat; Omnis, inquit, locus quem calcaverit pes vester,veste erit. Pede utique affectus coelum sine spatio illo calecalcavit, quod ideo coelibi mente calcatum, etiam corporis gestu pro sua possibilitate suscepit. Felix ergo Lutgardis per tantum miraculum, cujus corpus et anima exultaverunt in Deum vivum.

11. Quomodo claritas solaris visa est de nocte ad eamdescendere.

Nec non et istud solemnissimum fuit miraculum, quod subjungo. Perfectius, secundum quod ei promissum a matre Domini fuerat, de die in diem semetipsam Domino in holocaustum gratuitum dedit, corpus affligens jejuniis, et ab oratione spiritum non relaxans. Ne autem in cordibus Sororum, quae aemulari eam aliquantulum videbantur, suspicionis alicujus scrupulus remaneret; Christus sponsam suam hujusmodi miraculo decoravit. Lutgarde ergo crebrius continuante vigilias, accidit una nocte, ut super eam a Monialibus super solis splendorem per magnum spatium noctis, jubar luminis videretur. Quod utique lumen transfusum interius non solum in ipsam, sed et in illas, quae viderunt illud, spiritalis vitae gratiam augmentavit.

12. Quomodo Dominus compatienti infirmis, dedit ei gratiam sanitatum; et postea ut intelligeret Psalterium et postea ut, perditis istis, gratiam Dei, quoad viveret, impetravit.

Spiritu pietatis super infirmos et debiles mirabiliter movebatur, adeo ut cum afflictis ipsa magis in spiritu torqueretur. Dedit ergo ei Deus ita universaliter gratiam curationum, ut si esset macula in oculo, aut malum aliud in manu, pede, vel membris aliis, ad contractum salivae vel manus illius protinus curabantur. Cumque in hac gratia multitudine hominum obrueretur, qui eam in oratione saepius impedirent; dixit Domino: Quid mihi, Domine, ista gratia, per quam a vacando tibi frequenter impedior? Aufer eam a me, ita tamen ut mihi in melius gratia commutetur. Et Dominus: Quid vis, ait, ut pro hac gratia detur tibi? Et illa volo, inquit, ut ad majorem devotionem Psalterium, per quod orem, intelligam. Et factum est ita. Nam ut illo in tempore probatum est, Psalterium tanto lucidius intellexit, quando radiantiori lumine fuerat illustrata. Post haec cum nondum se tantuum, quantum putaverat, in hac gratia proficere comperisset, (reverentia enim velati mysterii mater est devotionis, et res celata avidius quaeritur, et venerabilius absconsa conspicitur) dixit Domino, Quid mihi idiotae et rusticae, et Laicae Moniali Scripturae secreta cognoscere? Cui Dominus: Quid vis? Volo, inquit, [cor tuum. Et Dominus, Quin ego potius et cor tuum volo. Cui illa: Ita sit Domine: sed tamen sic.] ut cordis tui amorem cordi meo contemperes et in te cor meum possideam; omni tempore tuo munimine jam securum. [Facta est ex tunc communicatio cordium quin potius unio spiritus increati et creati per excellentiam gratiae; et hoc est quod Apostolus dicit. Quae adhaeret Deo, unus spiritus efficitur]. Attende, Lector, mira dicturus sum: Ab illo ergo die, sicut nutrix cum flabello infantulum custodit in cunis, ne eum muscarum protervitas inquietet; ita in ostio cordis eju Christus ad custodiam haesit: ut nec tentatio carnis, aut turpis saltem cogitatio, mentem ejus ad momenti spatium perturbaret Quid miri? quid novi? Idem ille est, qui dixerat ex antiquo; Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Oculis plus aliis membris cavere solemus. Quid nvi igitur, si animae piae Lutgardis Christus cavit quam pupillae sui oculi comparavit? Minus dixi quam debui. Dignior est quaelibet anima fidelis, oculo corporis Christi, cujus oculus moriens caligavit, et totum corpus pro anima in redemptionis piaculum obtulit.

13. Quomodo in aliquo tribulata, rapiebatur in spiritu, et sugebat de latere Domini mirabilem dulcedinem.

Sub eodem fere tempore, cum esset adhuc corpore etaetate tenerrima, nocte quadam circa Matutinarum tempus, sudor tam vehemens et naturalis invasit. Disponente ergoea in corde a Matutinis quiescere, ut postea in Dei servitiofortior esset: (nimirum cum corpori sua utilem duceret esse sudorem illum) subita ad eam vox hujus modi inclamavit: Surge cito: quid jaces? Oportet te modo pro peccatoribus, qui in suis jacent sordibus, poenitentiam agere, non indulgere sudori. At illa, ad vocem hujusmodi pavefacta, cito surrexit; et inchoatis jam Matutinis ad ecclesiam festinavit.Nec mora. In ipso ostio ecclesiae ei Christus cruci affixus cruentatus occurrit: deponensque brachium cruci affixum, amplexatus est occurrentem, et os ejus vulneri dextri lateris applicavit. Ubi tantum dulcedinis hausit, quod semper ex tunc in Dei servitio robustior et alacrior fuit. Referebant qui haec illa revelante, illo in tempore et diu postea probaverunt, quod saliva oris ejus super omnem mellis dulcorem suavius sapiebat. Quid miri? Favus distillans labia tua, Sponsa; et mel divinitatis, et lac humanitati Christi, etiam tacente lingua, cor interius ruminabat.

13. Quomodo in aliquo tribulata, rapiebatur in spiritu, et sugebat de latere Domini mirabilem dulcedinem.

Sub eodem fere tempore, cum esset adhuc corpore etaetate tenerrima, nocte quadam circa Matutinarum tempus, sudor tam vehemens et naturalis invasit. Disponente ergoea in corde a Matutinis quiescere, ut postea in Dei servitiofortior esset: (nimirum cum corpori sua utilem duceret esse sudorem illum) subita ad eam vox hujus modi inclamavit: Surge cito: quid jaces? Oportet te modo pro peccatoribus, qui in suis jacent sordibus, poenitentiam agere, non indulgere sudori. At illa, ad vocem hujusmodi pavefacta, cito surrexit; et inchoatis jam Matutinis ad ecclesiam festinavit.Nec mora. In ipso ostio ecclesiae ei Christus cruci affixus cruentatus occurrit: deponensque brachium cruci affixum, amplexatus est occurrentem, et os ejus vulneri dextri lateris applicavit. Ubi tantum dulcedinis hausit, quod semper ex tunc in Dei servitio robustior et alacrior fuit. Referebant qui haec illa revelante, illo in tempore et diu postea probaverunt, quod saliva oris ejus super omnem mellis dulcorem suavius sapiebat. Quid miri? Favus distillans labia tua, Sponsa; et mel divinitatis, et lac humanitati Christi, etiam tacente lingua, cor interius ruminabat.

Caput II

Variae extases et visiones divinae.
Transitus a Benedictino ad Cisterciensem Ordinem.

14. Quomodo apparuit ei Joannes Evangelista in modumaquilae, et quid illi sotensum sit per illam aquilam.

Cum aliquo incommodo cordis aut corporis gravaretur, stabat ante imaginem Crucifixi: et cum diu fixis oculis imaginem inspexisset, clausis oculis et resolutis in terram membris, instar Danielis viri desideriorum, super pedes suos stare non poterat; sed elanguens prorsus rapiebatur inspiritu, et // videbat Christum cum vulnere lateris cruentato; et exinde tantam dulcedinem apposito cordis ores ugebat, ut in nullo posset penitus tribulari. Unde aliquando accidit, ut acutissima febre laborans, statim ubi die debito criticavit, de lecto surgens, sine omni difficultate, conventum et chorum ad cantandum intraret.

15. Quomodo Christus sibi apparuit in cruce affixus, et ipsa osculata est vulnus ejus.

Proinde ad recordationem illius acutissimae visionis aquilae. Joannis scilicet Evangelistae, qui fluenta Evangelii de ipso sacro Dominici pectoris fonte potavit; apparuit ei in spiritu aquila, tanto pennarum nitore refulgens, ut totus potuisset orbis illius claritatis radiis illustrari. Ad visionem ergo illius super id quod dici potest admiratione nimia stupefacta; praestolabatur ut Dominus, secundum capacitatem debilis aciei, tanti speculationis gloriam temperaret. Et factum est ita. Visionis ergo modum moderatius contemplata, vidit quod aquila ori suo rostrum imponeret, et animam ejus tam ineffabilis luminis coruscatione repleret,ut secundum id quod viventibus possibile est (quia Moysi dictum est; Non videbit me homo, et vivet) nulla eam divinitatis secreta laterent. Tanto enim de torrente voluptatis abundantius hausit in domo, quanto magnificentior aquila vas cordis ejus extensum desiderio magis invenit. In hoc autem ei secundum conscientiam, ut spero, non erroneum testimonium habebo; quod licet ipsa in communibus verbis, rudis quodam modo et simplicissima videretur et esset; tamen numquam ab ore alicujus ita sincera, ita ardentissima, ita secundum veritatis spiritum decisa verba, in spiritualis collationis secretis inveni; in tantum, ut rudem me prorsus et hebetem ad intellectum verborum ejus saepissime reputarem. Loci adhuc et temporis memor, tantum me aliquando in verborum ejus subtilitate stupuisse profiteor; ut si diu me illa dulcis et ineffabilis admiratio tenuisset, aut amentem me utique, qutextinctum (?) penitus reddidisset. Sed hoc non isto in tempore,de quo ad praesens scribo, sed ante mortem ejus, annis ferme sedecim, fuit.

16. Quomodo videbatur ei quod manus suae oleum distillarent.

Est oppidum in Hasbania quod dicitur Los; juxta ecclesiam hujus oppidi quedam Reclusa, pro vitae merito familiarissima piae Lutgardi, Domino serviebat. Apud istam diebus quindecim morabatur; et accidit ut post orationis contemplationem, tanta spiritus dulcedine repleretur, quod vocata Reclusa manus suae digitos ostendebat, et eos exprimendo dicebat: Ecce soror qualiter mecum agit Omnipotens; quia ex superabundanti gratia, repleor interius etiam digiti mei exterius, ad significandam gratiam, velut oleo nunc distillant. Et haec dicens quasi ebria, et vere ebria, cum gestu et tripudio mirabili, per reclusorium ferebatur. Quid miri? a sponso enim introducta in cellam vinariam, invitata erat; et postquam, ut cara, comedit, id est, cum labore edit poenitentiae panem; et ut carior, bibita bundantiam gratiarum; tandem, sicut carissima, inebriata est; et ideo modum excedens desipientium spiritu ineffabiliter laetabatur.

17. Quomodo consecrata fuit, et qualiter visa fuit corona aurea poni super caput ejus; et hoc duobus videntibus.

Proinde anhelare coepit, ut ministerio consecrationis per manus Episcopi uni viro Christo Domino perfectius jungeretur; et data est occasio ut Moniales plurimas congregatas Dominus Huardus Leodiensis Episcopus statueret consecrare. Adducta est ergo et Lutgardis ad coetum Virginum consecranda: quarum capitibus cum dictus Praesul, in signum coronae aureolae, sertum ex zonis factum innecteret, et ad Lutgardem in ordine pervenisset; cuidam viro sancto et simplici, qui adstabat, manifestissime visum est episcopum coronam auream maximam capiti Lutgardis imponere, et eam prae aliis singulariter honorare.Hoc cum videri ab omnibus aestimaret; quaesivit ab astandte presbytero: cur soli Dominae Lutgardi Episcopus auream coronam imponeret. Quem presbyter, rei nescius, irrist, dicens: Numquid oculos inversos habes, ut auream coronam dicas, quam lineam omnes vident. Siluit ergo vir beatus et risit, et in Lutgarde meritum singulare notavit.Sed et hinc testes duos veritas habuit, quoniam hoc idem quaedam de consecratis Monialibus vidit. Mirandis plus miranda succedunt.

18. Quam perfecte Agnum secuta fuerit Christum.

Ex hinc Sponso suo perfectius adhaerens, sequebatur Agnum quocumque iret: Si viam Christi humilem praedicamus; sequentem Lutgardem ita humilem videas, quam numquam superbia lacessivit. Si viam paupertatis intueor, adeo pauperem Lutgardem intelligas, quod nec quotidiani panis, quotidie tamen laborans manibus, alimoniam cogitaret. Si viam Christi in misericordia et pietate respiciam; misericordius aliquid Lutgarde in hac vita non vidi. Si viam Christi in tribulatione denuntiem; fatigationem Lutgardis in jejuniis et afflictionibus cogites, quam super omnes nostrae aetatis viros ac mulieres per totam vitam suam duxisse probabitur. Si viam Christi ad gloriam veneramur; Lutgardem conversatione in coelis positam, ut in praesentiarum videre est, incomparabiliter extollamus. In his omnibus perfectissime Petrus, in his et Maria Magdalena Agnum secuti sunt; non tamen quocumque ivit.Lutgardis autem, cohortes virgineas sequaces habens, illa incorruptionis via Agnum secuta est, qua praecessit.

19. Quomodo ipsi cantanti Christus visus est applaudere, in specie agni.

At quoniam Lutgardem per omnia Agnum secutam diximus, videas quid Agnus rependerit. Fas enim est sponsum sponsae suae vicem rependere. Sed vide quemadmodum reddidit. In monasterio S. Catharinae, omni sexta feria in vespere sabbathi subsequentis, in venerationem beatissimae Virginis Mariae merito deputati, cum Versus super Responsorium cantabatur (cujus utique versum ob gratiam devotionis Lutgardis sola cantare solebat) videbatur ei interim dum cantaret, quod Christus in specie Agni super pectus suum se tali modo locaret, ut unum pedem super humerum ejus dexterum alium super sinistrum, et os suum ori illius imponeret: et sic sugendo de pectore illius mirabilis melodiae suavitatem extraheret. Nec dubitare quisquam poterat in hoc cantu, divinum adesse miraculum, cum in solo Versu illo vox in infinitum solito gratior audiretur. Unde et corda audientium ad devotionem interim mirabiliter movebantur.

20. Quomodo Prioissa in monasterio S. Catharinae facta est.

Praeterea, quoniam tantam lucernam latere sub modio non decebat, posita est super candelabrum; ut fulgor gratiae ejus omnibus appareret. Praeposita ergo, id es Priorissa ancillarum Dei in monasterio S. Catharinae uno omnium consensu electa est, et concessa: Abbatissam enim habere in ipso monasterio non solebant. Sed quia gravissimam sibi in hoc factam injuriam aestimabat, mutare tunc locum et propositum disponebat.

21. Quomodo Chirstus manum suam mediam posuit, quando violentiam passa est in osculo cujusdam Abbatis in eodem monasterio; et quantum fugienda sunt oscula virorum feminis religiosis.

Medio autem tempore accidit, ut Abbas S. Trudonis, Pater scilicet spiritualis ipsius monasterii S. Catharinae a generali Concilio Lateranensi veniens, cum processione a Monialibus exciperetur. Facta autem oratione in Ecclesia conventum totum ad Capitulum evocavit, et ut minus caute inter simplices est moris, osculum singulis dedit. Cumque ad Priorissam Lutgardem ventum esset, ut Abbati osculum daret, illa constanter renuit. Sed omnium in joco, manibus tenta, violentiamque passa, sustinuit. Sed summae benignitatis Jesus misericordiae suae manum ita mediam posuit,ut nec primi motus contagium in viri osculo senserit. Erubescat heu! nostri temporis flagitiosa potius quam caecadevotio, in qua viri, speciem pietatis habentes, impune et sine offensa gratiae divinae et legis // putant se feminas et virgines osculari. Defensionem quidem erroris sui sumunt in dictis beatissimi Pauli Apostoli, ubi scribens Corinthiis: Salutate, inquit, invicem in osculo sancto. Quod utique non ita intelligi debet, ut viri feminas; sed secundum Augustinum, viri viros, et feminae feminas osculentur: [in osculo sanctae pacis]: alioquin manifestissimam impudicitiae occasionem dedisset circumspectissimus pudicitiae praedicator: unde alias dixit: Ab omni specie mala abstinete vos. An non mala species illa est ubi per contactum corporum corruptio sequitur animarum: et tantum utinam animorum? an non etiam corporum! Certus sum, si inconsuetudinem ducatur, quod et corporum. Si enim ab Augustino Doctore omnium maximo, in Regula Canonicorum, fixus oculus prohibetur, et propter hunc quis a monastica projici societate praecipitur, quia per hujus modi quisque, etiam remotus a femina, mente corrumpitur; qualem poenam consuisset in illos qui turpitudinis incentivum concipiunt per sola oscula mulierum, ubi utique contactus est corporum? In libro de natura rerum Plinius dicit: Quod claucius piscis ex adverso inescatos morde thamos: in quo quidem signantur illi, qui ipsum fornicationis opus quasi hamum vitant, sed delectationis mollitiem quasi escam captan: et dum moechiae turpitudinem, ut castitatis amatores, despiciunt; per oscula tamen et illicitas contrectationes in illud quod gravius est prolabuntur. Undede talibus Paulus dixit: Dedit eos Deus in reprobum sensum ut faciant ea quae non conveniunt. Censeo ergo ratione veridica tales esse fornicatoribus turpiores, et per hoc blasphemos in Spiritum sanctum; qui contra castitatem, castitatis inimici, castitatis se simulant amatores. Tu ergo Virgo, sponsa utique Christi, aut amatrix quaelibet castitatis, cum Lutgarde fuge tales: flagitium abhorresce. Si quis te quasi ad sanctum osculum solicitare voluerit; si quis manu ad sinum, ad ubera, vel ad partes reliquas appropinquare tentaverit, sputum pro oculo reddas, et pugnum obvium contrectanti: nec Clerico in hoc deferas vel personae: quia castitatem mentis etiam verbere tueri licet, sicut corporis vitam. Talem, inquam, non arbitreris ervum Christi, sed satanae; non spiritualem, sed animalem; non pudicitiae sectatorem, sed revera vilissimum leccatorem.

22. Quomodo transivit ad Ordinemm Cisterciensem, de Ordine S. Benedicti.

Fuit autem praeclara Lutgardis in monasterio S. Catharinae annis ferme duodecim Monialis: et erat illo in tempore Magister Joannes de Liro dioecesis Leodiensis, virutique in omni sanctitate praecipuus: qui beatae ipsius feminae propositum perfectissimum sciens, eam admonui, ut in Aquiriam coenobium ad Ordinem Cisterciensem, loco et Praelatione derelicta, transiret. Cumque linguae diversitatem in Monialibus ibidem Gallicis causaretur; monasteriumque ejusdem Ordinis in Herkenrode, ubi linguaTeutonica habebatur, intrare potius maluisset dixit ei Dominus: volo ut ad locum Aquiriae finaliter pergas, et nisi facias ego te deseram. Sed et quaedam beatissima virgo, Christina nomine, cujus meminit venerabilis Jacobusin Vita beatae Mariae de Oignies, cujus quoque Vitam et ipsi descripsimus; spiritu compulsa divinitus ad eam accessit, in haec verba prorumpens: Quid cunctaris, inquit, adimplere ea quae tibi ex instinctu divino jubentur? Cui cum pia Lutgardis, illa quae praemisimus linguae diversitate, quantum ad hominem rationabiliter satis, opponeret; inspirata protinus Christina respondit. Potius vellem in Inferno esse cum Deo, quam in coelo cum Angelis sine Deo. Revera bene et digne respondit. Ubicumque enim Christus, ibi et paradisus est: et hoc quia Veritas mentiri non potuit, quae latroni in cruce dixit: Hodie mecum eris in Paradiso. Constat enim quod illa die nequaquam anima Christi in Paradisum empyreum, aut terrestrem ascendit; sed cum Divinitate ad inferna descendit et cum eo latronis anima, quam secum futuram esse praedixit; et per hoc ubicumque esset, argumento necessario, per locum a causa, Paradisum esse probavit. Praesentia enim Christi locum, quantumque odibilem, reddit summe delectabilem et spectabilius appetendum . . . . Posito enim quod Infernus aequiparari non poterit simpliciter Paradiso, tamen fuit approbanda responsio; quoniam magis eligendum est, esse in quocumque loco cum summo et increato bono; quam in loco quantumcumque bono, vel terrestri vel empyreo Paradiso cum quolibet creato bono. Digne ero, ad verba Christinae confirmata, pia Lutgardis offert ad omnia separatam; neque enim fuit difficile aliquid persuadere Lutgardi, in quo perfectioris vitae sanctimonia videretur. Parens ergo monitis dicti Magistri, ad monasterium Ordinis Cisterciensis, quod dicitur Aquiria, in terra Ducis Brabantiae, cum omni mentis tranquillitate transivit. Quo audito Moniales S. Catharinae inconsolabiliter doluerunt;dolorem vero earum Lutgardis comperiens, compassa est tribulatis. Cumque pro pace earum Domino suplicaret, apparuit ei gloriosa Virgo Maria, dulcissima consolatrix; et congratulata est ei quod Domum et Ordinem sibi specialiter dedicatum introisset: Domum vero, pro qua ipsa rogaret, et spiritualiter et temporaliter suis precibus promoveret: quod usque in hodiernum diem absque ullo dubio in ipsa S. Catharinae Domo videmus, dum ubique fere Ordinis illius tepeat disciplina; ipsum vero monasterium, magis modo quam unquam antea, floreat in virtute, et temporalibus sit copiosius augmentatum. Consulo autem tibi, [o collegium sanctimonialum S. Catharinae] ut adhuc pro te matrem flagites, ut quod hic quondam fecit in terris, idem faciat in supernis.

Hic liber primus de iis, quae pia Lutgardis in Ordine S.Benedicti gessit, finem suscipiat: ut ad secundum librum expeditiori ordine procedamus.

Go to Vita Lutgardis, Liber II

Return to Matrologia Latina