Jejunio bis 7 annorum Animae in purrgatorio adjutae.
Vexatae a daemonibus liberatae.
[1.] Quomodo B. Virgo apparuit ei, cum timeret se eligi in Abbatissam; et quod miraculose non potuit Gallicum addiscere.
Igitur cum virtus piae Lutgardis ubique crebresceret, coeperunt nova monasteria in Gallicis partibus construi et ad electionem illius, dum modo parum de Gallioco didicisset., multipliciter anhelarle. Quod ut pia Lutgardis cognovit, multum exhorruit; et conversa ad gloriosam virginem Mariam eam ut hoc averteret cum lacrymis exoravit: cui beata Mater apparens ait: Nullo modo paveas in hoc verbo: quia scutum meae protectionis opponam. Et vide, Lector, quali modo aversum hoc fuerit, et videbis quam mera veritas respondentis. Vix viginti quatuo rannorum tempus attigerat, cum Aquiriam intravit; et tamen talis in quadraginta annis, quibus postea inter socias Gallicas vixit, tantum vix sermonis Gallici addiscere potuit,ut panem recto modo Gallice peteret, cum esurivit. Quod ubi palam omnibus factum est, dilecta hynnula Christi in somno contemplationis pausare permissa est; nec suscitavit eam aliquis, neque evigilare ad curam pastoralem fecit, donec ipsa vellet; nec unquam accidit, ut hoc vellet.
2. Quomodo B. Virgo conquesta est de gravitateAlbingensium, et propter hoc jussa est septem annis continue jejunare in pane et cerevisia, tantum ut Dominus propitiaretur populo suo.
Immintente peste gravissima Albigensium haereticorum beatissima Virgo Maria apparuit ei vultu lugubri, etfacie denigrata. Cui in visione compassa Lutgardis, cum magno rugitu cordis et vocis quaesivit ab ea: Quid habes, inquit, o piisima Domina, ut tanto pallore squalleat tua facies; plena omnium gratiarum. Et beata Virgo: Ecce, inquit, ab haereticis et malis Christianis rursus crucifigitur Filius meus, rursus conspuitur. Tu ergo assume tibi lamentum, et jejuna annis spetem contuis ut quiescat Filii mei, quae generaliter imminet orbi terrae. Ex hinc ergo septem annis continuis Lutgardis in pane tantum et cerevisia jejunavit. Et magnitudinem vide miraculi. Obedientia saepe coacta, pulmenti aliquid accipere in ore tentavit: sed nihil horum ad magnitudinem fabae guttur ejus transire praevaluit. Et licet ipsamet mirabili qu[]dam et incredibili abstinentia continue laboraret; gaudebat tamen, quando Conventus melius habebat in cibis; ita quod per mensem melius diceret se habere si quando conventus semel pitantiae abundantiam habuisset. Non enim omnibus in exhibitione gratiae commune posse esse sciebat, quod sibi singulari dono ad remedium multorum pietas divina contulerat: et hoc contra illos, qui fingunt laborem in praecepto, statuuntque communiter omnibus observandum, quod ipsi vel suffragante gratia, vel opitulante natura observare sine molestia potuerunt. [Ipsa autem quanto plus continuavit jejunia, tanto fuit corpore et corde robustior.]
I. Quomodo B. Maria apparuit ei, cum timeret se eligi in Abbatissam; et quod miraculose non potuit Gallicum addiscere.
II. Quomodo B. Virgo conquesta est de gravitate Albingensium, et propter hoc jussa est septem annis continue jejunare in pane et cerevisia, tantum ut Dominus propitiaretur populo suo.
III. Quomodo Mag. Jacobum de Vitriaco liberavit a quadam gravissima tentatione.
IV. Quomodo quemdam Simonem, Foviacensem Abbbatem, liberavit a Purgatorio, violentissimis precibus ad Deum factis.
V. Quomodo voluit certificari super statu suo. et apparuit omnibus videntibus juvenis splendidus ad consolandum eam.
VI. Quomodo mori desiderabat, et apparuerunt ei vulnera Cbristi, clamantia ad eam pro peccatoribus.
VII. Quomodo Innocentius Papa III mortius, statim apparuit ei.
VIII. Quomodo Mag. Joannes de Liro apparuit ei statim mortuus; et quid Christus dixit ei, dum plangeret illum mortuum.
IX. Quomodo secundo revelatum est ei, ut alios septem annos pro peccatoribus jejunaret: et sicut ipse Christus Patri se pro peccatoribus in sacramenti sacrificio quotidie se offerebat, sic et ista se Christo offerret.
X. Quomodo daemon apparuit ei et dixit se decepisse quamdam Monialem; et quommdo illa Monialis liberata est.
XI. Quomodo quaedam Moniales ab incolis daemonibus liberatae sunt per eam.
XII. Quomodo quaedam Yolendis Monialis, praemonita ante mortem per eam, apparuit post eam.
XIII. Quomodo soror sua mortua apparuit ei.
XIV. Quomodo prohibita fuit omni die Dominico accedere ad Sacramentum Altaris.
XV. Quomodo daemon apparuit ei in morte cujusdam Sororis.
XVI. Quomodo daemones frequenter apparebant ei, et quomodo timebant eam.
XVII. Quomodo metuebat se non bene semper dixisse Horas debitas: et propter hoc quidam missus a Domino, securam fecit eam.
XVIII. Quomodo flamma visa est exire de ore ejus, dum cantaret.
XIX. Quomodo communicata Corpori Domini, noluit carere prandio; sed dixit Domino ut quamdam debilem Monialem occuparet reliquiis cogitationum: et sic factum est et probatum.
XX. Quomodo eadem Elisabetb curata fait, ipsa orante.
XXI. Quomodo desideravit martyrium pro Christo sustinere, et illo desiderio rupta est vena contra situm cordis sui, et in mirabili copia effudit sanguinem; et sic Dominus dixit ei, quod exinda acciperet meritum Agnetis in martyrio.
XXII. Quomodo quaedam Domina Machtildis Monialis recepit auditum perditum, per impositionem digiti ejus.
XXIII. Quomodo memor passionis Christi, in contemplatione visa est a quodam Presbytero, quasi perfusa totaliter sanguine.
XXIV. Quomodo quemdam Dominum Tymerum Militem, virum flagitiosum, violentissimis precibus convertit ad Dominum.
XXV. Quomodo Monialem a tentationibus liberavit; et eadem miraculose, quod precabatur, obtinuit.
XXVI. Quomodo cuidam mulieri graviter tentatae praedixit, quod deberet in Parasceve mori.
XXVII. Quomodo quidam vir, in solo conspectu ejus, est contritus pro peccatis, et satisfaciens liberatus.
XXVIII. Quomodo epilepticum sanavit.
XXIX. Quomodo in festo omnium Sanctorum ei multitudo Sanctorurn apparuit.
XXX. Quomodo Dominae Sibyllae, gravata servitio ejus, per vocem nocte responsum fuit. XXXI. Quomodo quidam desperatus, loquens ei, lucidissimam claritatem super eam vidit, et confortatus est.
XXXII. Quomodo in Cantico, Te Deum laudamus, B. Virgo apparuit ei.
XXXIII. Quomodo compatienti cuidam pauperculae Dominus dixit ei, Portio mea.
XXXIV. Quomodo in multis spiritu prophetico claruit: quomodo et nomen et meritum cujusdam Virginis Osannae designatum fuit per eam, quod per annos multos ignoratum erat.
XXXV. Quomodo cujusdam apostatae reditum ad Ordinem praedixit.
XXXVI Quomodo Ducissae Brabantiae mortem praedixit.
XXXVII. Quomodo cuidam mulieri tentationem occultam praedixit, et liberavit eam.
XXXVIII. Quomodo quemdam, vexatum in Confessionibus audiendis, precibus liberavit.
XXXIX. Quomodo duo Angeli visi sunt deducere eam ad altare; et alia vice ante mortem B. V. Maria, et B. Joannis Baptistae adstare ei es utroque latere.
XL. Quamodo ignotae linguae scientiam habuit in consolatione cujusdam mulieris, quae desperata fuerat: et quomodo liberata est per eam.
XLI. Quomodo diutius flenti pro peccatoribus apparuit Dominus, et manu propria abstersit lacrymas ab oculis ejus.
XLII. Quomodo quinque annis quotidie visitata est ab Angelis, et frequenter a Matre Domini vel Apostolis; et tamen nihil suffecit ei nisi solus Deus.
XLIII. Quomodo vixit in triplici statu: et hoc fuit jacere in triplici lectulo Cantici Canticorum.
3. Quomodo Mag. Jacobum de Vitriaco liberavit a quadam gravissima tentatione.
Cum Magister Jacobus de Vitriaco ut ipse refert in libro vitae B. Mariae de Oignies, ipsius venerabilis feminae precibus praedicationiss gratiam accepisset; factum est ut religiosam quamdam mulierem languentem in lecto, non turpi amore, sed nimis humano diligeret. Hujus igitur consolationi intentus assidue, praedicationis officium segniter omittebat. Pia ergo Lutgardis, vinculum cordis ejus et dolos diaboli in spiritu sentiens, aggressa est inmultis lacrymis pro eo Dominum deprecari. Cumque nihil proficeret orando, et Dominum super hoc argueret ut crudelem, respondit Dominus: Orationibus, inquit, tuis incontgrarium[?] homo nititur, pro quo petis: Haec dicens, distulit Dominus quod petebatur implere. Quod ut vidit pia Lutgardis, impatientius agens, Domino magnis vocibus inclamavit: Quid est, ait, quod agis benignissime ac justissime Domine? aut separa me a te, aut hominem pro quo peto libera, etiam non volentem. Mira res! Nulla mora inter rogatum et factum penitus intervenit, sed prorsus et protinus liberatus, Liberatori suo et ejus famulae benedixit; sensitque aperti oculis post liberationem periculum, quod ante, humano amore caecatus, videre non poterat. Nec grande post haec tempus excessit, cum idem venerabilis Jacobus ad Episcopatum Acconensem in transmarinis partibus est electus.
4. Quomodo quemdam Simonem, Foviacensem Abbatem, liberavit a Purgatorio, violentissimis precibus ad Deum factis.
Sub eodem fere tempore quidam Simon, vir nobilis deTeutonia natus, et optime litteris institutus, Ordinem Cisterciensem intrans, Fodiacensis Abbas postea factus est: qui licet fervens esset desiderio, amaro tamen zelo insubjectos invectus, immatura morte praeventus est. Hic cum piam Lutgardem pro sanctimonia vitae dilectissimam habuisset, eam sua morte turbatam graviter dereliquit: pro quo mox afflictiones et jejunia faciens, rogavit Dominum, ut defuncti animam liberaret. Cumque multum precibus insisteret, respondit ei Dominus: Consolare, quia ob gratiam tui illi bene faciam, pro quo oras. Illa autem importunius instans, secundo responsum accepit, hominem debere in proximo liberari: Ete illa; [Quidquid mihi vis dare solatii, illi animae in purgatorio tribuas. et subjunxit:] Nullo modo,o Domine desistam a fletibus, nec tuis unquam promissionibus consolabor, nisi illum liberatum viderim, pro quo peto. Nec passus est eam Dominus ulterius tribulari, sed apparuit ei Dominus, et praesentialiter secum liberatam a purgatorio animam mox adduxit dicens: Consolare dilecta: ecce enim anima, pro qua petis. Nec mora: pia Lutgardis prostrata in faciem, super liberationem animae Dominum benedixit. Anima autem exultabunda et laudans, piae Lutgardi gratias retulit; et ad potiora transiens, in magna gloria coelorum ardua penetravit. Iste idem Simon postea piae Lutgardi frequenter apparuit; et inter cetera dixit ei, quod quadraginta annos in purgatorio peregisset, nisi eum oratio illius apud misericordem Dominum adjuvisset.
5. Quomodo voluit certificari super statu suo; et apparuit omnibus videntibus juvenis splendidus ad consolandum eam.
Spiritu quoque timoris Domini pia Lutgardis humilter insignita, quasi tumentes fluctus, super se Dominum metuebat, et omnia opera sua, velut facta in dubio, erebatur. Diu ergo ejulans quotidie Dominum precabatur,ut se certam redderet etiam in praesenti. In hoc autem desiderio prolixius constituta, die quadam vocem ad se manifestissime factam audivit: Secura jam esto, carissima, quia placet domino vita tua. Ad horam ergo pia Lutgardis exultans, coepit ut prius nihilminus formidare. Iterato atuem ad eam vox facta divinitus dixit: Visne tu Dominam Mariam de Roavia testem tuae securitatis habere? Et illa: Non inquit, nimis timorata est, et diu jam anxie mihi differret revelare quae sciret. Cui vox divina; Interim, inquit, quiesce, carissima: in proximo fies manifeste et perfecte secura. Ex inde vix quatuor dierum spatium pertransivit, cum ecce vir spectabilis et ignotus omnibus, locutorium, ubi Moniales consederant, introivit. Salutatis ergo breviter omnibus, postulavit piam Lutgardem ociusaccersiri Quae ut venit, salutavit eam; et omnibus audientibus dixit: Haec tibi mandat Omnipotens: jam secura vivas de cetero; quia Domino in te bene complacuit. Haecdicens juvenis sine mora disparuit; nec ultra restabat quaerere, unde venerat, aut quis esset [Non multo post quidam sanctissimae vitae homo revelationem divinam accipiens, in Aquiriam venit, et eam in supradictis consolationibus confortavit.]
6. Quomodo mori desiderabat, et apparuerunt ei vulnera Christi, clamantia ad eam pro peccatoribus.
Hinc ergo animo ferventiori desiderans per excessum mortis ad perenniam transmigrare, quotidie oculus ejus stillabat ad Dominum: et ecce dominus clamores ejus stillabat ad Dominum: et ecce Dominus clamores ejus mitigare festinans, apparuit ei et vulneribus manuum,pedumque et lateris patefactis, dixit: Ecce contempla, carissima, quod vulnera mea clamant ad te; ne in vanum effuderim sanguinem; ne in vanum sustinuerim mortem. Hoc viso et audito pia Lutgardis pavefacta mirifice, cum timore et horrore quaesivit; quis esset clamor vulnerum Christi? et responsum est ei: Labore tuo et fletibus iram patris mitigabis accensam, ut non perdat peccatores in mortem, sed per misericordiam Dei convertantur et vivant.
7. Quomodo Innocentius Papa III mortuus, statim apparuit ei.
Sub isto fere tempore Dominus Innocentius Papa tertius,post celebratum lateranense Concilium, ab hac vita migravit; nec intercessit mora post obitum, cum ipse Papa piae Lutgardi visibiliter apparuit. Illa autem ut vidit apparentem, maxima flamma circumdatum; quis sic esset,interrogat; Et ille: Ego sum, inquit, Innocentius Papa. et illa cum gemitu; Quid est, inquit, te nostrum omnium Patrem tanto supplicio cruciari? Cui ille; Tres, inquit, causae sunt, quare sic crucior: per has autem eram dignissimus aeterno supplicio tradi: sed per intercessionem piisimae Virginis Mariae, cui Monasterium aedificavi, inf ine poenitui, et aeternam mortem evasi. Cruciabor tamen atrocissimis poenis usque in diem extremi judicii. Hoc ipsum autem, quod ad te petiturus suffragia venire potui, mihi utique a suso Filio, misericordiae Mater obtinuit. haec cum dixisset, repente disparuit. Lutgardis autem obitum et necessitatem defuncti Sororibus, ut ei succurrerent, indicavit. Ipsamet autem animo compassa tanto piaculo, mirabili se pro illo, qui apparuit, affixit supplicio, Nota autem Lector, quod ex revelatione piae Lutgardis ipsas tres causas accepimus; sed eas ob tanti Pontificis reventiam subticemus.
8. Quomodo Mag. Joannes de Liro apparuit ei statimmortuus; et quid Christus dixit ei, dum plangeret illum mortuum.
Consimilis in genere, sed in piaculo multum dissimulis visio, Lutgardi per idem fere tempus apparuit. Praedictus venerabilis Joannes de Lior, vivens cum Lutgarde pactu minierat, ut qui prius ex ipsis a mundo decederet, post mortem superstiti appareret. Curiam ergo Romanam idem Joannes pro negotiis adiens religiosarum mulierum, quae per Brabantiam ab aemulis turbabantur; eveniens circa montes Alpium, est defunctus. Nec mora sub ejusdem mortis articulo, apparuit visibiliter Lutgardi, in claustri ambitu stanti. Vivere ergo illum credens, manu innuit, ut locutorium introiret; ubi scilicet loqui secundum ordinem posset. Cui ille; Ego, inquit sum mortuus et ab hoc seculo transii; et ut veritatem Dei implerem, quae inter nos ex pacto convenerat, tibi defunctus apparui. Et mox illa interram prostrata quaesivit: Quid autem significat vestimentum triplex, quo tanta gloria potitus indueris? Et ille Vestimentum, inquit; nive candidum, virgineae carnis meae, quam ab utero inpollutam servavi, innocentiams ignat: rubicundum vero, labores et tolerantias, quibus ad mortem perductus sum, quas multo tempore pro justitia et veritate sustinui, apte demonstrat: caeruleum vero, quo in superficie vestior, spiritualis vitae perfectionem significat. Haec dicens ab oculis mirantis evanuit. Illa autem et visionem et obitum dicti Magistri, sorori ejus carnali et aliis monialibus indicavit. Verum tamen cum ipsa piaLutgardis dictum venerabilem virum, et si Deo datum, sibi tamen defleret albatum; in ipso luctu ei Dominus per haecverba respondit: Cur fles, Lutgardis? et quamobrem affligitur cor tuum? Numquid non melior sum tibi, quam decem filii? Haec igitur, sicut Laica Monialis, cum non intelligeret, interpretata audisset, non ultra defunctum luxit; sed in morte illius dominum per omnia benedixit.
9. Quomodo secundo revelatum est ei, ut alios septem annos pro peccatoribus jejunaret: et sicut ipse Christus Patri se pro peccatoribus in sacramenti sacrificio quotidie se offerebat, sic et ista se Christo offerret.
Expletis praetaerea supradictis septem annis, quibus in pane et cerevisia jejunavit, iterato revelatum est ei, ut pro peccatoribus universaliter jejunaret. Quod illa gratanter accepit; et alios septem annos in pane tamen et olere jejunavit. adjecit autem Dominus visionem, et rapta in spiritu vidit salutis nostrae Principem Jesum, cum vulneribus quasi recentibus atque rubentibus, vultui Patris ad stantem, et patri pro peccatoribus supplicantem. Qui conversus Lutgardi dixit: Videsne tu, quemadmodum me totum Patri pro meis peccatoribus offero? Sic etiam volo, ut te mihi totam pro meis peccatoribus offeras, et zelum contra illos in vindictam accesum avertas. hoc idem ei dominus Jesus in sacrificio Missae quotidie fere dicebat: Quod autem preces et jejuni atque labore B. Lutgardis virtutem magnam haberent, in morte testata est illa beatissima Mariae de Oignies; ubi velo ipsius caput suum velans ac ligans, spiritu prophetiae tacta praedixit: Sub coelo, ait, non habet mundus Domina Lutgarde fideliorem, et magis efficacem in precibus pro liberandis animabus a Purgatorio, et pro peccatoribus exoratricem. Spiritualia miracula in vita sua nunc facit; corporalia post mortem efficiet. Quam vera ista sint, multi et in vita ejus experti sunt, et post mortem; sicut postea praesens scriptura testabitur, non desinit operari.
10. Quomodo daemon apparuit ei et dixit se decepissequamdam Monialem; et quomodo illa Monialis liberata est.
Cum quaedam religiosissima Monialis in revelationibus, quasi a Deo sibi factis per diabolum deciperetur, pia Lutgarde orante pro illa Dominum, respondit Dominus; Illumina his qui in tenebris et umbra mortis sedent. cumque haec verba Domini, utpote laica, non intelligeret; quaesivit ea a quadam Moniali, et intellecta recepit. Instantius ergo ipsa Dominum supplicante, apparuit ei daemon, dicens: Ego sum spiritus mendax, qui illa decipio Monialem. Cui illa, Vade, inquit, ad Fratrem Simonem, in Alna monasterio degentem; et idem dicas ei, ut testem habeam veritatis. Nec mora, obedit Diabolus; et Frater Simon in Aquiriam venit. Erat autem idem Simon vir Dei spiritu plenus; et sicut liber ejus vitae testatur), cui Dominus plurima revelavit. In unum ergo pia Lutgardis et Frater Simon secundum revelationem Domini concordantes, Monialem protinus mandaverunt. Nec mora manus et maembra Monialis contrahebantur rigore fortissimo, et os ejus adeo fortiter claudebatur, ut cultello non posset aliquatenus aperiri. Videntes ergo turbabantur timore horribili; et flexis in oratione genibus, pro tanto piaculo misericordem Dominum exorabant. Quid ergo factum est? Nequaquam fas erat in tantorum precibus inexorabilem Dominum inveniri. Mox ergo ut ab oratione Dei supplices surrexerunt, Monialis membra ad statum pristinum redierunt; aperuitque os, et cibum sumens confortata est; et ab illo die ac deinceps a deceptionis spiritu liberata. Tantis autem postea praerogativis vitae meritis, ut ipsemet vidi, condonata est, ut non solum illuminata in tenebris dici posset; sed etiam alios multos existentes in tenebris, morum exemplis illuminaret.
11. Quomodo quaedam Moniales ab incolis daemonibus liberatae sunt per eam.
Vidi ego ipse Cisterciensis Ordinis Monialem quae multis annis a daemone vexata, ad eam adducta est; et per maximam ejus precum instantiam liberata. Vidi et aliam quae a daemone incubo annis plurimis mirabiliter fatigata, per preces ejus erepta est et mundata: fuit autem, ut ipsa mihi frequentissime testabatur, nequissimus ille daemon, queam vexaverat et tanta spurcitia inquinaverat corpus ejus, ut nisi maxima violentia precum repressa fuisset, saepius se ad publicum meretricium obtulisset. Liberata autem per preces Dominae Lutgardis, in tantÉ pace peregit vitam, acsi numquam eam daemoniacae vexationis stimulus agitasset. Mira certe, et mira valde permissio Salvatoris ac Redemptoris; quod potestatem accipi Satan in mundÉ corpore, et hoc corpore virginali: quae potestas non tantum exercetur, ad carnis inquinamentum, verum etiam vix fieri potest quin procedat ad corruptionem mentis, et animae detrimentum. Quid mundius sponsa Christi? quid mundius Virgine, quae est sancta corpore et spiritu? et tamen in talem fieri ista percepimus. Quid restat ergo nisi exclamare cum Apostolo: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Credimus tamen quod occulto et justo Dei judicio, mulieres ad istud inquinamentum, per excessum tentationis illicitum, perducantur: quomodo autem aliter, non videmus.
12. Quomodo quaedam Yolendis Monialis, praemonita ante mortem per eam, apparuit post eam.
Quaedam Yolendis, Monialis nigra, in monasterio super Sambram, mundi illecebris dedita, ad monasterium de Aquiria hortatu piae feminae convolavit; fuit autem nobilis genere, et delicatissimi corporis femina. Pro hac pia Lutgardis mira precum instantia Dominum exoravit ut ei peccata dimitteret, et gratiam infunderet devotionis. nec potuit Christus negare quod petiit: sed mulierem ad sanctae conversationis statum perduxit. cum ergo ibidem annis pluribus Domino deserviret; obitum suum Domino revelante cognovit: et accessit ad piam matrem suam Dominam Lutgardem: Pro me, inquit, instantissime Dominum depreceris, quoniam vitae meae instat jam finis. Cui pia Lutgardis: Constanter, inquit, expecta Dominum,quia certa sum, quod tecum misericorditer aget: et in proximo te a poenis, quas vereris, eripiet; Tu autem post mortem revertaris ad me; et rediens primo mihi dicito; Benedicte: deinde Pater noster cum Salutatione Angelica perorabis; ne solito diabolus aliquod figmentum adducat. Mortua est ergo, ut praedixit, in miro fervore spiritus Monialis: et nec triginta dierum tempus excessit, cum ecce, orante pia Lutgarde, mortua ei Yolendis apparuit; et sicut in vita rogata fuerat, primo dixit Benedicit, et cetera quae praedixi: Pia ergo Lutgarde respondente; Dominus, statim intulit; Quomodo est, inquit, tibi? Et mortua, Dominus, inquit, non abhorruit me pro meorum enormitate peccatorum, sed ob gratiam tui magnam consecuta sum misericordiam. Et hoc dicto disparuit. Lutgardis autem cum multis lacrymis divinam super peccatores misericordiam benedixit.
13. Quomodo soror sua mortua apparuit ei.
Sed et soror sua carnalis, de mundo ad purgatorium transiens, antequam piae Lutgardi mors sororis indicaretur, ei subito in aere vox horribilis et lamentabilis inclamavit: Miserere, soror carissima, miserere mei, et mihi misericordiam eamdem, quam aliis animabus praestitisti, clementer impendas. Intellexit autem prostrata in precibus, quod anima sororis suae orationum suffragia postularet: et mox exegit ab omnibus, ut Conventus illam in multis disciplinis, et orationibus adjuvaret.
14. Quomodo prohibita fuit omni die Dominico accedere ad Sacramentum Altaris.
Eodem fere in tempore res apud multos pro animia dmiratione habita contigit, quam subjungo. Cum enim pia Lutgardis secundum consilium Augustini omni die Dominica perciperet Corpus Christ, prohibita est pia Lutgardis a Domina Agnete minus discreto usa consilio, tunc temporis Abbatissa, sumere omni die Dominico sacramenta. [Cui pia Lutgardis dixit: Obediens quidem ero, Mater charissima, sed hoc certissime praecognosco, quod in carne tua Christus hanc injuriam vindicabit.] Nec mora: invindictam facti, in tantum a Domino per intolerabilem infirmitatem afflicta est, quod ecclesiam ingredi non valeret; nec cessavit dolor per momenta concrescens, donec reatum indiscretionis agnosceret, et prohibitionem in pia Lutgarde poenitens relaxaret: sed et illae quae in hoc facto fuerant contra illam, aut notabiliter ab hac luce subtracta sunt, vel se ad illam humilitatis spiritu converterunt. Dignus zelus sponsi erga sponsae suae improbos turbatores.
15. Quomodo daemon apparuit ei in morte cujusdam Sororis.
Spiritus ejus super morientes in magna semper misericordia ferebatur: visitabat ergo eos ad confessionem peccatorum admonens et impellens, spem certam poenitentibus, et peracta paenitentia gloriam repromittens. Cum ergo quaedam Soror ageret in agone, et sine gravissimo vexaretur, apparuit ei daemon insultando et dixit: Ecce vexavi Sororem illam: sed cum venisset populus nihil amplius praevalui in ea. Populum autem conventum vocavit, qui ad commendandam animam Sororis veniens,vires illius precibus enervavit. Sanctum ergo et pium est assistere morientibus, et eos contra daemones, qui finis nostri calcaneo semper sidiantur precibus adjuvare.
16. Quomodo daemones frequenter apparebant et, et quomodo timebant eam.
Frequenter quoque ad eam daemones veniebant, et funestum vel triste aliquid annuntiabant: illa autem conspuebat eos, et importunos Crucis signaculo depellebat.Adeo daemones timebant eam, ut etiam locum orationis ejus, quasi ferrum candans, vitarent attingere. Et ipsa quidem cum nec Psalmos intelligeret, nec aliquid de Scripturis, in ruminatione tamen illius Psalmi; Deus in adjutorium meum intende: et aliorum quorumdam versuum in Psalterio videbat daemones miro horrore diffugere, et a mali suggestione cessare. Unde intelligebat virtute verborum etiam a se non intellectorum praesentias daemonum propulsari, et eorum in tentationibus potentiam enervari. [Refert Frater Bernardus quod eam secreto dicentem audivit, nihil se timere diabolum, nec in ullo deceptionis modo, adversus eam, posset aliquatenus praevalere; Sed secundum promissum Domini, ipsa caput,id est initium tentationum ejus, virtutum pede potentissime conterebat.]
Pia itaque Lutgardis, cum ad omnem perfectionem mirabiliter anheelaret, coepit miro modo insistere, ut omnem poenitus cogitationem, non tantum malas, verum etiam bonas, a se in dicendis Horis repelleret; et, quod in statu vitae mortalis impossibile est, eo solo quod diceret animum occuparet. cumque hoc efficere minime potuisset, coepit semetipsam grandi mentis scrupulo perturbare; et, quasi nihil dixisset, secundo vel tertio Horas singula siterare. Lugebat ergo in isto necessario vitae defectu, et a nullo amicorum suorum in hoc potuit consolari. Fiebant autem orationes ad Deum pro ea, ut eam Dominus ab hoc scrupulo liberaret. Nec eos fefellit Omnipotens. Inopinaten, induit Pastorem Dominus, oviculas insequentem, ad instar Amos Prophetae et in ore ejus verbum consolationis posuit pius Pater. Oves igitur mox dimittens rudis pastor, ad tredecim milliaria in Aquiriam venit: et accersita pia Lutgarde, audientibus etiam aliis, dixit: Haec dicit dominus: Nullo ulterius pro dicendis Horis dolore torquearis aut scrupulo: placibiles sunt orationes tuae et in conspectu meo gratanter acceptae. Haec ut dixit pastor, repente diffugit: nec locu fuit, quis esset, quaerere, vel aliquid amplius scire:postea tamen notum factum est quis [esset sut] fuisset. [Sedet per seipsum Dominus dixit ei; Nihil verearis ulterius, quoniam in te istum supplebo defectum.] Pia autem Lutgardis verbum utrobique de ore Domini prolatum sentiens, in pace conscientiae requievit, nec amplius eam postea super hoc inordinatus scrupulus fatigavit.
18. Quomodo flamma visa est exire de ore ejus, dum cantaret.
Itaque non posset credi de facili, cum quanta spiritus alacritate in cantandis Horis domino deserviret. cum ergo die quadam in Vesperis cantaret in choro, Monialis quaedam, quae ab opposita parte in choro stabat, visibilibus oculis corporalis fliminis, [?] flammam de ore ejus vidit ascendere, et in sublimi aere penetrare. Ad cujus visum insolitum timida et pavefacta puella, fere exanimis facta est. Finitis ergo Vesperis, pia Lutgardis Monialem dulciter consolata, tandem adhuc timenti dixit: Nolo te filia carissima, ista visione terreri: quia in veritate divinitus factam intelligas. Nota ergo Lector, quod de multis hoc legitur accidisse: et corporalem flammam in eis visam fervidae orationis desiderium figurasse. [Plerique minus spirituales mirati sunt, quomodo in factis tam magnificis calcare humanam gloriam potuisset. Et, respondeo: Adeo (ut mihi ipsamet dixit) spirituali et solida interius gloria plena fuit, quod nulla eam forinsecus inanis gloria vexare potuit; sed veluti columnam Spiritus sanctus eam immobilem fixit].
19. Quomodo communicata Corpori Domini, noluit carere prandio; sed dixit Domino ut quamdam debilem Monialem occuparet reliquiis cogitationum; et sic factum est et probatum.
Cum Augustinus, Doctorum omnium maximus, in libro de Civitate Dei dicat, quod in cunctis nobis semper debeat praeesse discretio et quasi moderando singulas discernere voluntates; piam utique Lutgardem discretione maxima novimus viguisse, quod patet in hoc capitulo quod subjungo. Die quadam Dominica, cum Sacramentum salutare Christi corporis accepisset, et reliquiae cogitationis diem festum in ea agerent Salvatori, ita quod grave esset ei ad mensam cibi corporalis accedere, dixit; domine Jesu, non est modo mihi congruum tempus tuis deliciis occupari, sed vade ad Elizabet quae una hora a cibis abstinere non potest, et occupa cor ejus: me autem comedere permittas et refici. Erat enim ibidem quaedam Monialis, quae infirmitate hujusmodi laborabat, ut pluries in die et pluries in noctem refici operteret. Ad verbum ergo piae Lutgardis nox Christus obediens, ad Monilaem repente transivit, et cor ejus tanta suavitate replevit, ut a corporali cibo contra consuetudinem sine ulla molestia per longum temporis spatium abstineret. In hoc ergo notari potest discretio magna piae Lutgardis, quod debilitare noluit corpus suum occupatione etiam spiritali: utilius ducens illud ad multos alios labores animabus utiles conservare, quam extra horam (quia omnia tempus habent) ad destructionem sui inutiliter fatigari. Et hoc quidem contra illos, qui semel aut bis spiritus suavitate degustata, sibimet inimici crudelite corpus abjiciunt; et dum in Deum per hoc tendunt spiritu fortiori, corpus in adjutorium spiritus datum destruunt; et sic spiritum, per destructionem corporis impotentem effectum, miris sinunt miseriis aggravari: Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam. contra quos expertissimus Doctor loquitur Paulus: Nemo, inquit, carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam: Nutrit utique,non ad delectationem, sed ad sustentationem. Abraham montem visionis ascendens, oblato sacrificio ad asinum rediit: cui Salomon onus jubet inponi [?], et postea paleam dari. De his Lector quid agat, excogitet: nos autem brevitatis causa ad reiqua transeamus.
20. Quomodo eadem Elisabeth curata fuit, ipsa orante.
De eadem Elizabeth inopinabile multum miraculum accidit, quod subjungo. Sicut enim diximus, omni fere hora eam comedere non solum diebus, sed etiam noctibus quandoque oportebat: et tamen ita debilis erat, quod nullo modo in pedibus stare posset, sed in lecto continue decumbebat. Cum ergo in pia Lutgarde, virtutem orationis luce clarius angovisset; rogavit eam cum magna cordis instantia, quatenus pro ea Dominum exoraret, ut ei ante mortem, possibilitatem surgendi, et conventum frequentandi concederet, ut per hoc ante finem vitae suae Domino Jesu Christo plenius deserviret. annuit ergo illa pro ea Dominum deprecari. Cui dominus in haec eadem verba respondit: Elevare, inquit, elevare consurge filia Hierusalem quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus. Hanc ergor epsonsionem Domini et causam responsionis, cum litteratis Monialibus indicasset, adverterunt ex aegritudinis lecto Elizabeth elevandam, et consurrecturam in sanum statum; in quo solvenda erant vincla colli ejus, et captivitas elidenda, quibus in infirmaria debiles, non tantum modestis, verum etiam discolis subjici ministris oportet, voluntarios pariter et invitos. Et factum est sicut ei Dominus dixerat: elevataque Elizabeth de lecto aegritudinis,in quo jacuerat annis multis, consurrexit ad onus Ordinis indefesse, et perfectissima sanitate diu postea Christo Domino deservivit.
21. Quomodo desideravit martyrium pro Christo sustinere, et illo desiderio rupta est vena contra situm cordis sui, et in mirabili copia effudit sanguinem; et sic Dominus dixit ei, quod exinde acciperet meritum Agnetis in martyrio.
Recogitabat eum, qui talem a peccatoribus sustinuit tribulationem, et miro modo accensa est Christo vicem rependere, et pro eo martyrium sustinere. Sed, quia tempus Martyrii velut hiems transiit, imber abiit et recessit; Christus ei aliud genus, etiam corporalis martyrii praeparavit. Accidit enim nocte quadam, ut dicto Completorio ante lectum suum in dormitorio staret, orationibus occupata. Ecce incidit illi cogitatio die praemissis, coepitque miro et ineffabili modo desiderare, ut pro Christo, sicut Agnes beatissima, martyrium sustineret. Cumque tantum in tali desiderio aestuaret, ut jam se mori prae desiderio crederet; rupta est ei vena contra situm cordis extrinsecus; et exinde tantum sanguinis fluxit, ut tunicae ejus et cuculla copiosissime rigarentur. Debilitata ergo resideit paululum: et statim apparuit ei Christus, in vultu congratulantis, et dixit: Pro desiderantissimo fervore martyrii, quem in effusione istius sanguinis habuisti; idem martyrii meritum in coelo recipies, quod Agnes beatissima, pro fide mea in capitis abscissione suscepti: quia martyrium ejus tuo desiderio in sanguine compensasti. Hoc concordat illi quod in principio libri primi posuimus ubi matrona quaedam nobilis et devota piae Lutgardi adhuc juvenculae dixisse refertur:* Tu, ait, bona Agnes et vere Agnes altera eris. O plane beatissima mulier, quam ipse Christus in pacis tempore corona martyrii decoravit. Hujus gloriosissimi facti testes duae de Monialibus extiterunt, Margareta et Lutgardis cognomento Limmos devotissimae feminae; quae, post effusionem sanguinis, piae Lutgardis vestimenta laverunt. Testis quoque fuit et cicatrix ruptae venae, usque in diem, qua felix ejus anima ab hoc seculo transmigravit. Testis cessatio vexationis fuit, qua Deus in Evae sexu superbiam mitigavit: fuit autem annorum viginti et octo quando ei ista contigisse feruntur.
22. Quomodo quaedam Domina Machtildis Monialis recepit autium perditum, per impositionem digiti ejus.
Machtildis matrona nobilis, de partibus nata Leodii, filios milites heredes reliquens, in Aquiria Domino serviebat. Senio autem det debilitate confecta, quod inde consque [?] solet, auditum penitus perdidit. In Vesperis autem solennibus die quadam, cum Monilaes alta voce cantarent, et hoc quaedam Monialis dictae matronae surdae signo innueret; illaque signum intelligens, suam surditatem defleret; adveniens pia Lutgardis, isgno [?], cur fleret, interrogat. Et illa: Ego, inquit, miserrima quare non fleam, quae in tantum privor auditu, ut solennitatem cantus, quo deo servitur, audire non possim. Mox pia Lutgardiscompassa ploranti, et ad orationem paululum inclinata, surrexit; et duos digitos suo sputo liniens, auribus surdis imposuit. Mira res! Repente mulier cum fragore rumpi interius oppilationem audiens aurium, patefactis ad plenum auribus mox audivit: et in tanto miraculo virtutem piae Lutgardis sentiens, Dominum magnifice benedixit.
23. Quomodo memor passionis Christ, in contemplatione visa est a quodam Presbytero, quasi perfusa totaliter sanguine.
Quoties, rapta in spiritu, passionis Dominicae, memoreari; [?] videbatur ei, quod essentialiter per totum corpus sanguine perfusa ruberet. Hoc cum quidam religiosus Presbyter secretius audivisset, observans eam tempore opportuno, quo dubium non erat, secundum tempus Christi fore memorem passionis; aggressus est illam videre: ubi acclinis ad parietem in contemplatione jacebat. Et ecce,vidit faciem ejus et manus, quae tantum nudae patebant,quasi recenti perfusas sanguine relucere: cincinnos vero ejus, quasi guttis noctium, infusos sanguine. Quod videns, clam forcipe partem illorum in partem tulit; et ad luce meos in manu ferens, cum supra modum attonitus miraretur, pia Lutgarde de raptu contemplationis ad sensum forinsecus revertente, cincinni quoque in manu stupendtis? ad colorem naturalem protinus revertuntur. Qui statim ultra quam credit potest, ad tam ingens spectaculum pavefactus, fere cedicit resupinus. Nota autem Lector, quod nimirum pia Lutgardis rubere sanguine visa est, quia de illis specialissime fuit in vita, qui laverunt stolas suas in sanguine Agni: ex intellectuali enim consideratione mentis interius, similitudinem traxit corpus exterius.
24. Quomodo quemdam Dominum Tymerum Militem, virum flagitiosum, violentissimis precibus convertit ad Dominum.
Miles quidem, genere et divitiis pollens, filiam in Aquiria habuit Monialem: quae cum patrem suum diversis flagitiis irretitum, eum ad hoc induxit, ut a pia Lutgarde orationes peteret; et se ab illa, sicut in talibus mos est , in spiritualem flium? recipi postularet. Annuit illa, adiitque pro illo Dominum deprecari. Et ecce apparuit satan cuidam in eodem monasterio Moniali dicens: Ecce mititur Domina Lutgardis de vinculis meis Militem Tymerum, q ui mihi tot annis servivit, eripere. Sine illam: non est opus parvi temporis, quod incepit: ego autem, et si nihil aliud, id tamen efficiam, ut in camino paupertatis cor ejus fervere faciam, et tabescet ejus anima, sicut caro frixari assolet in patella. Et tu, Lector, vide, quam mira veritas in mendace. Et quidem cum ipse Miles illo in tempore maximis possessionibus et divitiis abundaret, ita successione parvi temporis est dilapsus, ut pecuniam paratam ad millequingentas libras expenderet: et venditis postea possessionibus, ad tantuam paueriem? deveniret, ut vix panem in supremas necessitate haberet. In his omnibus tamen tantam patientiam noscitur habuisse, ut nullu shaesitaret piae Lutgardis preces Militi adfuisse. Hunc ergo in Affligemio, omnium illius Ordinis ordinatissimo coenobio, monachum vidimus: et pro mirabili conversatione in tali aetate et patientia, ab omnibus venerari. Tali et consimili modo pia Lutgardis precibus suis a diabolilaqueis? plures eripuit, et ad correctionem statum bonae vitae perduxit.
25. Quomodo Monialem a tentationibus liberavit; et eadem miraculose,
quod precabatur, obtinuit.Puella quaedam Ordinis Cisterciensis, cum gravissimo tentationum incommodo gravaretur, vidit ante annos multos sibi piam Lutgardem in somni apparere, dictum que est ei, illius debere se precibus liberari. Diu ergo postea ad eam in Aquiriam venit, ejusque faciem, in somnis tamen prius cognitam, recognovit: quam etiam, secundum quod praediximus, maxima precum instantia ab omni tentationum incommodo liberavit. tunc illa, piae Lutgardis in sui liberatione experta virtutem, rogavit eam, quatenus ab Omnipotente Deo precibus impetraret, ut Ordinis sui sustinere labores, et carere esu carnium posset: ab infantia enim puella languerat, et vix diebus jejunii carere carnibus poterat. Pia autem Lutgardis, cum aetatem puellae nimis teneram in tali abstinentia causaretur, et puella tamen impleri votum instantissime precaretur, tandem ejus lacrymis victa dixit: Vadas hinc: et ab ista die potestatem habebit, ut et carnibus careas, et tuum Ordinem teneas, ac superadde quod placebit. Mirum vere et stupendum miraculum, regressa puella ad locum suum, ei, secundum quod consuetum erat, in infirmaria carnes apponebantur: quas ubi intuita est, in simillima specie pudibundae, vix indisco propositos visu mox horruit, ita quod prorsus comedere facie aversa non potuit. Quod ubi saepe tentatum est, tantam abominationem carnium in mente concepit, quod numquam post verba piae Lutgardis carnes comedit; et non solum labores Ordinis, verum etiam quidquid in mortificationem sui corporis sustinere voluit, ipse sine omni molestia facillimum fuit. Haec mihi eadem puella, jamadmodum? vetula facta, et in regimine monasterii posita Abbatissa, cum maxima verecundia retulit: sed eam lauspiae? Lutgardis ista utique narrare coegit.
26. Quomodo cuidam mulieri graviter tentatae praedixit, quod deberet
in Parasceve mori.Hespelendis quaedam religiosa puella, in tentationum excessu prae nimia tristitia desperata, cum pia Lutgardis orationum suffragia postulasset, et illa pro ea orationes et lacrymas copiose fudisset; Domino revelante respondit, Consolari, inquit, te oportet, carissima; quia in Parsceve, cum post adorationem Crucis Sacerdos exaltando Crucem dixerit, Ecce lignum Crucis; tu ab omni tentationem impetu liberaberis, et consolationis fiduciam consequeris. Et factum est ita: nam illa in hora qua praedictum est, liberatur, et per consolationis fiduciam divinae gratiae condonatur.
27. Quomodo quidam vir, in solo conspectu ejus, est contritus pro peccatis,
et satisfaciens liberatus.Venerabilis Joannes Abbas Affligemiensis, cum secum quemdam virum ad piam Lutgardem duxisset; ille, aspectu illius, vultu anxio repercussus est. Miratus ergo Abbas cum ad remotiora venisset, dixit viro: Vidisti, ait, illam sanctam mulierem? Et ille, ex imo pectore suspiria trahens; Vidi, inquit, et in aspectu ejus, velut in aspectu Divinae majestatis, tanto horrore peccaminum sum percussus, ut ejus auxiliante suffragio peccatis eximar, nec Deo dante relabar. Quod ita factum, dictus Abbas memorabilis recordatur.
28. Quomodo epilepticum sanavit.
Mulier quaedam epilepticum filium habuit, Joannem nomine, pro quo multo tempore anxie tristabatur: et factum est ut in somnis ei verbum hujusmodi diceretur: Vade ad Dominam Lutgardem, in Aquiria commorantem, et tuus per eam liberabitur filius. Mane autem facto, cum filio in Aquiriam venit, et piae Lutgardi filium obtulit. Quae statim oratione praemissa, digitum illi in os posuit, et crucem in pectore pollice fixit: et ab illa die et deinceps puerum abomni epilepsiae incommodo liberavit.
29. Quomodo in festo omnium Sanctorum ei multitudo Sanctorum apparuit.
Tempore quodam cum festum omnium Sanctorum ageretur, in ipso festo piae Lutgardi multitudo maxima Sanctorum per visionem apparuit; et quod omnium spiritu, et omnium gratia plena esset: ei sanctus Spiritus revelavit. Quid miri? Si enim secundum virtutes dona sunt, quo carere dono vel gratia debuit, quae omni virtute plena refulsit?
30. Quomodo Dominae Sibyllae, gravatae servitio ejus, per vocem nocte responsum fuit.
Cum quodam tempore pia Lutgardis debilitate corporis aegrotaret, Domina Sybilla de Gagis, quae ei ab ingressu Ordinis devotissime servire consueverat instigante nequitiae spiritu, ex diutino labore pene deficiens, corde et corpore fatigabatur; dixitque semel in corde suo; Ut quid in Dominae Lutgardis servitute sic laboro? Numquam mater mea tantum alicui cui in vita servivit, nec me decet esse tantae dedictam servituti? Nec mora; in ipsa nocte audivit quamdam vocem, dicentem sibi, Non veni ministrare. Quod ut illa audivit, seipsam graviter reprehendit, et piae Lutgardi postea in maxima jucunditate et delectatione servivit.
31. Quomodo quidam desperatus, loquens ei, lucidissimam claritatem super eam vidit,
et confortatus est.Homo quidam, in labe criminum desperatus, ad eam adductus est, ut altem ejus colloquiis solaretur. Nec mora,ubi juxta eam resedit, et ejus verba audire coepit; vidit ultra omnem fulgorem super eam inaestimabilem claritatem. quo in visu exhilaratus homo, et, nimirum ad spem veniae confortatus, abscessit.
32. Quomodo in Cantico, Te Deum laudamus, B. Virgo apparuit ei.
Frequenter accidit, ut dum Psalmodiam ruminaret, ei Spiritus sanctus virtutem et intelligentiam versuum revelaret. accidit ergo nocte quadam, ut dum in Cantico, Te Deum laudamus, versum illum, Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum, diceret; ei beatissima Virgo Maria, quasi congratulans appareret: intellexitque versum istum beatissimae Virgini fore gratissimum, per quem memoratur suscepisse Dei filium. Hoc ergo mihi ipsamet sicut filio dilecto revelans; admonuit, ut quoties versum istum dicerem, me toto corpore ad laudem gloriosae Virginis inclinarem. Quod et diu feci et facio, et ad idem faciendum cunctos legentes admoneo.
33. Quomodo compatienti cuidam pauperculae, Dominus dixit ei, Portio mea.
Pauperculam quamdam indigentem valde conspiciens, ad benefaciendum ei mimro compassionis spiritu monebatur, et mox in spiritu dixit illi dominus: In Psalmo legis, et dicis mihi; Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam. quod sic intelligas: Portio tua ego sum, nihil habes aliud, et ideo egenti respondeas: Aurum et argentum non est mecum, quod autem habeo hoc tibi dabo; Ores autem pro ea, et dedisti ei quod tuum est haec dicens, Custodisti legem meam. Ad haec igitur Dei verba, modo mirabili interius illustrata, ad Dominam Sybillam de Gagis venit, et quid ei Dominus dixerat, indicavit. Quae scrutatis glossis super illum locum psalterii; Portio mea, domine, dixi custodire legem tuam invenit lucidissime secundum glossam, eidem Dominum respondisse. Constat ergo quia sacrae Scripturae eo spiritu sunt expositae, quo et editae.Simili modo cum quidam monachus Affligemii in parochiam dissolutissimam mitteretur, et eam orgarete? suppliciter, ut in tanto periculo pro se Dominum exoraret, respondit ei dicens: Expectans expectavi Dominum, et intendit ei. Quod ita evidentissime sic factum vidit, ut nilpenitus haesitaret, quin ei pia Lutgardis ex Dei spiritu respondisset.
34. Quomodo in ultis spiritu prophetico claruit; quomodo et nomen et meritum cujusdam Virginis Osannae designatum fuit per eam, quod per annos multos ignoratum erat.
Constat multis et per multa, piam Lugardem spiritu prophetiae claruisse. Quidam ordine Presbyter ad Gallicas partes in Jotrensi monasterio Galliae veniens, cum in crypta quadam, ubi Sanctorum corpora quiescebant, nocte oraret; et Sanctae cujusdam tumulum, ex alabastro lapide factum, inopinabiliter aperiret; et nomen aut meritum ejus scire non posset; piam postea Lutgardem rogavit, ut pro revelatione nominis ejusdem Dominum exoraret. Annuens ergo viri precibus totam se ad precandum dedit et statim quod petiit, impetravit. Apparens enim ei praedicta Sancta dixit: Ego vocor Osanna virgo, filia quondam Regis Scotiae, et per miraculum Domini ad partes Galliae adducta, sancte vixi: defunctaque ibidem ac sepulta solenniter, mei tandem per negligentiam temporis incolae referret, subjunxit: Vellem ut haec eadem tibi Dominus in testimonium veritatis ostenderet: et ille; Non sum, inquit, dignus ut mihi talia demonstrentur. Cui illa: Etsi forte minus dignus sis, tamen illa digna est, cujus digne praeconia revelentur. Nec mora super hoc pia Liutgarde orante Dominum, eadem nocte dicto viro per somnum tribus vicibus Virgo apparuit, et quod Osanna vocata sit indicavit. Qui vidit, testimonium perhibuit, et scimus quia verum est testimonium ejus.
35. Quomodo cujudam apostatae reditum ad Ordinem praedixit.
Quaedam erat in Parco Dominarum, juxta Lovanium, devota Monialis, quae fratrem carnalem, de Ordine Fratrum minorum duodecim annos apostatam, inconsolabiliter deplangebat. Rogata est ergo pia Lutgardis, ut pro dicto apostata rogaret Dominum, quia soror ejus prae dolore sensum perdere putabatur. Illa vero compassa utrique, oravit ad Dominum: et ab oratione reversa, dixit: Dicatur illi bonae puellae, ut fiducialiter consoletur, quia frater suus est isto anno ad suum sanctum Ordinem reversurus. Quod ita factum inopinate sane percepimus, utpote de illo qui multipliciter fuerat seculi actibus irretitus. Nec legentes moveat, si de Ordine Fratrum Minorum aut aliorum per apostasiam aliqui exciderunt: neque enim aliquis istorum major est, nec longe tantus, quam ipsa habitatio Christi, in qua undecim boni perfidum Jam toleraverunt; aut melior quam ipsum coelum, unde Angelis ceciderunt.
36. Quomodo Ducissae Brabantiae mortem praedixit.
Eodem fere in tempore illustris Ducissa Brabantiae, filia quondam Philippi Regis Franciae, graviter infirmabatur: ex longo autem tempore piam Lutgardem dilectam habens, mandavit ei, ut pro se Dominum exoraret. Quae statim facta oraratione [sic] remandavit ei, quod nullo modo delecto surgeret, sed se per Confessionem in omnibus praepararet, et cum maxima cordis fiducia Dominum expectaret. Nec mora, sicut illa praedixit, Ducissa defuncta est. Post mortem autem piae Lutgardi Ducissa apparuit; et quia per intercessionem gloriosae Virginis Mariae, quam in vita miromodo dilexerat, ultra speratum poenis purgatorii eriperetur; certissimis indiciis indicavit. Haec quidem venerabili et Deo devota Margareta, Domina de Velpia referente didici et conscripsi. Sed et idem accidit de viro nobili Domino Godefrido, filio Domini Godefridi, Castellani Bruxellensis; cujus obitum antequam sciretur aliunde, Sororibus nuntiavit.
37. Quomodo cuidam mulieri tentationem occultam praedixit, et liberavit eam.
Reclusa de Curia S. Stephani, in puellarii aetate gravissimum tentationis incommodum sentiens, piam Lutgardem ut pro se oraret, adivit. Cujus incommodum cum ipsa quaereret, et illa dicere vereretur; dixit ei pia Lutgardis: Ecce, Dominus mihi, quod verecundaris dicere, revelavit: et haec dicens totum puellae cordis sui statum quod etiam Presbyteris revelare noluerat, patefecit. Exhortata ergo confiteri, eam ad Confessionem peccatorum et morum correctionem, ita perfecte sanatam et consolatam ab omni incommodo dereliquit, ut in maxima postmodum spiritus alacritate et gaudio Domino deserviret. Idem et per omnia fere consimile fratri Werico, Converso, de Aquiria, accidisse probatum est. Quid miri? Secum enim habebat illum in spiritu, cujus lucidiores sunt oculi super solem: quod in facto patuit, quod subjungo. Quidam peccatum commiserat in abditi simo loco, quod revelare Presbytero verebatur. Et ecce non diu post, quidam in specie peregrini rogabat illum, ut causa remissionis peccati, quod plus timeret, sibi caput lavare deberet. Quod cum ille facere jam coepisset, invenit in summo capitis peregrini oculum lucidissimum, et clamavit: O hominem, contra naturam in vertice capitis oculatum! Cui peregrinus: Hic est, inquit,oculus, qui te peccantem in abscondito vidit, et quem nulla possunt secreta latere. Haec dicens ab oculis mirantis evanuit.
38. Quomodo quemdam, vexatum in Confessionibus audiendis, precibus liberavit.
Solicita supra modum pia Lutgardis fuit, notos Sacerdotes cum mira oris gratia frequentius admonere, gregem sibi creditum solicite procurare, et animas, quas Christus redemit a servitute daemonum liberare. Ego autem, licet indignus, cum ad Ordinem Presbyteri aetate juvenis accessissem, nondum me in Praedicatorum Ordine constituto, indebite et super vires, in Confessionibus audiendis vices habere Episcopi sum compulsus. Hoc autem cum in magna cordis formidine inchoassem, coepi// vexatis exterius auribus ex auditu, internis tentationum stimulis agitari. Maximo ergo timore et horrore correptus, ad piam Lutgardem, sicut ad specialissimam mihi matrem, accessi, et ei gravamen meum dolore tactus aperui. Quae compassa mibi in orationem se dedit; et rediens, cum magna fiducia dixit: Revertere, fili, in locum tuum, et laborem debitum animabus curandis impende; aderit tibi Christus protector et doctor: qui et in Confessionibus audiendis a jaculis inimici te potenter eripiat, et in defectu scientiae quem vereris addet gratiam ampliorem. Mira res; et licet ego ipsemet de meipso cum verecundia referam, ad laudem tamen Christi et ancillae ejus, quod factum est non tacebo. Ab illa igitur die, quamdiu injuncto officio usus sum usque in praesens, quo sedecim anni fluxerunt medii, prophetiam piae Lutgardis in me veracissimam sum expertus: etsi extra tempus, quando audiendis confessionibus non eram intentus, frequenter intolerabiliter sum vexatus. Et quanto immundiora fuerint quae audio, tanto minus ea curo, minusque moveor audiendo.
39. Quomodo duo Angeli visi sunt deducere eam ad altare; et alia vice ante mortem B.V. Mariae et B. Joannis Baptistae adstare ei ex utroque latere.
Ut autem aliquibus, quae minus forte digne de ea in Aquiria sentiebant, piae Lutgardis meritum monstraretur, accidit hoc miraculum solemne quod narro. Solita erat,omni die Dominico Dominici Corporis refici Sacramento. Cumque euntem ad altar nullus eam in subsidium debilis corporis sustentaret, manifeste viderunt aliquae, quibus videre datum est, duos eam Angelos mediam tenere, et ad altare deducere. Consimili modo et alia vice manifestissime visum est, gloriosissimam virginem Mariam, et beatum Joannem Baptistam, eam in obsequio comitari: sed hoc diupostea, cum scilicet tempus instaret, quo debuit ex hoc mundo transferri.
40. Quomodo ignotae linguae scientiam habuit in consolatione cujusdam mulieris, quae desperata fuerat; et quomodo liberata est per eam.
Tribulatos et tenatos confortare et roborare cum mira sollicitudine nitebatur: Et revera mirum in modum gratia mei in hoc Deus ipse contulerat ut nullus ab ea vel tentatus vel tribulatus sine alleviatione discederet. Veniens ergo quaedam mulier, ab omni spe veniae penitus desperata, locutorium introivit. Rogabant autem Moniales ut consolationem reciperet, et spem in Deum poneret, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Illa autem casso labore fugere nitebatur: retenta tamen ea rogabant, ut expectaret piam Lutgardem; quae etsi ei ad consolationem loqui non posset, tamquam Teutonica, pro et tamen Dominum exoraret: erat autem mulier penitus Gallica. Nec mora, pia Lutgardis adducta, ad remotum locum cum muliere secessit: sensit euim in spiritu supra modum feminam tribulatam. Mirari omnes ac ridere coeperunt, quomodo ignotae sibi invicem linguae in colloquio convenirent. Postquam ergo ibidem diutius consedissent, surrexit mulier, ad plenissimam spei fiduciam revocata; et reversa in locutorium Monialibus dixit: Cur dixistis instam sanctissimam Dominam esse Teutonicam, quam prorsus Gallicam sum experta? Neque enim est sub coelo alia, quae me verbis suis revocare ad spem veniae potuisset. Nec mirum si ad horam ignotae sibi invicem linguae in colloquio convenerunt, cum Lutgardis plena erat illo spiritu, qui discipulos in unum congregatos linguarum diversitate replevit. [Refert Pater Bernardus, quod vidit eam, et virum venerabilem ac Deo dignum Magistrum de Guiardum Cameracensem Episcopum, qui penitus, linguam Teutonicam, sicut et ipsa Gallicam, ignorabat, mutuo colloquentes, et invicem intelligentes.] Vidi unam quae in die Pentecostes ab hora tertia usque ad vesperam omnium linguarum notitiam habuit: sed hanc adhuc prodere nolo, quia adhuc in vita degit.
41. Quomodo diutius flenti pro peccatoribus apparuit Dominus, et manu propria abstersit lacrymas ab oculis ejus.
Lamentis diutius pro peccatoribus se affligens, adeo facies ejus quotidie rigabatur, ut secundum Hieremiam Prophetam, oculi ejus fontem lacrymarum deducere viderentur. Hic dolor, hic gemitus tam ineffabilis videntibus erat, ut vix dum quis sine gravi dolore cordis cernere praevaleret. Cum igitur placuit misericordiam Domino eam in talibus mitigari, apparuit ei in fletibus rugienti: et congratulans ei, quod miserorum negotium diu fideliter egisset; manu ipsa, quam pro peccatoribus in cruce extendit, a facie ejus lacrymas tersit, dicens: Consolatam te esse in his lamentis pro meis peccatoribus volo; nec sustinebo te in fletibus ulterius fatigari: sed placido cordis fervore in oratione persistes; et per hoc, sicut quondam per lacrymas, iram Patris dignanter avertes. Hic status in ea usque in diem mortis immobilis perduravit.
42. Quomodo quinque annis quotidie visitata est ab Angelis, et frequenter a Matre Domini vel Apostolis; et tamen nihil suffecit ei nisi solus Deus.
Christi visitata fuit, sive ab Apostolis, vel ab aliis specialibus Sanctis, exceptis continuis visitationibus Angelorum: et tamen in omnibus his perfectam spiritui suo requiem non invenit, donec ipsum solum Sanctorum Sanctum ineffabiliter omnibus dulciorem, utpote sanctificatorem omnium, inveniret. Et quid miri? quid novi? Afficitur pia Lutgardis cum sponsa in Canticis, cujus anima liquefacta est; vulneratur, languet anhelat, surgit, quaerit per vicos novae gratiae Sanctos, et per plateas testamenti veteris Patriarchas. Paululum istos pertransiit, quia non longe est ab unoquoque nostrum: invenit quem diliget anima ejus, sublimius acie mentis directa. Sic Petrus pertransiens vigilias civitatis, Heliam, Jeremiam, vel unum ex Prophetis, etiam ipsum Joannem Baptistam, ut amicum sponsi conjunctis adhaerentem, invenit quem dilexit; cui dixit: Tu es Christus filius Dei vivi. Christum, filium Dei moriturum, invenit Petrus: Christum, qui surrexit a mortuis et jam non moritur, invenit Lutgardis: illum in passione negatum, perdidit Petrus: istum in coelis regnantem, invenit et tenuit pia Lutgardis. Tenuit, inquam, eum: tenuit utique; et ita tenuit, quod non dimittet eum. Quanto enim quisivit ardentius, tanto strictius tenet: felix quaerens, sed felicior tenens. Tenuit eum fide, nec dimisit cum mutatione: nunc autem quaesitionis ejus modum triplicem videamus
43. Quomodo vixit in triplici statu; et hoc fuit jacere in triplici lectulo
Cantici Canticorum.Tres lectuli in Canticis Canticorum secundum statum triplicem in anima distinguuntur. Primus est ubi dicitur: In lectulo meo per noctes quaesivi quen diligit anima mea. Secundus est ille lectulus Salomonis, quem ambiunt sexaginta fortes ex fortissimis Israel. Tertius est ille, de quo dicitur: Lectulus noster floridus. Primus lectulus comparatur statui poenitentiae; qui est status inchoantium: secundus, statui pugnae; qui est status proficientium: tertius, status vitae contemplativae, qui est status perfectorum. In primo, jacet vulneratus; in secundo, fatigatus; in tertio, delicatus. In primo igitur, hoc est in lectulo poenitentiae, etsi numquam alicujus peccati mortalis plaga vulnerata sit, pia tamen Lutgardis Dilectum perfecte quaesivit; quando secundum Psalmistam singulis noctibus peccata ignorantiae suae singulariter planxit, et lectulum conscientiae suae diligentissime lavit, et stratum suum lacrymarum suarum mira ubertate rigavit. In secundo quoque lectulo, qui est pugnae, pia Lutgardis dilectum quaesivit, quando contra carnem pugnans, mira abstinentiaet labore eam subegit; mundum extrema paupertate et humilitate devicit: diabolum remediabilibus lacrymis et oratione dejecit. Hunc lectulum sexaginta fortes ex fortissimis Israel ambiebant, quando eam, non tantum Angeli, sicut jam scripsimus, verum etiam ipsa Christi Mater, cum aliorum Sanctorum agminibus protegebant. In tertio autem lectulo, quo est quietis, piaLutgardis dilectum perfecte quaesivit, quando nec ipsis Angelis innitebatur aut Sanctis, sed in accubitu solius Sponsi per contemplationem dulciter requievit. Unde cum Isaia dicere potuit: Coangustatum enim est stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest. Hic lectulus floridus dicitur, verna multiplicitate virtutum, et redolentissima opinionis suavitate respersus; et, Noster, hoc est Sponso tantum et sponsae communis: in eo quod dicere potuit: Dilectus meus mihi et ego illi, qui pascitur inter lilia. Et illud: Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Quod miri?
Nescit amor Dominum, non novit amor dominari,
Quamlibet altus amet, non amat absque pari.Alioquin ancilla dici posset, non sponsa: quae utique in figura hujus mysterii in primis parentibus de latere sumpta est, non de pede. Proinde ita spiritus ejus absorbebatur in Deum; ut cum Regina Saba in admiratione deficiens, ultra spiritum non haberet; sed tota translata in Deum, instar guttae aquae in dolium vini, unus cum eo spiritus miscebatur. Et hoc est, quod Christus ad passionem properans a patre pro his qui credituri essent petiit, dicens: Sicut tu, Pater in me, et ego in te, ita et ipsi in nobis unum sint!
At quoniam secundae hujus editionis librum rebus multi modis, et ut putamus, utilibus in longum extendimus, ut gratius quidem ad pretiosae mortis ejus historiam transeamus, pausationis modicae interstitio respiremus.
Return to Vita Lutgardis, Liber I
Go to Vita Lutgardis, Liber III