Vita Lutgardis Virgine
in Aquiriae Brabantia

Liber III
Acta ultimis vitae annis in caecitate; Obitus; Miracula.


Caput I

Apparitiones B. Jordani Generalis Praedicatorum,
Jacobo de Vitriaco et aliorum.
Tertium jejunium septem annorum.

[1.] De eo quod undecim annis ante mortem caeca effecta est; unde consecuta est splendidius lumen interius.

Nunc ergo libro secundo fideliter executo, tertium quoque de transitu ejus nihilominus inchoamus. Anno ferme undecimo, antequam ab hac vita migraret, praeludium quoddam et vitae quietissimae, et mortis felicis accepit .Instar enim Patriarcharum Isaac et Jacob oculis ambobus orbata, luminis coelestis fulgorem solito perfectius est adepta. Indignum enim erat ut mens ejus, radiantissimo interius lumine decorata, exterius quodam modo luminis istius tenebris fuscaretur. Quid enim dubitet corporalium rerum imaginibus, quae per oculos foris menti probantur influere spiritualem mentis aciem non retundi? Caecata ergo foris, tota mente interius in lumine ferebatur. Hoc solum pia Lutgardis in hac caecitate plangebat, quod spirituales amicos suos in hac vita ulterius non videret: sed hunc mirae simplicitatis affectum, cito ab ea Christus sua pietate dimovit, et eos videndos tantum in patria precabatur. Et in hoc capitulo Frater Bernardus addidit, quod ab ejus ore audivit, sibi Dominum respondisse, Caecitatem quidem quam immisi tibi, patienter accipias: quia promitto tibi, quod sine purgatorio de corpore te assumam. Amicos vero quos te in hac vita causaris amplius non visuram, videndos tibi in aeterna patria conservabo.

2. Quomodo sanctae memoriae Jordanis, Magister Ordinis Praedicatorum, apparuit ei; et dixit, se esse inter Apostolorum et Prophetarum choros.

Sub eodem fere tempore, sed paulo post, beatae memoriae Jordanus Magister Ordinis Praedicatorum, cum diu visitandi Terram sanctam desiderium habuisset, permare rediens, occulto Dei judicio, cum maxima multitudine hominum, et duobus ex Fratribus Ordinis, est submersus. Nec mora, a summo coeli fastigio usque ad navem, in qua submersus jacebat, columna lucis maxima per spatium quinque horarum divinitus accensa, de nocte refulsit: adjectoque littori sacro corpore, coeli lampas super ipsum tertia vice, et quarta super socium ejus F. Geraldum, resplenduit: sicque lampas rediens nube recepta est. Horum testes fuerunt Catholici Christiani, Graeci schismatici, et Gentiles. De his quidam ex nostris in prosa, quae continet gesta ejus, inter cetera plane descripsit, dicens.

Hic terram sanctam adiit illic fratres invisere,
Sed cum per mare rediit,
Mergendo coepit psallere,
Christumque benedicere,
Sicque coelum mox subiit,
Ut signis datur credere.
Nec mora: mox incanduit
Columna lucis maxima
Quae dum de coelo micuit,
Membra lustravit, sanctissima;
Et quo transisset anima
Videntes scire voluit:
In re manifestissima,
Adjecto sacro littori
Coeli lampas emicuit:
Quae ter superstans funeri,
Quarto quoque resplenduit,
In hunc quem secum habuit.
Et sic recursu celeri
Rapta nube non patuit.
Corpus fragrans mirifice
Curatur a fidelibus.
A Graecis dantur unice
Latinis et Gentilibus
Laudes Christo cum fletibus.
Et sic verum magnifice,
Sub tribus patet testibus.

Haec per Fratres Domus Teutonicae, qui ea oculis videre meruerunt, audivimus. Sed et in litteris Prioris Fratrum praedicatorum apud Venetias haec eadem testata perlegimus.

3. Quomodo tertio septem annos jejunando cosummavit.

Eodem igitur anno, in vigilia Nativitatis Domini, cum B. Lutgardis a prima hora diei usque ad // sextam oraret, et in spiritu quasi tenebras sentiret, taedere coepit in tantum, quod in haec verba prorumperet: Domine, quid est quod sentio? Quid est, quod patior? Certe, si aliquem amicum in coelo vel in terra, qui pro me oraret, haberem, talem in corde duritiem non sentirem. Haec illa cum lacrymis dicente, ecce subito, ante mentis ejus oculus, spiritus quidam tam lucidus et tam gloriosus apparuit, quod [c]um praeclaritatis magnitudine non agnovit. Cui illa dixit: Quis est Domine? Et ille: Ego sum, inquit, Frater Jordanus quondam dictus magister Ordinis Fratrum Praedicatorum. Ego de hoc seculo ad gloriam tra[n]sivi, et inter Apostolorum, et Prophetarum choros sublimatus enitui: ecce missus sum ad te ut in festo isto gratissimo te consolarer. Tu autem jam secura esto de praemio: quia in proximo est ut a Domino coroneris. Psalmum vero, Deus misereatur nostri, cum Collecta de Spiritu sancto, quem me vivente et rogante pro nostro Ordine dicere promisisti, usque in finem vitae tuae diligenter observa. Cumque pia Lutgardis, illum pro quodam Ordinis Fratre interrogaret; respondit: Pro obedientia, quam mihi, et dilectione quam tibi exhibuit in proximo benefaciet ei Deus: haec dicens disparuit, et eam in tanta consolatione quantam unquam prius habuerat dereliquit. Haec eadem fere, et si modo dissimili, dictus venerabilis Pater Fratri Ordinis post obitum revelavit; et quod in Ordine sublimium Praelatorum in coelo locatus esset, honorabili schemate demonstravit. Igitur dictum venerabilem virum Lutgardis mire in vita dilexerat, et ipse ei super omnes feminas confidebat, adeo ut eam totius Ordinis Praedicatorum matrem constitueret et nutricem: quam etiam super omnes Ordines devotam et sedulam vidimus erga Fratres; unde et pro eis specialiter quotidie sedulum Deo obsequium exhibebat.

4. Quomodo Cardinalis Jacobus, mortuus in Roma, quarto die, raptae in coelum apparuit; et dixit, se liberatum a Purgatorio.

Peractis secundario septem annis, quos in pane tantum et olere jejunavit, iterum revelatum est ei, ut tertio jejunia votiva susciperet, per quae Deus illud malum averteret, quod per quemdam inimicum Ecclesiae Christi imminere certissime verebatur. Ab illo ergo tempore usque in finem vitae suae ita continuavit jejunia, ut nullum penitus diem, nec ipsam diem solennissimam Paschae a jejunio praeteriret. Mortua est autem, ut postea plenius exponemus, anno septimo hujus jejunii salutaris. Nec sine fructu jejunii, ut nos certissime jam speramus. Dixit enim mihi, cum pro praedicto periculo graviter formidarem, anno scilicet praecedente quo ex hac vita discessit: Consolari, carissime poteris, ut confido, in eo qui dicitur occultus insidiator Ecclesiae, aut humiliabatur precibus fidelium, aut in proximo vita excedens, pacem Ecclesiae relinquet, quam confundere putabatur. Nondum vidimus quae praedixit, sed vere confidimus jam complenda. Neque enim unum ex omnibus, quae futura praedixit per annihilationem in terram vidimus excidisse, utpote illius verba, quae de Spiritu Dei hausisse plenissime comprobatur.

5. Quomodo praedixit annis quinque diem obitus sui.

Sub eodem fere tempore illi venerabilis et Deo lignus Jacobus, quondam Acconensis Episcopus, tunc vero Romanae Curiae Cardinalis, de quo superius fecimus mentionem, in vigilia SS. Philippi et Jacobi Romae ab hoc seculo transivit. Quarto er go die depositionis ejus, id est in festo Crucis, pia Lutgardis rei nescia, (utpote tringinta diaetis a loco in Brabantiae scilicet partibus constituta) rapta est ad excessum mentis in coelum et vidit quoniam eadem hora anima dicti Episcopi delata est in paradisum. Cui spiritus piae Lutgardis in coelo congratulans, dixit: O reverendissime Pater, nesciebam tedefunctum: Tu autem quando a corpore recessisti. Et ille: Quarta jam dies est: nam tribus noctibus et duobus diebus in purgatorio jam exegi. Mox illa cum admiratione quaesivit: Et quare, inquit, immediate post mortem mihi superstiti non indicasti, ut poena tua Sororum nostrarum orationibus solveretur? Et ille, Noluit, inquit, Dominus contristari te ex poena mea: sed peracto purgatorio ex liberatione et glorificatione mea te potius consolari. Tu autem in proximo me sequeris. His dictis pia Lutgardis ad se rediit : et diem mortis illius, purgatorium, et glorificationem Sororibus cum maximo tripudic nuntiavit. Sed et hinc veritas duos testes habuit; dum Fratri Domus Praedicatorum in Roma, ubi prius sepultus fuit, idem quod diximus de purgatorio et glorificatione in quarto die post obitum Dominus revelavit. [Frater vero Bernardus ipsa revelante percepit, hoc idem illi de pluribus familiaribus accidisse.] Quid hoc evidentius facto? quis Judaeus, quis Gentilis, incredulitate sua, veritatem tam evidentem poterit infirmare? Romae vix obiit, et quarta die in Brabantia hoc cognovit. Erubescat ille vilissimus obtrectator, qui dixit et scripsit debere profanos intelligi, qui muliercularum scriberent phantasticas visiones. Hoc notare voluit dictum Jacobum venerabilem, qui beatae feminae Mariae deOignies vitam beatissimam eleganti sermone conscripsit.

6. Quomodo eodem anno in Vigilia nativitatis Domini dictus Magister Jordanis apparuit ei; et dixit, isntare mortem ejus.

Anno quinto ante mortem suam c Dominica tertia post diem Pentecostes, Evangelium, Homo quidam fecit coenam magnam, in Ecclesia legebatur: Prophetiae ergo spiritu tacta intrinsecus dixit Dominae Sybillae de Gagis cui in omnibus ut litteratiori moniali commissa fuerat procuranda: Scire te oportet, carissima, quod in die illa Dominica, quando Evangelium hoc legetur, ad coenam nuptiarum Agni transferarjam defuncta. Hoc dicto memorata Sybilla praedictam diem Dominicam, tamquam futuram diem transitus piae Lutgardis, cum summa expectatione praestolabatur. Quae dies ut venerat, nec mori visa est anni ipsius tempore revoluto; dicta Sybilla phantasticam credens, ad tempus oblita est propheticam visionem. At ubi annus quintus, sub eadem die, quam praedixerant, Dominica revolutus est, posito defuncto corpore piae Lutgardis in feretro, Evangelium quod praediximus, ad Missam Conventus matutinalem in ecclesia legebatur. Ad cujus auditum, quod jam diximus Sybilla memorabilis recordata, obstupuit: et quomodo istud ante annos quinque pia Lutgardis spiritu prophetico praedixisset, cum admiratione omnium indicavit.

7. Quomodo quarto anno ante mortem ejus, grassante per multa regna gente Tartarorum, cum timeretur quod ventura esset per totam Teutoniam, praedixit non esse venturam, sed retro abituram.

Quarto anno ante mortem ejus gens crudelissima d Tartarorum, erumpens sedibus suis, destructa majori Hungaria Orientis, et minori Hungaria Occidentis, Turciae quoque et Graeciae parte per maxima, utpore Bulgaria atque Rescia, Poloniae etiam potentissimo Duce perempto, et terra populoque destructis; cum jam partem Teutoniae invadere, Boemiam scilicet, inchoassent; timor per totam Galliam atque Germaniam maximus erat, ne eas, sicut et terram alias, invaderent atque vastarent. Veniens ergo F. Bernardus Frater Ordinis Praedicatorum, et Poenitentiarius Domini Papae, meticuloso nimirum rumore perculsus, rogavit piam Lutgardem quatenus instanter oraret Dominum et a Germaniae finibus flagellum averteret Tartarorum. Et illa: Non coepi, ait, modo pro isto negotio rogare Dominum; certa sum jam quod nunc ad terras istas Tartari non procedent. Quod ita ille accepit, ac si de coelo divinitus sonuisset.

8. Quomodo D. Balduinus de Barbenchon, Prior de Oignies, demonstratus est ei
post mortem.

Circa idem tempus venerabiles Balduinus, dictus de Barbenzon, Prior de Oignies, quandam in Aquiria annis pluribus Capellanus, verbi Dei solennissimus Praedicator, contra consilium amicorum suorum rebus temporalibus se immiscuit minus digne. [Hic gravi infirmitate correptus, pridie quam moreretur, digitum beatae Mariae de Oignie ssibi praecepit exhiberi: quo praesente dixit: O veneranda Domina, vivens adhuc in corpore, in hora mortis succurrere promisisti: succurre ergo nunc o Domina, succurre: jam tempus est. Mortuus est ergo ibidem Balduinus, et ibidem in Oignies digna veneratione sepultus. Hujus igitur in obsequiis et exequiis cum frater Bernardus noster interfuisset, et statim sepulto corpore in Aquiriam pervenisset; mox salutato eo, in ipso adventu, dixit ei pia Lutgardis; Etsne mortuus Dominus Balduinus? Et ille,miratus tam inopinatam, tam subitam interrogationem: Mortuus est, inquit, et jam sepultus. Quid tunc ergo? Cui illa. Ecce jam instanti Domina mea Maria de Oignies mihi apparuit, dicens: Surge, Surge, festina, carissima, rogare Dominum quia hora hac anima amici nostri Domini Balduini divino judicio exhibetur, de commissis et omissis Domino rationem redditura. Ecce quam verax in testimonio, tam fidelis in promisso, O venerabilis Maria, extitisti, quae piam Lutgardem pro suffragio precum adire pro omnibus mortalibus voluisti; ut quam potentissimam in animabus a purgatorio liberandis vivens adhucin corpore testata es, ejus adjutorium pro amico defuncto, in gaudiis sublimata coelestibus, exorares. Benedictus ergo per omnia Deus, qui sanctitatem et merita sponsae, tam evidentissimo testimonio voluit declarare. Vide ergo Lector, quam severo judicio examinandi sunt, qui secundum Isaiam gladium verbi Dei in vomeres laborum temporalium conflant; et pro lanceis invectionem contra peccata, fructum pacis transitoriae ut vacent deliciis metere jam festinant.

Caput II.

Modus in contemplatione servatus;
Praeparatio ad mortem praescitam; Morbus; Obitus

[9.] Quomodo contemplabatur faciem Christi, secundum illud Cantici: Anima mea liquefacta est utdilectus etc. Invenerunt me.

Requisita a quodam spirituali et speciali amico suo, qualiter Christi faciem in contemplatione videre soleret; respondit: In momento, inquit, apparet mihi splendor inaestimabilis, et quasi fulgur video ejus ineffabilem pulchritudinem glorificationis: quae nisi raptim transiret ab aspectu contemplationis meae; cum vita praesenti hanc sustinere non possem. Post hunc vero fulgorem splendor intellectualis manet; et cum in ipso splendore quaero quem raptim videram, non invenio. Nota ergo lector, quod ho cidem est, quod in Canticis dicitur: Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est: quaesivi et non inveni illum; vocavi et non respondit mihi. Quid est Christum loqui in anima, nisi repraesentare illi suae divitias bonitatis, sapientiae, et decoris? Ut ex his metiatur anima, quam bonum, quamque sapide sapientem, et a virtutibus decoratum eum esse oporteat, qui ejus amorem poterit in caritate perpetua promereri. Hunc ergo audiens anima liquescit in desideriis, et nititur obtinere quem conspicit: sed quia tempus perfectae visioniis nondum venit, illum quem quasi praesentem habuit, subito perdit: ut tanto diligentius quaerat, quanto ardentius amat; et tanto ad possidendum mens latior praeparetur, quanto ad quaerendum frequentius innovatur. Proinde oculos Christi tam radiantissimo lumine coruscare dicebat, ut si possibile esset ipsum lumen solis splendoribus superfundi, tamquam sol stellas, et in infinitum magis solis radios offuscaret. Et hoc est quod quidam religiosus Sacerdos scire desiderans, quid esset dicere: Pulchriores sunt oculi ejus vino; monstrata est ei in sancto calice, ubi divina mysteria celebrabat, facies Christi; cujus oculi tanto splendore luminis radiabant, ut totum mundum possent etiam in tenebris constitutum, magis quam mille soles illustrare. De ipso autem spiritu veritatis edoctus quidam vitae spiritualis expertissimus praedicator, dixit: Quod numquam sicut piam Lutgardem aliquem in vita cognovit, ita perfecte per fidem migrantem in intellectum et affectum. Quod et ipse protestor, sicut et cripturis et relatione quorumdam spiritualium ex parte conjicio, liget ego sum homuncio talis luminis inexpertus.[Et quidem facile credi non posset quantis videndi Christum desideriis aestuabat. Vidi ipse in hoc aliquando lacrymas ejus tantas, quod vix eas aliquis sine lacrymis sustinere valeret: accidit autem biennio antequam migraret a seculo quod Frater Noster Bernardus, in Aquiriam veniens, eam jam per mensem infirmatam, et Sacramento Unctionis, quasi quotidie ad exitum praeparatam, invenit. Ex ardentissimo enim desiderio videndi Christum menti ejus insederat, quod ad Dominum tunc transire debebat. Nullum ergo signum mortis in ea dictus Frater reperiens, ad illam tanto desiderio suspensam, dixit: Non videtur mihi, Carissima, quod modo ex hoc seculo transeas. Que milla anxio vultu reverberans; Non sit, ait, Carissime, dicas, quia valde desidero Christum Dominum revelata facie contemplari. Et ille subridens: Non revera, Mater carissima, non erit hoc modo: Cui illa, elevatis ad coelum oculis; Si inquit, modo non erit, fiat voluntas ejus cras. Tunc de lectio surgam et ejus corpus in solamen accipiam.

10. Quomodo audiente Moniale facta est vox super eam, Deliciae meae esse cum filiis hominum.

Die quodam cum anima piae Lutgardis, ad pietatem inclinata, Christo in contemplatione sincerius jungeretur, facta est vox super eam, audiente quadam devotissima Moniali dicens: Deliciae meae sunt esse cum filiis hominum. Quid miri? quid novi? Paradisum paradisorum Augustinus, contemplativorum maximus, fidelem et devotam animam nuncupavit, et merito: In creatione enim coeli et terrae,verbo tantum dixit, et facta sunt: in recreatione vero animae, dilapsae per peccatum Adae, quantum laborem triginta tribus annis usque ad ignominiosam mortem Christus sustinuit, quis aestimare sufficiet? Deum et verum hominem haec quidem sustinuisse non ambigo: sed quanti pendendus sit ille, pro quo iste talia tantaque sustinuit, ad plenum, numquam quis sufficiet admirari; maxime cum ille, qui vicem pro posse rependens, ea quae desunt passioni Christi in carne sua non desinit adimplere. Quod Lutgardem fecisse magnopere, nemo dubitat, qui hanc novit; nullus ambigit, qui haec legit. Secundum praecedentia ergo, quid Christo Dei filio nostris temporalibus delicatius esse potuit, quam Lutgardis; Si fuerit, nescio; Deus scit. Unum scio, credidi propter quod locutus sum, quod nullam me talem vel legisse meminerim vel audisse.

11. Quomodo anno uno ante mortem ejus, Christus tantum tria requirebat ab ea.

Anno paulo plus quam uno ante mortem suam apparuit ei Dominus Jesus Christus, vultu illi congratulantis applaudens, et dixit: Jam instat finis laboris tui: nolo te a me diutius separari. Tria tantum anno isto requiro a te. Primo me quidem, ut referas gratias pro beneficiis jam adeptis; et in hoc requiras suffragia Beatorum: secundum est, quod pro peccatoribus meis te totaliter effundas in orationibus apud Patrem: tertium est, quod venire ad me sine aliqua alia solicitudine hianti desiderio concupiscas. Penses ergo, Lector, quanti apud Deuem meriti fuit, cujus calcaneo quando antiquus serpens insidiari debuit, hujus mentem Deus tantum tribus solicitudinibus occupavit.

12. Quomodo Paschali tempore ante, mortem apparuit ei Dominus Christus, cum Maria matre sua; et praedixit ei mortem suam.

Paschali tempore proximo ante mortem suam apparuit ei Dominus Jesus Christus, cum gloriosa Matre sua in maxima gloria claritatis. Cumque pia Lutgardis, (ut fere semper) vitae praesentis exilium, et desiderium supernae patriae causaretur, dixerunt ei: Non te oportet Carissima, ab hoc praesenti tempore ulterius fatigari: jam tibi remedium perpetuae pacis disponitur ad coronam; nec te volumus a modo diutius expectare. Haec pia Lutgardis saepe dictae Sybillae de Gagis, statim ut revelationem Domini accepit, cum maximo timore et exultatione praedixit: sicut enim nullam habuit in omnibus cariorem ita nullam in omnibus familiariorem. Et merito: quia secundum praeceptum supradicti venerabilis Jacobi, ejusdem Sybillae consilio, ut magis litteratae, in omnibus regebatur.

13. Quomodo diebus quindecim ante mortem ejus, apparuerunt ei B.V. Maria et B. Joannes Baptista, et quidam amici ejus speciales qui jam defuncti erant, praedicentes ei excessum mortis: et gloriosissima responsio ejus, quomodo poterat cognoscere ac discernere inter Sanctos, qui in multitudine apparebant.

Quindecim diebus ante mortem suam apparuit ei gloriosa virgo Maria, et beatissimus Baptista Joannes, quem amore specialissimo diligebat: qui et dixerunt ei: Jam instat consummatio tua, superest tibi corona justitae: nolumus te hic esse diutius, omnes enim cives coelici te expectant. Sedet Sancti apparuerunt ei anno illo frequenter in magna multitudine, et praedicebant ei excessum, quem completura esset instantius. Nec non et ei quidam amicorum ejus specialium, qui jam praedecesserant, apparebant; gaudere se magnifice protestantes, quod eis sociaretur in proximo migratura. Haec cum dixisset quibusdam amicis suis, quaesitum et ab ea, quomodo discernere posset inter Sanctos. Et illa: De ipso, inquit, Christo Sanctorum Sancto, quidam animae illucens splendor egreditur, in quo unumquemque Sanctorum, qui apparet mihi, perfecte cognosco. Nota igitur, Lector, quod nihil aliud splendorem istum intelligo, nisi speculum Trinitatis vel aeternitatis. Sicut enim liber Sapientiae capitulo septimo dicit: "Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius; et cum sit una, omnia potest, et permanens in se omnia innovat, et per naones? in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constitutens."Sanctos ergo, cum apparebant illi, rogabat obnixius, ut gratias referrent Deo pro ea, et pro beneficiis collatis sibi ab eo.

14. Quomodo Sorores, quae erant in infirmaria, redarguit; et praedixit, quod post mortem ejus Dominus corripereteas: et qualiter hoc factum est.

Frequenter Sorores in infirmaria Moniales redarguerat, eo quod minus bene et minus attente Canonicas Horas Deo solverent divinitus constitutas. Cumque anno dimidio ante mortem suam correctionem plenariam, secundum quod Divinae Reverentiae congruebat, in ceteris non videret; dixit: Scio quod post obitum defectum istum in Sororibus manus Domini vindicabit; et tunc verbi mei memores et flagelli humiliter corrigentur, et mox retrahet manum Dominus, quam extenderat in vindictam. Quam veraci spiritu haec fuerint prophetata, non est qui ambigat. Statim enim ut pia Lutgardis beata morte defuncta est, pestilentia gravis in conventu Monialium mox grassatur, et infra brevissimi temporis spatium, numero quatuordecim, Moniales probatissimae sunt defunctae. Ego enim sub eo tempore ibidem veni, et duas spiritu carneque sorores uno spatii momento migrantes, celebrata pro eis Missa in uno tumulo sepelivi. Nec mora post haec, cum se debiles in infirmaria,in dicendis solicite Horis, plenissime correxissent; manum suam, secundum quod pia Lutgardis praedixerat, Domino misericorditer revocante, pestilentia mox cessavit. Rogo ergo vos o Aquiriae Dominae et Sorores ut piam Lutgardem in omnibus dictis quae observare poteritis, observetis: exemplorumque ejus inhaerete vestigiis, et spero quod ejus precibus pervenietis ad palmam, et in hoc exemplum sumite, quod subjungo.

15. Quomodo amicus quidam ejus secularis graviter peccaverat, et meruit indulgentiam per preces ejus; et non solum ipse, sed omnes quos ipsa dilexit, et qui eam diligebant, et spem haberent in ea, benefaceret eis Dominus propter eam.

De specialibus amicis ejus quidem vir secularis in grave peccatum inciderat. Faciens ergo confessionem suam, poenitentiam quidem peccati fecit, sed nullam indulgentiae consolationem in oratione sentire promeruit. Quapropter in voraginem desperationis fere cadebat: veniens autem ad piam Lutgardem, quasi ad propriam matrem, quid egisset,et quid pro scelere sustineret, gravi moerore conquestus est.At illa semel, iterato, ac tertio pro peccatore orationem effundens, nullum secundum quod solebat, responsum a Domino accepit. Ille vero in nullo se habere melius sentiebat. Hoc viso pia Lutgardis in oratione cum Domino mira spiritus instantia luctabatur. Tandem vero, ubi in ira Dominum misericordias continentem evincere non valebat,dixit: Aut dele me de libro vitae, aut dimittas illi noxam hanc. Nec mora: in voce hac Dominus ad misericordiam inclinatus, dixit: Ecce dimisi illi, quia confisus est de te: et non solum illi, sed et omnibus qui spem habent in te, et diliguntur a te, benefaciam propter te. Ad haec igitur Dei verba, mox homo ille spem veniae perfecte recipiens, ad statum gratiorem, et magis peccatum, quam ante lapsum,Domino propitiante pervenit.

16. Quomodo mortua fuit, et quid egit in morte: et quomodo dixit, exercitum coelestem esse in claustro, quando intrabat mors.

Hinc ergo, quantum ad ipsam, dies sequitur exultationis et laudis; ad nos, vero et omnes illos qui ejus patrocinii solatio vivebamus, dies luctus, dies gemitus, et moeroris; dies, inquam, quem ego infelicissimus omnium, nec praeanticipare, ut saepius cam rogaveram, morte potui, nec subsequi possum, omni miserior orphano derelictus. Venit ergo dies, vigilia scilicet Octavarum Sanctae et individuae Trinitatis, et gravi admodum, sed lenta febre decubuit, Trini Dei individua veneratrix. Ingravescente autem morbo exercebatur. Secunda feria sequenti quidam Conversus Affligemiensis, Wilhelmus nomine (praecipue enim illius monasterii Fratres, propter religionis observantiam, diligebat) intravit ad eam visitationis gratia, et inter verba aliadixit: Utinam Dominus noster Abbas sciret vos adeo graviter infirmari. Et illa: Cras, inquit, veniet ille carissimus meus, et videbit me. Ad quod ille, responsum cum inopinabile duceret, admiratus conicuit. Et mane facto, cum dictus Abbas venerabilis ad duo milliaria prope transiret, et infirmari piam Lutgardem penitus ignoraret, dixit his qui secum erant: eamus videre Dominam Lutgardem, quia eam elapso jam longo tempore non vidi. Venit ergo in Aquiriam: et cum intrasset ad eam, illa sincerissime gratulata, et de lectulo relevata, resedit; tenensque manum ejus dixit; Jam recedo, Carissime, et nihil sub coelo carius te relinquo: de te autem a Domino me noveris consolatam. Hoc dicto in alia distractus Abbas discessit: et illa usque inferiam quintam magna spiritus alacritate remansit. Quinta ergo feria, cum vocem saepe dictae Sybillae de Gagis intrantis andisset, dixit: Sedeas hic juxta cor meum: ecce plenum est claustrum militiae coelestis exercitus: animae Beatorum praesentes sunt, et multae Sororum nostrarum, quae ab hoc seculo praecesserunt. Haec dicens conticuit; et deinceps per totam sextam feriam vultu gratiosissimo, in Dei tantum contemplatione spiritu rapta, permansit. Sabbato autem cum in hora mortis instaret, oculos ad coelos aperuit: et Sacramentis praemunita santifics, in medium juvencularum tympanistriarum principibus coelestis exercitus commixtis, psallentibus, anima felix ad liberas auras exultans, evolat ad superna; anno ab Incarnatione Domini millesimo, docentesimo, quadragesimo sexto, mense Junio, sexto decimo Cal. Julii: Indictione quarta, anno aetatis suae sexagesimo quarto, hora circa vesperam, regnante D.N. Jesu Christo, cui est honor et gloria cum patre et spiritu sancto, per immortalia secula seculorum, Amen.

17. Quomodo ante mortem oculos apertos postea non reclusit: et quid senserunt aliquae in morte ejus: et qualis fuit facies ejus in morte, et post mortem.

At ubi spiritum efflavit pia Lutgardis extremum, nonnullae ex Monialibus, quibus hoc datum optimum a Deo concessum est, tanta spiritus dulcedine, tanta alacritate repletae sunt, ut se non caperent prae stupore; et nimirum perfecte sentirent, quod cum immenso tripudio supernorum, ipse praesentialiter salutis nostrae princeps Jesus, animam illius ad delicias evocaverit paradisi. Proinde proprium ex natura morientium est, ut in morte livido pallore nigrescant: pia autem Lutgardis, in signum innocentiae virginalis, candorem in morte cum nitore lilii in facie praetendebat. Oculos in coelum (ut dictum est) instante hora mortis diu ante clausos aperuit, nec eos postea in morte vel post mortem reclusos habere potuit: quia ipse oculorum gestus, iter, per quod transierat spiritus, indicavit. Cutis autem totius corporis ejus tantae lenitatis a contrectantibus est reperta, ut sub palpantis manu byssus pariter candenset lenis plenissime crederetur: nimirum simplex haec sine felle columba, lotos lacte puritatis oculos habuit, quae speculabatur residens juxta fluenta plenissima.

Caput III

Sepultura; Miracula.

18. Quomodo quaedam Soror habuit manum impontentem; et per attactum corporis ejus, ubi lavabatur, sanata est.

Igitur cum sacrum cadaver exanime lavaretur, quaedam Soror, quae per annos plures usum penitus manus amiserat, casu et non ex proposito manu perdita inter lavandum corpus attigit, et subito, in plenum omnis operis usum, restituta est sanitati. Ecce quam subito, quam plane, sicut superius diximus, venerabilis Mariae de Oignies prophetiae verbum impletum est, ubi in morte agens de pia Lutgarde praedixit: Spiritualia miracula in vita nunc facit; corporalia post mortem efficiet. Dignum utique et revera dignissimum, ut quem pia Lutgardis in Sanctis suis vita mirabilem praedicavit, ille Deus eam evidentibus signis etiam post mortem mirabilem exhiberet.

19. Quomodo multis annis praedixerat, quod mihi sufficere deberet minor digitus
suus postmortem suam, qui manum ejus affectaveram, et quam miraculose hoc adimpletum sit.

Annis pluribus ante mortem ejus plures Moniales et conversos Fratres instanter rogaveram, ut si contingeret, sicut heu! contigit, me in morte piae Matris Lutgardis non esse presentem; manum ejus abscissam mihi, ob sacram ejus memoriam, reservarent: et in hoc licentiam venerabilis Hawidis ejusdem loci Abbatissae obtinueram. Ut autem feminarum natura est, celanda penitus celare non posse, secundum illud vulgare proverbium,
Scilicet ut taceas femina, si qua . . . potest;
Moniales piae Lutgardi, quid de abscindendan manu illius ordinaveram; indicarunt. Nec multo post, cum in Aquiriam veniens cum ea habere colloquium incepissem; ipsa me vultu intuens serioso, dixit: Audivi, fili carissime, quia manum mihi post mortem abscindere jam dispouis: tu autem quid de manu mea facere cogites multum miror.Ego igitur rubore perfusus; Credo, inquam, quod in bonum animae et corporis mei tua mihi manus obveniet, si eam consequar, ut intendo. Tunc illa, sereno, ut erat, vultu subridens, et auricularium digitum dextrae manus in subliminari fenestrae, in qua colloquebamur deponens, Satis, inquit, tibi sufficiet, cum istum digitum post mortem meam habere potueris. Tum ego confidentius jam invectus: Nihil inquam, mihi ex tuo, Mater, corpore sufficere poterit, nisi manum aut caput habeam, quo tunc relever toto orbatus. His dictis ad alia verba descendimus, nihil alicui inde dicens, nihilque ponderans aut advertens. Ergo illadefuncta, ubi nondum adhuc elato in ecclesiam corpore in infirmaria servabatur, quidam Guido devotissimus juvenis, et alius socius suus, Fratres Conversi piae Lutgardi manum abscindere cogitabant: sed cum hoc praesumere non auderent, eumdum digitum dextrae manus, quem mihi sufficere dixerat, amputarunt, et dentes de ore ejus numero sexdecim extraxerunt. Cognita autem morte ejus, et digitum amputatum audiens, nec quis digitorum esset intelligens; Nunc, inquam, videbo lucidius, si vere Prophetes pia Lutgardis esse probabitur: quae dextrae manus suae auricularium mihi sufficere ante annos plurimos jam praedixit. Veni ergo in Aquiriam et eumdem, sicut praedixerat, amputatum inveni, et per omnia mihi sufficere eum, et felicem me fore, si hunc obtinere possem solicitus cogitavi. Super eo ergo Abbatissam adiens preces supplices cum lacrymis fudi: sed cum magno dolore meo solam ipsam Abbatissam inexorabitem mox inveni: credo tamen quod non sine dispensatione superni consilii: probare enim Omnipotens ordinabat, ut secundum promissum piae Lutgardis ejus digitum obtinerem, quem nescia simplicias denegarat. Iterato autem secundum tempus in Aquiriam veni, vitamque piae Lutgardis scribere promittens, cum ingenti cordis laetitia super-aurum et argentum optatum munus accepi. Nec me in hoc invidus aliquis mordeat aut judicet arguendum: si piae Lutgardis, nondum adhuc canonizatae, digitum tanto amore complector: quia beatissima Natalia Adriani Martyris mox occis brachium abscidit. Venerabilis quoque Mariae de Oignies, nondum canonizatae, digitum in morte praecisum, piae memoriae quondam Aconensis Episcopus, et postea Romanae Curiae Cardinalis, annis multis ad collum suspensum pro maximo munere, solemnis memoriae Papae Gregorio nono, contra blasphemiae spiritum, quo atrociter tentabatur, portandum dedit. Beatae quoque Elizabeth Thuringiae Lantgraviae, nostro tempore mox defunctae pollex, cum indice mox abscissus fuit. Quod autem in S. Natalia, et memorabili viro Jacobo Cardinali, et in Gregorio Romanae urbis Pontifice, et aliis multis fide dignis tanta auctoritate praecessit; nullus in me quasi factum stultum et impium, nisi plane stultus et impius, judicabit.

20. Quomodo corpus sepultum fuit.

Ex hinc, cum sacrum corpus ejus sepeliendum jaceret in feretro; quaestio mota est, ubi tantae et tam solemnes reliquiae conderentur. Et accidit ut ex ordinatione divina venerabilis Abbas de Alna, Pater secundum ordinem ipsius monasterii Visitator, ex triduo ante sepulturam piae Lutgardis, et maxime exitum expectaret. Mota ergo quaestione, ubi deceret thesaurum tam pretiosissimum tumulari; respondit Abbas: Et ubi, inquit, nisi in Ecclesia, ubi digne possit ab omnibus frequentari. Sane per omnia et provide respondit et digne, secundam ea quae ipsamet in vita praedixerat. Cum enim magis familiares ejus in Aquiria Moniales, ab ea in vita quaesissent, quid facerent ipsa mortua, quae tanta orationum ejus suffragio frustrarentur; respondit; Ad tumulum, inquit, meum confegite; ibi vobisaderomortua?, sicut vivens. Quam vero et prophetico spirituista praedixerit, nullum ambigo jam nescire, qui fido corde ejus adjutorium invocavit. Ubi autem hoc convenientius fieri debuit, nisi in deputato loco, ubi adhaerere Deo in oratione et contemplatione consuevit. Obtinuit ergo verbum Abbatis consensum omnium, et in dextro chori latere, juxta parietem ubi orare consueverat, in loco solenne et honorifico, sepelitur. Dicta autem
Sybilla de Gagis, epitaphii more versificans, dixit.

Lutgardis luxit; vitam sine crimine duxit;
Cum Christo degit, quam lapis iste tegit.
Esuriens haec et sitiens coelestia, luxit;
Mera dies, sponsi facies, ilii modo luxit.
Haec speculum vitae, flos claustri, gemma sororum
Fulsit in hac pietas, compassio, gloria morum.

21. Quomodo apparuit cuidam Moniali, et quomodo sine Purgatorio dixit se transivisse, et liberasse multas animas de Purgatorio; et praedixit aliam morituram, et mortua est immediate post.

Nec mora, postquam sepulta est, apparuit cuidam Elizabeth de Wans, in Aquiria moniali, quae quondam in Campania Galliae apud S. Desiderium fuerat Abbatissa. Apparentem autem in magna gloria, sciscitata est dicens: O dulcissima Domina, numquid per aliquid temporis spatium purgatorium pertulisti? Et illa; non solum sine purgatorio ad requiem transii, verum etiam cum ante purgatorium haberem transitum, afflictis ibidem compatiens benedixi; et multas animas, ex beneficio divino poenis exemptas, ad amoenitatem mecum transtuli Paradisi. Haec en dicente, visum est dictae Elisabeth, quod cuidam juvenculae moniali, Machtildi nomine, adhuc viventi pia Lutgardis diceret: Sequere me. Per quod illa intelligens, quod eam per mortem juvencula sequeretur, seipsam quoque ad sequendum Elisabeth offerebat, dicens: Liceat etiam me te sequi, Mater dulcissima. Et pia Lutgardis, Non potes, inquit, me modo sequi sed postmodum me matrem sequeris filia. Quae visio statim effectum habuit: nam juvencula, quae a pia Lutgarde invitata est ad sequendum, infra dies novem defuncta est: Elisabeth vero, quae se ad sequendum obtulit, nec cui sequi concessum est, supervivit.

22. Quomodo pestem, quae inter Moniales secundum prophetiam ejus venerat, visa est sedasse in visione cujusdam Monialis.

Praeterea, cum, secundum prophetiam piae Lutgardis, inter moniales Aquiriae dira pestis morientium grassaretur; quaedam de Monialibus in visione vidit, quod multi ecclesiam monasterii insolenter irruerent. Et cum nullus eos prohibere ab insolentia potuisset, vidit quod pia Lutgardis surrexit de tumulo, et omnes cum maxima violentia ab ecclesia propulsaret. Nec mora effectum suum visio beata consequitur, et ab insolentia pestilentis contagii Aquiriae monasterium liberatur.

23. Quomodo nobilis puella Beatrix sanata est per velum ejus.

Raptim unquaque Monialium quidquid de cingulis, de peplis, velis, ac rebus aliis habere potuerunt, quasi pro Reliquiis, et revera maximis Reliquiis, distraxerunt. Nobilissima autem puella Beatrix de Roania Monialis, quae patrimonio suo monasterium Aquiriae copiosissime a pauperie relevavit, anthracem, quem carbunculum physici dicunt, in collo habens, velum capitis piae Lutgardis circa collum posuit; et perniciose turgens inflatio visibiliter mox aufugit. Juste quidem, o pia Lutgardis, et digne per omnia hoc fecisti, ut tua post mortem spiritualia meteret, cujus in hac vita temporalia suscepisti.

24. Quomodo D. Alardus Capellanus sanatus est.

Dominus Alardus, ibidem annis plurimis Capellanus, cum policem inflatum in magna quidem anxietate doleret, pollici inflato piae Lutgardis Reliquias alligans, remedium doloris et inflationis sensibiliter mox probavit.

25. Quomodo Oda Suppriorissa sanata est.

Oda Suppriorissa Aquiriae, cum manum graviter doleret inflatam, circumligans piae Lutgardis reliquias, sensit continuo remedium perfectissimae sanitatis.

26. Quomodo quaedam Monialis probat virtutem ejus in liliis positis ad tumulum ejus.

Ejusdem nominis consanguinea mea, nata de oppido Brania, Monialis, cum ex debilitate capitis qua diu vexata est, nullum prorsus odorem lilii recipere potuisset, et adt umulum piae Lutgardis lilia ponerentur; horruit quidem ipso aspectu, sed cum solum caput ad tentandum ingressum ostii posuisset, nullumque gravamen adverteret; mox confidentius introgressa, loco haesit, tumulum adiit,lilia naribus admovit, et nullum penitus capitis dolorem sensit. Eadem Monialis, cum nocte quadam in tenebris ad piae Lutgardis sepulchrum orandi gratia se prosterneret; offendit oculo ferrum acuminatum candelabri, manumque mox objecit oculo, ut orbiculam ejus quasi loco erutam, ne penitus caderet retineret. Dolore igitur intolerabili coarctata dixit: Quid est o sancta mater Lutgardis, quod mihi accidit? In veneratione tui procidens, oculum perdidi, quem custodire debueras; et inde molestiam retuli, unde remedium praetolabar. Haec dicens surrexit, et momentaneo unius horae spatio plenissime restituta sanitati, nihil languoris pertulit vel doloris.

27. Quomodo Maria de Andena a dolore capitis validissimo per velum ejus
sanata est subito.

Maria de Audena, Aquiriae Monialis, cum gravissimo dolore capitis torqueretur, ita quod nullo prorsus corporis membro posset vel ad momentum quiescere, et se per terram impatientius volutaret; mirantibus omnibus, qui eam subito sensum perdere cogitabant, velo piae Lutgardis in tantum visibiliter mox curatur, ut nullus in ea dolor penitus remaneret.

28. Quomodo cingulo ejus quaedam matrona liberata est; in partu periculose laborans;
et hoc idem expertae sunt multae aliae.

Matrona quaedam nobilis cum in partu diutissime et periculosissime laborasset, allato cingulo de setis equorum facto, quo pia Lutgardis ad carnem in macerationem corporis sui uti consueverat, utero superposuit: et cunctis stupentibus sine ulla doloris conditione in salutem sui et suae sobolis liberatur. Hoc idem in diversis locis, et in diversis personis efficaciter est probatum.

Return to Vita Lutgardis, Liber I

Go to Vita Lutgardis, Liber II

Return to Matrologia Latina