Vita Mariae Oigniacesis, Supplementum
Auctore coaevo Fr. Nicolao, Canonico Regulari cœnobii Cantipratani.

Auctore coaevo Fr. Nicolao, Canonico Regulari cœnobii Cantipratani.
Ex MSS et editione Arnoldi Rayssii
Acta Sanctorum Iunius 5 (June 23)
(Paris 1867): 572-581


PROLOGUS

Patri in Domino, per omnia Reverendissimo, Aegidio Priori de Oignies, Frater N. humilis Canonicus Cantipratensis cœnobii, Salutem in auctore salutis nostrae Christo Jesu.

Rogatus a nonnullis amicis ac fratribus Caritatis vestrae, scribere illa quae venerabilis Jacobus, dudum Acconensis Episcopus, nunc vero Tusculanus Praesul, & Romanae Curiae Cardinalis, de Vita venerabilis Mariae de Oignies plurima praetermisit; diu quidem hoc facere distuli, quoniam praesumptuosae audaciae notam nimirum incurrere formidabam; praesertim cum vir ille tantae scientiae ac providentiae, tantae discretionis & sanctitatis sit, ut dictis ejus aliquid addere summa fatuitas videretur. Sed cum mihi illud aliqui eorum, qui hoc ab ore ejus veridico didicerunt, renitenti crebrius inculcarent, eum solitum dicere frequentius, nequaquam partem quintam rerum gestarum Ancillae Christi a se in scripto redactam; ne legentibus fastidium nimietatis ingereret, vel revelationum miraculorumque incomprehensibilis magnitudo, quae in credulorum cordibus odor vitae [est, in cordibus incredulorum] odor mortis existeret; hac, inquam, ratione convictus, cessi precibus supplicantium: prudenter sane tunc quidem; sed non est hoc his temporibus formidandum, quando utique Lotharingiae partibus sanctae religionis ardor invaluit, & in omnibus fere finibus Christianis clarissimum Ancillae Christi votum enituit. Cum Ruth igitur festinante, ea colligere festinanter aggrediar, quae in lato campo Vitae Ancillae Christi magni messoris illius industrias manus effugerunt. Suscipe ergo, Pater sancte, Prior Aegidi, opus, quantum ad rerum gesta satis eximium, quod de amica Dilectionis tuae, ad laudem Christi & gloriam Ancillae ejus, cum timore utique & reverentia scribere sum aggressus. Sicubi autem me quasi hominem errasse contigerit, ipse corripies: perfectus est enim vir, qui non delinquit in lingua; ego autem non sum, quia ego peccator sum. Valeat vestra benigna ac sincera Paternitas, & mei in his memorem Christus Dominus incolumem tueatur.

CAPITULA.
I Qualiter Mag. Jacobus de Vitriaco, audita fama ancillae Christi Mariae de Oignies, venit de Parisius eam videndi causa: qui ad ejus preces conversus, & praedicator effectus est.
II Qualiter praedixerat d. Mag. Jacobum Praesulem in transmarinis partibus futurum.
III Qualiter quemdam Cruce-signatum, salvum & sanum ad partes reverti debere praedixit: & de pœnis Purgatorii.
IV Qualiter praedictus vir per tactum capillorum ancillae Christi, ab infirmitate, qua detinebatur, sanus effectus est.
V Qualiter filius praedicti viri, graviter vulneratus, per eosdem capillos sanitatem recepit.
VI Quaedam visio miraculosa eorumdem capillorum.
VII Qualiter eadem ancilla Christi in via posita per B. Joannem Euangelistam ab imminente pluvia praeservata fuit.
VIII Qualiter fluvium latissimum absque navigio miraculose pertransiit.
IX Qualiter navis longe posita, absque hominis adjutorio, ad eam transvehendam miraculose venit.
X Qualiter Christi famula, sibi & secum degentibus, in die sanctissimae Trinitatis, per suas orationes Missam a Deo impetravit.
XI Qualiter mater sua defuncta sibi apparuit, & de sua damnatione certificavit.
XII Qualiter factum infortunium ornamentorum incomparabiliter recuperari, spiritu prophetiae praedixit.
XIII Qualiter post mortem os suum clausuram se praedixit.
XIV Qualiter dentes ex ore suo, post ejus obitum, sicut praedixerat, nisi oratione praemissa, vix auferri permisit.
XV Quomodo Domnus Hugo, Ostiensis Episcopus & Cardinalis, per Reliquias Ancillae Christi, a spiritu blasphemiae liberatus fuit.
XVI De quadam alia sancta muliere, a spiritu blasphemiae tentata, & a Domino liberata.
XVII Qualiter Ancilla Christi pro quodam Episcopo, ejus tumulum visitante, visa est orare.
XVIII Qualiter venerabilem Mag. Jacobum de Vitriaco, quintum Confessorem suum, a periculo mortis liberando, futura quaedam revelavit.
XIX Qualiter dictus venerabilis Jacobus consecravit ecclesiam de Oignies, secundum visionem ab Ancilla Christi prius ostensam
XX Qualiter Ancilla Christi d. venerabili Jacobo in somnis apparens, eum a cœpto proposito avertere nitebatur.
XXI Qualiter idem Jacobus iter ad Curiam, non obstantibus Ancillae Christi & aliorum monitis contrariis, aggressus fuerit.
XXII Querela super recessu d. Mag. Jacobi de Vitriaco, & quam periculosum est sequi propiam voluntatem.
XXIII Alia quaedam querulosa admonitio, super statu d. Mag. Jacobi, per auctorem hujus Opusculi.

CAPUT I.
Acta cum Jacobo de Vitriaco. Conversio mercatoris: & miracula in ipso ac ejus filio facta.

[2] Igitur cum Magister Jacobus de Vitriaco, postea Acconensis Episcopus, nunc vero Tusculanus Praesul & Romani Apicis Cardinalis, nomen beatae Ancillae Christi Mariae de Oignies intra Gallias audisset Parisius; relictis Theologicis studiis, quibus fervebat immodice, venit apud Oignies, ubi tunc illa se de novo transtulerat. Cujus peregrinationem famula Dei devote valde suscipiens, exegit ab eo precum instantia, ut cum Fratribus de Oignies derelicta Gallia permaneret. Hic est de quo tacito nomine suo in libro Vitae ejusdem ipse venerabilis Jacobus refert, quia praedicatorem quemdam ancillae suae Dominus dederat, quem in morte sua Domino multis precibus commendabat. Compulit ergo ancilla Christi dictum venerabilem virum praedicare populis, revocare animas quas diabolus conabatur auferre: enituitque in eo illud speciale miraculum, quod precibus & meritis beatissimae feminae in brevi tempore ad tantam eminentiam praedicationis attingeret, ut in exponendis Scripturis & destructione peccaminum vix ei quisquam inter mortales posset aequari. Et merito: ut qui pro amore Christi Ancillae, ejus patriam, cognationem, & artium omnium matrem Parisius deseruerat; divina ei gratia totius scientiae ac magisterii culmen redderet etiam in praesenti. Rogatus ergo a Fratribus & specialiter a Sancta Dei, Presbyterii gradum, majori tamen dignus, ascendit. Cumque a civitate Parisiensi ubi ordinatus fuerat, veniret apud Oignies; occurrit ei Ancilla Christi cum Fratribus, adhuc in via longe agenti. At ille equo sedens, descendit in occursum venientium, & ut in talibus mos est, osculati sunt manus ejus sacro Chrismate delibutas. Quo cum Fratribus procedente, Domina Maria cum quodam Reinero, nobili quidem ac religioso viro, subsequens praeeuntis passus, in quibus pedes posuerat, flexis suppliciter genibus osculabatur. Quod dictus Reinerus cernens, arguebat illam atque dicebat; Quid agis, o Domina? Hoc si praecedentes viderent, quid dicerent? Desiste precor, desiste, ne facias. Et illa: Non, inquit, non enim possum, coacta vehementer a spiritu, qui mihi nunc revelat intrinsecus, quia elegit eum Deus inter mortales gloriosius sublimandum, ut per eum in salutem animarum mirabiliter operetur.

CAP. II
[3] Super hoc etiam, cum ipsa & venerabilis Prior Aegidius de Oignies ad invicem loquerentur; Vere, inquit illa, juravit Dominus, & non pœnitebit eum, quia virum hunc, in transmarinis partibus Terrae sanctae Episcopali Cathedra sublimabit. Et Prior: Taceatis, inquit, Domina mi, ne talia dicatis, non enim vobis haec, si audiret aliquis, cederent ad honorem. Quando haec fieri possent? Cui illa: Ita, inquit, fiet, sed non videbo, videbis autem tu, & contristaberis; sed tristitia tua vertetur in gaudium, cum ipsum a partibus illis reverti videris ad locum istum, & tecum privatim vivere. Quo dicto, dictus Prior horrore contremuit, & ponderans verba dicentis, eventum rei tacitus expectavit. Eumdem etiam venerabilem Jacobum super praefato verbo praemonuisse fertur, ita subjungens: Ne adverseris, inquit, divino judicio, si quis tibi in transmarinis partibus fuerit honor oblatus, quoniam per te ibidem in salutem animarum Dominus opus suum operari disposuit. Vix post haec annorum quatuor tempus excessit, cum ipso venerabili Jacobo electo & consecrato in Episcopum Acconensem, verbum beatae feminae completum apparuit. Ipsa autem, sicut ante praedixerat, priusquam ista contingerent, ab hac vita migravit. Sed antequam ad ea quae in morte ejus gesta sunt accedamus, prius nonnulla praeter illa etiam, quae Episcopus Jacobus in libro Vitae ejus descripsit, ad laudem Christi nominis referamus.

[4] Accidit igitur sub eo tempore, quo ipsa Christi famula angelica in terris vita fulgeret, ut mercator quidam dives admodum & secularibus actibus deditus, ex oppido Nivellensi, eam apud Willambrouck cum aliis civibus gratia visitationis adiret. Nec mora, ubi eum vidit, vas futurum electionis hominem intellexit: ille autem tantam statim in solo vultu illius perfectionis gratiam hausit, ut sui cognitionem sine nubilo omnino perciperet, & Dei in se spiritum mirabiliter operantem sentiret. Post haec facta Confessione, ad ipsam salutis suae matrem saepius revertebatur, crescebatque virtutibus, & Dei in eo gratia redundabat: nec multo post Cruce suscepta, contra adversarios Christi Albigenses haereticos profecturus, dum cum quibusdam convicaneis suis, hominibus utique stultis & impiis, iter ageret, & eos de sordidis & impudicis confabulationibus increparet; diceretque, peregrinos sanctae viae talibus non debere operam dare, sed orationibus sive exhortationibus ad cognoscendum promerendumque Deum intendere; illi [ad] ejus correptionem graviter indignati, eum linguis maledicis ac contumeliis graviter impetebant: sed ille Dei gratia plenus, miris & infinitis rationibus illorum ineptias confundebat. Quapropter vehementer commoti, eum in ultione confusionis suae occidere disponebant: quod cum quidam familiaris ac viae socius agnovisset, indicavit viro, quia nisi a correptione illorum impiorum desisteret, se occidendum ab eis omnino praesciret. Cui ille, miro martyrii calore succensus, Nunc, inquit, eos [magis] corripiam; & utinam fiat, ut pro veritate Domini mei Jesu Christi ab ejus inimicis occidar. Sed noluit Dominus illos quamvis [impios] justi sanguine maculari, imo potius ad agnitionem veri per illius exhortationem adducere; & hominem, quem Ancilla Christi in pace rediturum praedixerat, incolumem conservare. Reversus igitur in propria sua, cum die quadam ad ipsam feminam aedificationis causa venisset, ortusque sermo inter eos de purgatorii igne fuisset; illa, aggressa quid de hoc sentiret exponere, dixit: Digne certe ac juste ignis ille in purgationem animarum, per pœnitentiam in seculo non purgatarum, a Domino constitutus est; ut quia nullum malum impunitum transit, hac pœna, licet gravissima, pœnitentium animae secundum opera sua temporaliterpurgarentur, ut sine macula & ruga ad illas sedes perpetuas transeant cum Beatis. Tunc homo ille dixit ei: Estne ignis ille tam gravis, ut dicitur? Et illa: Incomparabiliter, inquit, gravior: dico enim tibi, quod ignis ille purgatorius tanto gravior est nostro materiali igne, quam noster materialis ignis igne figurali depicto in pariete. Hoc ille audiens horrore contremuit; spirituque turbatus ad eam cum gravi voce clamavit: Et ego, inquit, quid agam, Domina? Obliviscor gehennam ignis aeterni horrore purgatorii. Et illa: Confortare, inquit, confortare in Domino Deo tuo.

[5] Haec dicens, jussit eum, ipsam quae proxima erat ecclesiam introire: qui statim de loco consurgens paruit imperanti, & procumbens coram sancto altario pyxidem quae in ipso cum Christi corpore dependebat, fixo mentis intuitu contemplabatur. Nec mora, ubi haesit spiritu, haesit & oculis; viditque, & ecce pyxis de loco suo mota appropinquabat oranti, subsistebatque nec revertebatur: & post paululum, iterum de loco suo, in quo substiterat, mota secundo appropinquabat homini, subsistebatque nec revertebatur. Tertio autem cum mota pyxis iterum appropinquaret, subito videntis oculi obtusi sunt palpebris subductis, raptusque ad contemplationem intrinsecus, arcana & secreta vidit, quae homini revelare non licet. Inde ad se reversus, nec tamen totus, ocius cucurrit ad matrem; ignisque divini incendium evaporans; Ego, inquit, mi Mater, Deum sine discretione amabo. Et illa: Nequaquam, inquit, amice, nequaquam: & subjunxit Ancilla Christi, Sentiebam hora qua te videbam abscedere, quia bona tibi Christus ostenderet. Utique postea quando tibi pyxis tertio appropinquasset, quoniam columba candida pyxidem exivit, alis suis faciem tuam leni flamine circumfovit, sicque per animam tuam ad me transitum fecit. Verum etiam non minus attende quid videam: nam ecce Dominus Jesus, Crucem candidam manu tenens, tibi testimonium reddit; quia perfecta voluntate, qua pro ejus veritate pati desiderasti, ejus Martyr effectus sis; spondetque tibi propterea, quoniam post mortem, sine ulla vel parva admodum purgatorii pœna, ad regnum caeleste transibis. Haec illa dicente, animadvertit homo, quoniam hoc in illo tempore fuit, quo peregrinos socios in via de stultiloquiis corripiens, opprobrium ab aliis mortisque intentationem accepit; moxque in laudem Christi effusus, ejus quoque Ancillam magnifice benedixit.

[6] Alio quoque tempore, cum vir ille, mercandi gratia eorum quibus pro opportunitate temporis indigebat, ad remotiora transisset; accidit ut gravi molestia in aliqua parte corporis infirmatus, nec progredi nec redire valeret. Cumque de morte certius aut de diutino praesumeret languore; angustia circumseptus, hoc tandem intra se mente deliberat; scilicet melius esse (quamquam cum labore, repetere patriam, & juxta beatam nutricem suam vel mortem expectare, vel languore affligi; quam in terra extranea sine ullo matris-solatio, vel morte finiri, vel infirmitate diutina detineri. Hoc secum secretius deliberans, baculo acclinis innititur; &, licet cum labore gravi & parvissimis diaetis hoc ageret, iter tamen consummat difficile. Cumque apud Oignies Christi famulam invenisset, ex posita infirmitate & causa adventus sui, spiritu eum movente intrinsecus, orat Sanctam Dei, ut sibi de capillorum suorum reliquiis aliquid daret, quibus se sanandum ab infirmitate sine ulla haesitatione consideret. Mox illa capillis suis injecta manu, magnam sibi admodum partem capillorum, tamquam folium, mira facilitate detraxit. Hoc ille videns, horruit factum, ne Sancta Dei aliquam laesionem haec faciens pateretur. Cujus cogitationi illa respondens; Ne timeas, inquit, nullam patior laesionem. Haec dicens illa surrexit, solumque hominem dereliquit. Ergo ubi ille solitudinem accepit, infirmitatis loco Reliquias admovit; statimque sub momento temporis dolor omnis aufugit. Quo in facto stupefactus vir, genuflectione salutem captat; nihilque sentiens, restaurare aggreditur solitam pœnitentiam, quam Ave Maria dicendo in crebris genuflectionibus per dies octo infirmitatis causa laxaverat. Nec mora vix ille genuflectionem extremam implevit, illa ingreditur; curatoque congratulans, spiritu prophetiae subintulit: Dudum, inquit, hinc abii, solumque reliqui te, ut curareris recuperaresque pœnitentiam solitam, quam constringente infirmitate dimiseras. Cujus verba fidelis ille vehementer admirans, non solum infirmitatis suae celerem curationem expavit; verum etiam & hoc expavit, quod horam, qua id factum est, aut quod interim fecerit, scire illa tam subito potuit.

[7] His ita gestis, homo sanus domum egreditur; regressusque invenit filium, quem parvulum habebat, graviter in capite vulneratum. Sed ille igne furoris succendi non poterat, qui dudum a Sancta Dei regrediens, igne adhuc divini spiritus calescebat. Quinimo hinc etiam ratus occasionem se reperisse majoris miraculi, ad Deum fida mente conversus, dixit: O Deus mirabilis, ecce & nunc merita Ancillae tuae, casu hujus infortunii declara. Mox uxorem sociam vocans, vulnus capitis pueri fœdum sanguine jubet ut abluat. At illa puerum suscipiens, aquisque sanguinem aggressadiluere; inter agendum, ut patens vulnus horridum vidit, sustinere non valens puerum dereliquit. Ad quem pater fide plenus accurrens, probatas Sanctae Dei capillorum Reliquias patenti vulneri totas immersit. Mira res! Ubi orans pater intendit eventui, quasi ad momentum hebescit oculis. Reducto visu [volens] rem gestam conspicere, videt vulnus redactum in cicatricem, absorpto sanguine qui fluebat; & pro cruore roseo quasi guttam roris in vulneris reclusione patere. Est puer vivus adhuc; crevit in hominem; locum vulneris vidimus, & tanta subtilitate contractum in integrum, ut quamvis longa cicatrix admodum perpendatur, quasi tractus tamen acus inspicitur. Refert idem vir de ejusdem capillorum Reliquiis praegrande valde miraculum; nam cum ipse die quadam (ut saepe solebat) easdem, de quibus diximus Ancillae Christi capillorum Reliquias, super pannum sericum teneret in gremio, oraretque Dominum; illas intuitu vidit. Et ecce ipsi capilli vivisicati, atque eo genere quo talis res potuit, invicem laetabantur: nec haec parvo quidem spatio, sed per horam fere integram visio miranda permansit; sicque virtute sopita capillorum congeries conquievit.

CAPUT II.
Miracula in vita patrata, revelationes.

[8] Aliud quoque idem Religiosus vir per patrias late vulgatum miraculum retulit. Accidit ut ipse & alius sane fidelis homo, cum ipsa venerabili Maria & Ancilla ejus, peregrinationis causa iter agerent. Inter eundum ergo concreta nube in aquas imbres ingentes ruere minabantur, obductumque caelum erat tetra caligine. Formidantibus autem ceteris, quia ab habitationibus hominum longe aberant; Ancilla Christi elevatis ad caelum oculis, cum mira gratia vultus, aliquid a Domino petiit, quod nemo eorum, qui orantem tantum viderunt, audivit; sed conjicere quisque potest secundum eventum rei, quid anima ejus dignis meritis impetrarit. Accidit ut cum pluviae graves fere descenderent, adeo quod terra spumesceret; via tamen per quam ibat Sancta cum sociis, utraque parte dextera vel sinistra per cubitos circiter ita immunis a pluvia remanebat; ut nec vel gutta una super eos cadere videretur. Hoc viso itineris socii, se invicem contuentes, nihil tamen loqui interim poterant divino miraculo stupefacti. Inde vero inundatione cessante, rogatus fidelis ille, de quo plurima diximus, ab iis qui secum ibant, Dei famulam solus interrogat, quid vel unde fuit in re monstrata miraculum. Tunc illa: Hoc, inquit, ut secretum habeas; Euangelistam Christi Ioannem vidi in aëre, qui nos jussu omnipotentis Dei ab inundatione tantae pluviae protegebat. Igitur ne quis contra illum, qui tanta nobis miracula de Christi famula retulit, infidelitatis scrupulo moveatur.

[9] Sambra fluvius Lotharingiae est latissimus, fere passuum octodecim, qui villam Oignies ex una parte vasta diffusione praeterfluit. Fluvius iste, cum pro latitudine sui in partibus illius non habeat pontem, quo iter agentibus transitus praebeatur; accidit die quadam, ut Ancilla Christi ad oratorium quoddam, sibi gratia orationis carissimum, quod ultra fluvium situm est, pergere volens, ad amnem recto tramite iter arriperet. Quod cum vir quidam forte conspiceret, miratus est feminam ad invadabiles aquas gressum dirigere, praesertim cum nec pons esset in flumine, nec navem paratam cerneret qua illa transiret. Circumductis ergo vir ille oculis, si navem forte videret, cum nullam adesse cerneret, reflectens oculos ad illam, quasi insanam judicaturus, euntem vidit: & ecce in momento temporis Ancilla Christi fluvio transposita iter agebat. Hoc videns homo miratus expavit; sed & nos miramur auditum, feminam scilicet siccis vestigiis super resolubile elementum aquarum, quasi super aridam ambulasse. Ut autem fidem plenam legentibus faciam, huic capitulo consimile paene in gestis miraculum conjungam immeditate.Andreas Frater Conversus est in monasterio de Oignies, homo utique etsi laicus, tamen religione probatus. Hic nondum adhuc religione suscepta, sub idem fere tempus quo haec gesta sunt citra ripam fluminis dicti stans, Ancillam Christi a praedicto oratorio ultra fluvium regredientem vidit. Ad ripam igitur fluminis illa perveniens, ut vidit hominem de contra in parte altera stantem, clamavit ei: Quomodo, inquit, transibo? Et ille: Ex parte, inquit, istius ripae navis non est; video autem unam in parte ripae illius qua statis, sed quomodo huc habeam minime video. Haec dicens homo, sicubi navem in parte sua forte videret, oculos circumduxit. Cumque nullam aspiciens ad se curvaret obtutus; videt, & ecce navis illa, quam in altera fluminis ripa mox viderat, quasi in ictu oculi ante pedes suos divino nutu transposita, ad transvehendam Christi famulam praestabat. Tunc homo prae admiratione rei paene deficiens, cum illam pro qua haec fiebant stupidus cogitasset, animo concepit fiduciam; & intrans navem, primum quidem ad Christi famulam transiit, deinde receptam eam intra naviculam amne transposuit.

[10] Venerabilis igitur Prior de Oignies, audito quod sua carnalis soror in quarto milliario a monasterio graviter aegrotaret, illuc ire properavit. Secundo autem die, cum ad Tertiam Prior minime regrederetur; Christi famula formidare cœpit, ne in tanta solennitate, quae tunc sancta Trinitatis illuxerat, Missarum officio frustraretur. Ceteri Fratres Presbyteri, ex praecepto tunc Leodiensis Episcopi diversas patriae parochias visitabant. Turbata igitur devota mulier, Dominum cum lacrymis deprecata est, ut celebraturum Priorem remitteret. Nec mora, cum jam hora meridiana instaret, surgens ab oratione, venit ad matrem Prioris & alias religiosas mulieres, quae inibi Domino serviebant; quae se jam praeparabant ad mensam ut ederent, & dixit illis: Comesturae adhuc non consedeatis ad mensam; venturus est enim Prior ut celebret: haec dicens ad ecclesiam rediit. Tunc mater Prioris, ut anus fere centenaria, ad verbum Ancillae Christi jam obstomachans, dixit ceteris: Sedete jam & manducemus. Numquid hora hac, cum venerit filius meus lassus de itinere, celebraturus est Missam? Cui Sorores mulieres: Domina, inquiunt, Maria eum venturum dixit, nec credimus quod facilementiretur. Quibus illa graviter indignata: Numquam, inquit, Domina vestra Maria mentita est? Sedete inquam, & manducate. Sed cum Sorores Ancillae Christi verbis credulae, nihilominus expectarent; anus ipsa ad mensam residens manducare cœpit. Et vix ori suo quarta vice manum manducans apposuit, cum famula Dei venientem Priorem sentiens, campanam arrepto fune pulsavit. Moxque ingressus Prior, & nihil interrogans, Missarum solennia celebravit. Tunc anus surgens a mensa, confusa nimis, post Missam ab Ancilla Christi indulgentiam de contumelia petiit & accepit.

[11] Adeo autem beata mulier Christum suum fidelem credebat, quod nihil de ejus responsis in spiritu aut revelationibus dubitabat, & merito. De ea Reverendus Episcopus Jacobus veridico ore testatus est, quod in omnibus revelationibus suis discretionem spirituum habens, numquam aliquando in rebus hujusmodi ab inimico humani generis sit decepta. Magnum hoc fuit; & revera specialiter magnum, maximumque super omnia gestorum ejus mirabilia reputamus. Multos enim in Lotharingiae partibus, ubi maxima sanctitatis copia est, Religiosos Religiosasque vidi atque cognovi, quorum etiam visiones atque visitationes secretas accepi, utpote homo illis in partibus educatus; sed nullam inter omnes personam, solum hac excepta, quam aliquando deceptam fuisse non novi. Quid ergo? Numquid parvipendendae sunt Dei in omnibus revelationes? Minime, imo certe plurimum venerandae, & qui eas spernit, Christum despicit revelantem. Sed cum versutias inimici detegimus, audientium corda in talibus praemunimus, & ab his exceptam Christi famulam glorianter attollimus.

[12] Erga animas, quae in purgatorio erant, valde compatiens, super anima matris suae jam defunctae multum solicitabatur in spiritu, sed hoc a carne ut jam patebit. Hanc itaque, propter eleemosynas frequenter in pauperes factas, & propter honestum quemdam vitae modum, quo inter mundanos ipsa quoque mundana vixerat, sperabat quidem posse salvari, sic tamen [quasi] per ignem. Super hoc cum dubia tamen aliquando timeret, quoniam judicia Dei abyssus multa, rogavit Dominum, ut eam certam redderet, in quo scilicet [statu] damnationis salvationisve anima matris suae de hoc mundo transisset. Cumque multas in hoc lacrymas funderet, accidit die quadam, ut venerabilis Aegidius Prior de Oignies Missarum solennia ageret, & juxta altare quasi ad pedes Domini Maria sederet. Inter agendum ergo, Ancilla Christi horrore concussa, videt; & ecce sibi tenebrosus quidam spiritus prope consistit. Mox signo Crucis timore fugato, audacter quis hic esset interrogat. Et ille: Ego sum, inquit, mater tua, pro qua postulasti. Cui filia: Quomodo, inquit, tibi est mater? Tunc illa: Male, inquit, nihil me tuae juvare poterunt preces, cum me quidem damnatam perpetuo inferni claustra detineant. Mox filia, elato gravius gemitu, Heu, inquit, mater, quae causa damnationis tuae? Cui illa: Enutrita, inquit, fui & vixi in his quae per usuras & injusta mercimonia acquisita fuerant; conscia mihi mali, ablata restitui non curavi, non animadverti quidquid contra Dei praecepta fuisset, sed tortuosas mundi vias ingressa, indignum misera duxi progenitorum meorum vestigia declinare. Non pœnitui in his: sed infructuosam vitam morte commutans, a futura seculi vita deperii. Haec dicens repente disparuit. Ancilla vero Christi confideratis per ordinem omnibus, etiam in matre perdita, justum Dei judicium benedixit; nec flevit amplius morti perpetuae traditam, per quam carnis initia sumpserat: quia ratio intellectualis animae, quam solus creavit Omnipotens, judici universorum Deo subdita concordabat. Perinde interrogantem ac respondentem dictus Prior Aegidius audiebat, sed ejus collocutorum spiritum non videbat.

[13] Dies alicujus Sancti solennis instabat, & contigit ut praedictus Prior de Oignies, prolatis Sanctorum Reliquiis ac vestibus sericis, quas pauculas ac pauperes ipsa adhuc domus habebat, altare secundum consuetudinem dierum solennium praepararet. Die autem cum Vesperis jam transacto, Prior repositurus vestes sericas cum Reliquiis, in altari eas deposuit; sed cum urgeret jam hora cœnae Priorem, plicatas vestes sericas juxta altare dimisit & ardentem cereum collocavit coram Sanctorum Reliquiis, sicque cum Fratribus properavit ad cœnam. Inter cœnandum ergo cecidit cereus ardens in vestibus exustasque consumpsit. Quarum fœtore Ancilla Christi, per fenestrae aditum, qui erat altari contiguus, excitata videre quid esset, visum infortunium Priori in refectorio nuntiare cucurrit. Qui mox a cœna surgens, ubi damnum exustionis invenit, fusis lacrymis pro tali re, modum doloris excessit. Quem ut pia famula Christi lacrymantem vidit, ejus dolori compassa ingemuit; prostrataque in terra cum lacrymis exsurrexit, & Priori cum magna fiducia dixit: Consolare Pater carissime, consolare: damnum tibi istud infra decem annos incomparabiliter Deus restituet, & quadrupliciter plus pro adipiscendis gaudebis ornatibus quam nunc pro perditis contristatus es. Sed heu me! quae tunc minime subsistens, ista non videbo. Nec fefellit eam promisso Deus; postea enim; quoniam venerabilis Jacobus in transmarinis partibus Acconensis Episcopus est electus, transmisit dicto Priori omnem insulam Episcopalem, cum aliis multis vestibus bissinis, & universa altaris vasa, cum diversis utensibilibus ministrorum ejus ex auro & argento omnia fabricata. Portitor autem horum omnium, tanta velocitate mare transivit, infra dies videlicet quindecim, ut multis hoc incredibile videretur. Et hoc non mirum non sine divino miraculo, utique annorum decem tempus urgebat, quo haec Ancilla Christi complenda praedixerat. In adventu autem ipsorum exeniorum non facile dici potest, quantum dictus Prior tripudiaverit gaudio; verborum tamen Ancillae Christi prorsus oblitus. Cumque totam diem in gaudium expendisset, ut nec horam quiescere videretur; vespere jam facto, seipsum cœpit arguere, quod immoderata laetitia pro transitoriis exultasset. Nec mora: ubi quasi contractae culpae ex inordinato gaudio, amaritudinem tristitiae superducere voluit; subito in recordationem ei venit, quod sibi tristanti pro exustura vestium, ante annos decem Dei Sancta praedixerat; ut scilicet damno sibi incomporabiliter restituto, quadrupliciter pro adipiscendis gauderet ornatibus, quam pro perditis fuerat contristatus. Horum ubi memor extitit, Kalendarium statim inspexit; reperitque viginti dies annorum decem superesse circulo, quo haec illa adimplenda praedixit: quae ubi Prior jam certus advertit, cum tremore factum gavisus expavit.

CAPUT III.
Miracula post mortem, potissimum in spiritu blasphemiae depulso.

[14] Ingruente jam tempore, quo beata mulier ex hoc mundo migraret, accidit ut vir quidam religiosus ac vere sanctus, Ioannes scilicet de Pomerio dictus, de hoc mundo transiret. Cujus sanctitatis Prior optime conscius, forcipe dentes illius ore detraxit. Cumque stridorem forcipum Famula Dei de loco orationis audisset, introspiciens per fenestram, quae erat loco contigua, horrensque factum timore femineo, Priori mitis inclamat: Quid est, ait, o Domine Prior, quod cum mortuo cadavere tam crudeliter agis; tam durum quidem te non putabam. Et Prior: Scito, inquit, mi Domina, quia si te ante me mori contigerit, nihil cum isto facio, quod tecum quoque defuncta non faciam. Cui illa: Non, inquit, certe, non mihi hoc facies, os enim clauderem & dentes stringerem, ut ista non posses. Tunc Prior risum attollens: O quam bene, inquit, hoc mortua posses? Illa dictis nil addens, sese in loco suo clausa fenestra recepit. Necdum igitur post ista grande tempus excessit, cum illa mundo excedens, ad Deum vitae migravit. Tunc prior de Oignies cum aliquibus secretioribus amicis, defunctae corpus ad locum secretum transferens; caput illius super genus supinatum deposuit, sicque mento ejus dextera apprehenso, sinistra vero frontem deorsum cum virtute retorsit; sed nec sic dentes vel saltem labia, secundum verbum quod vivens praedixerat, aperire praevaluit. Tunc cultellum & ferramenta alia adhibens cum nil proficeret, jamque frustrata spe corpus in feretro relocare disponeret; subito illi & insperate venit in recordationem quod vivens sibi Ancilla Christi ante praedixerat, & quid ipse quoque illi quasi irridendo responderat. Mox igitur prostratus humo, supplici prece corpus reverendum affatur: Vere, inquit, Domina stulte agere volui, verba tua cassare conatus. Sed revera non memini, & tamen si meminissem, verba quae tunc a te prolata fuerunt, inania utique & ludicra credidissem; sed ut nunc video, nullum verborum tuorum transibit in vanum. Rogo ergo & peto tuam mansuetissimam caritatem, ut me patiaris dentium tuorum partem in solatium mei doloris accipere. Et tu quidem nosti, & vere sic est, id quod facere volui (etsi non modo quo debui, quia talis violentia, ut vere nunc patet, tuam reverentiam non decebat) tamen ad tuum honorem & gloriam facere disponebam; a te ergo, quod flagito nunc permitte. Mira res! Vix Prior os suum in hujusmodi verba reclusit; cum ecce corpus exanime, quasi verbis precantis arridens, os aperit, & sponte sua in manu Prioris septem numero dentes excussit. Quid horum mirabilium gloriosius? Hujus rei miraculum, qui interfuerunt, adhuc viventes testati sunt plurimi; de quorum fide nec infidelis quisquam dubitare posset de facili.

[15] Tempore Domini Honorii hujus nominis Papae tertii, cum venerabilis Iacobus adhuc Acconensis Episcopus Romam venisset, ab ipso Papa Honorio & Fratribus Cardinalibus, maxime a Domino Hugone tunc Ostiensi Episcopo, & Romanae Curiae Cardinali, viro utique in omni sanctitate dignissimo, officiosissime est susceptus. Erat autem ipse venerandus Ostiensis Episcopus ex multo tempore eum videre desiderans. Nec praetermittendum, quod cum ipse Acconensis Episcopus eidem Ostiensi Episcopo exenium pretiosum ac pulchrum visu, cuppam scilicet argenteam, pondere gravidam, plenam muscatis nucibus transmisisset; ille vir, totius muneris constantissimus refutator, Domino Acconensi cuppam statim remisit, muscatas vero nuces retinuit, dicens; Fructus hic nucum muscatarum, fructus est Orientis: cuppa vero argentea Romanae urbis est fructus. Eleganter quidem & vere dixit. Igitur postquam secretum ad invicem colloquium habere potuerunt; Dominus Ostiensis Acconensi Episcopo dixit: Vere, ait, Frater carissime, multum te in partibus istis venisse congratulor, ex multo jam tempore colloqui tibi, & arcana secretorum meorum referare desiderans: quippe quae vix ulli unquam alii patefacere disponebam. Ut ergo mihi, per consilium & auxilium orationum tuarum, propitiatio aliqua ab omnipotenti Domino concedatur; tibi totum secretum cordis mei effundam: diligenter, quae tibi dixero, pondera. Itaque noveris, me cum beato Iob datum a Domino stimulis inimici; sed eo gravius quo ille in corpore, ego autem in anima. Spiritus blasphemiae adeo animam meam vexat, & variis tentationum fluctibus obruit, & usque in desperationem quotidie fere detrudor: in hoc solo respiramen accipio, & hoc tamen minimum, ut dum cum Fratribus Cardinalibus in Consistorio ad causas debitas sedeo, interim cessat paululum passio qua confundor. Sed heu! cum revertor ad solita, repetit me immanis cruciationis aculeus; nec ullis me sinit cibis, potu vel somno refici ad quietem: sed exhausto spiritu cogitationibus infinitis, corpus prope exangue cogit ad vastitatem: & ut nihil in me tibi maneat indiscussum, illud quammaxime vereor, ne tantum pondus ferre non valens, a statu sanctae fidei omnino dejiciar.

[16] Haec & his similia Ostiense Episcopo cum gravi gemitu prosequente; Dominus Acconensis (ut est homo piae mentis) in talibus gemitibus beati viri, gemitus & ipse graves admiscuit: & ingressus Scripturarum misericordiaeque divinae thesauros, praedicabat (sed non ignaro talium) ea quae in hujusmodi tentationibus apta & congrua esse videbantur. Sed quoniam ipse Acconensis, vir prudens & expertus, in talibus fieri saepe sciebat, ut mens talium maxime tentationum fluctibus obruta, subito rationem non capiat, nisi exemplis evidentissimis confirmetur; ista quoque subjunxit dicens: Habebam, inquit ante Episcopatum, in Lotharingiae partibus amicam Dei valde carissimam, quae praerogativa sanctitatis & suo tempore meriti singularis, a Domino obtinuerat gratiam in effugandis blasphemiae spiritibus specialem: sunt autem in libro Vitae quem ipse conscripsi, hujus rei exempla plurima. Hanc eamdem gratiam erga invocantes se, non solum in vita degens, verum etiam defuncta retinuit. Hujus ergo conversationis librum tecum tollens, releges. De pleno pectore, cum fiducia de Dei misericordia & Ancillae ejus sanctitate praesumo, quod in brevi a tentatione, qua fluctuas, te senties relevari. Cujus verbum Dominus Ostiensis in cordis exultatione complexus, Acconensi Episcopo dixit; Multa de ista, Frater carissime, admiranda percepi; sed quaeso, si ullae sunt tibi de hac Reliquiae, mihi eas accommoda, ob quarum venerationem gratius mihi erit Sanctam illam quasi invocare praesentem. Tunc Acconensis Episcopus ipse roganti exultabundus arridens; Est, inquit, digitus ejus argenteo locello reconditus, assidue mihi suspensus ad collum, qui me utique in diversis periculis & inter marina discrimina semper tutavit illaesum. Hunc ergo si praecipis, tecum assume.

[17] Mox Ostiensis Episcopus oblata gratulanter accipiens, lectioni Vitae Ancillae Christi prius vigilanter incubuit; & in ea quidem miram spem & sui quietem inveniens, de reliquo quod restabat fiduciam magnam animo concepit. Nec mora, cum nocte quadam ante altare, quod in secreto habebat, solus oraret; cœpit menti illius solitae tentationis torpor obrepere. Qui statim surgens a terra, digitum Ancillae Christi piis in manibus apprehendit; quem contra pectus suum arctius stringens, famulam Dei & ejus precum suffragia suppliciter invocavit. Nec mora: spiritu blasphemiae & torpore mentis penitus effugatis, caelesti interius gratiae lumine irradiatur: gustansque palato cordis quam suavis est Dominus, contra spiritualia nequitiae de manu Domini, per preces Ancillae ejus, scutum inviolabilis protectionis & securitatis accepit. Si quid vero amplius ibidem sensit in spiritu, si quid secretae revelationis accepit, ipse novit; ego autem non: sed secretum suum sibi, secretum suum sibi: ad me autem non pertinet, nisi ea quae pro certo noverim legentibus indicare. Nunc igitur considerandum est, quare vir iste, de quo talia retulimus, vir inquam iste eminentissimae sanctitatis, vir quem omnipotens Deus (ut in consequentibus dicemus) tanto culmine sublimavit; cur, inquam, eum spiritu blasphemiae per tam acerbas tentationes tradidit cruciandum. Sed ratio evidentissima satis occurrit, si praedecessorem ejus Petrum Apostolum inducamus, quem ut cribraret sicut triticum Satanas expetivit: & nisi Patrem pro eo rogasset Filius, post trinam negationem fides utique defecisset. Sed erudiendus erat tentatione, ut sciret compati infirmitatibus subditorum, qui constituendus erat caput omnium Christianorum.

[18] Sed aliam in Lotharingiae partibus nobilissimam feminam vidi, quae miro ardore spiritus Cruce suscepta, usque in terram sanctam Jerusalem, vinculo ferreo cincta, carensque vehiculis, nudis etiam pedibus ambulavit: quam & tu, o venerande Jacobe, tunc Acconensis Episcopus equitem calceatamque redire in patriam coëgisti. Nec mora: ubi rediit, ad Ordinem Cisterciensem transiens, domum, possessiones infinitas, & filios dereliquit. His tam viriliter pro Christi amore patratis, adeo spiritu blasphemiae tribulata ac stimulata est, ut mihi cum maximo dolore referret, magis se torqueri tentatione illa praevalida, quam unquam aliunde cruciata fuisset. Sed numquid ad damnationem vel ad detrimentum ejus virtutis fuit? Non. Virtus utique in infirmitate perficitur. Nam non multo post ab omnipotente Domino liberata, tanta plenitudine gratiae condonata est, ut ubicumque in ambitu monasterii esset, horam adventus Christi in altario per ministerium Sacerdotis, quantumcumque secreto fieret, sine ulla haesitatione cognosceret; voceque facta in gutture ejus turturea, tanto modulamine resonaret, ut nullus mortalium eam sono imitari valeret. Horum testis ego sum, qui celebrans in loco, turtuream illam vocem audivi; vidique in ea aliud valde mirabile. Communicatura erat Corpori & Sanguini Domini. Adducta igitur in brachiis sustentantium, tripudiabat illa membris omnibus, & facies ejus plenissima gratiarum inter ludendum plausus tantae dulcedinis emittebat, ut dubitari non posset vocari eam ad cœnam nuptiarum Agni, in qua Pater omnipotens, caelestia terrenis, ima summis virtute invisibili conjungebat. Sed quid in longum verba produco? Multos vidi, multos expertus sum spiritu blasphemiae tribulatos; nec unum quidem in omnibus reperi, qui non solum liberatus non sit, verum etiam post tentationem majori gratia condonatus; pauci vero admodum sunt, qui ad videnda secreta caelestia digni fiunt, qui non prius tentatione hac vel purgantur vel probantur. Et in hoc quidem ratio dignissima occurrit, sed nunc praecedentium exempla sufficiant. Habemus ergo Pontificem, qui possit compati infirmitatibus nostris, per omnia tentatum sicut & nos.

CAPUT IV.
Auxilia cuidam Episcopo & potissimum Jacobo de Vitriaco praestita.

[19] Sub idem fere tempus quidam Episcopus, cujus nomen prodere non audemus, quoniam se vetuit nominari, qui beatam illam & Deo dignam mulierem Mariam in vita valde dilexerat, ad sepulcrum ejus de Italiae partibus supplex ac devotus advenit. Cumque nocte quadam ad tumulum ejus orandi gratia vigilaret; subito raptus in spiritu vidit; & ecce venerabilis Maria, de loco requietionis suae, contra sanctum altare protensis manibus & flexis genibus orans, pro eo Domino supplicabat. Multum ergo laetificans Praesulem modus eximiae visionis, per duas fere noctis horas permansit immobilis. Postera vero die valedicens Fratribus de Oignies, Priori secretius patefecit, quid sibi nocte oranti ad venerabilis Mariae tumulum accidisset: quod quidem ejusdem Prioris digna relatione susceptum, huic operi dignum duximus inserendum.

[20] Igitur cum venerabilis Jacobus Acconensis Episcopus, de Romana urbe ad Terram sanctam redisset; iterumque causis emergentibus Romam tendens per mare magnum navigaret; subita tempestas orta est, ita ut omnes qui cum ipso erant de vita penitus desperarent. Tunc venerandus Episcopus, vestibus spoliatus, hirco tantum accinctus erat; ut si navis forte ad scopulos quassaretur, mari se posset immergere, & natando fortuitu terram attingere. In his igitur cuncti qui in ipsa navi erant angustiis constituti, prout quemque ferebat devotio, alii S. Nicolaum, alii S. Clementem, atque alii alios in suum adjutorium Sanctos precibus invocabant. Acconensis Episcopus, Reliquiarum Ancillae Christi Mariae de Oignies, quas ad collum semper suspensas habebat sedule recordatus, ejus cœpit patrocinia flagitare, dicens: O tu veneranda Mater & Domina, me quidem in terra degens amore praecipuo dilexisti; te quoque, etsi non tantum quantum debui, tamen secundum quod modus imperfectionis meae potuit, redamavi. Me igitur in his angustiis constituto, praerogativa meritorum tuorum suffragia precibus interpello, vitam meam longe aliter ordinare dispono, & ideo mori nunc in proposita mihi morte formido. Haec & his similia cum Episcopus mente angustiata & ore tremulo peroraret; repentino sopore correptus vidit Ancillam Christi sibi dicentem; Ecce adsum protectrix tua, vocasti enim me. Revera in vita dilexi te, sed post vitam pro salute tua orare non cesio.

[21] Ne timeas, vitae tuae non erit hic finis. Haec illa dicente visum est Episcopo quod eum in ecclesiam de Oignies Christi Ancilla perduceret; & per ecclesiam in editiori testudine conscendenti, quinque altaria statuta monstraret, dicens: Haec quatuor, in honore Sanctorum, quos tibi Prior loci hujus ostenderit; quintum vero in honore sanctae & individuae Trinitatis ex meo monitu consecrabis. Et digito locum designans, Coram isto, inquit, altario Christus tibi, si ipse volueris, quietem dabit optatam, ibique reperies, quod multo labore quaesisti. Sed tu, homo voluntatis tuae, consiliis meis & eorum qui spiritualiter amabant te, nunquam acquiescere voluisti; semperque tuis, & non alienis judiciis ambulasti. Hac igitur increpatione subjuncta statim disparuit. Episcopus vero ad exteriora reducens animum, mare pacatissimum & tranquillum invenit. Nec mora: in laudem Christi & Ancillae ejus totus effusus, nulli tamen, quid sibi revelatum fuerat, indicavit; probare utique volens, si sic ea futura essent, quae ipse revelata praevidit. Non multo autem post Romam perveniens, a Domno Honorio, hujus nominis Papa tertio, Episcopatu absolvi se petiit: quem multarum precum instantia devictus absolvit. Absolutus ergo apud Oignies venit, sed opus ecclesiae, quod super testudinem lapideam sibi in spiritu monstratum fuerat, adhuc factum non reperit; qui nihil tamen haesitans, rei exitum tacitus expectavit. Illo igitur late adjacentes Lotharingiae regiones praedicatione sedula visitante, venerabilis Prior Aegidius de Oignies opus ecclesiae consummare festinans, totam illam fabricam cum quinque altaribus, ut reverendo Praesuli ostensum fuit, in spiritu nutu divino disposuit. Qua completa, Prior mandavit Episcopo Jacobo, ut ecclesiam de Oignies jam perfectam, cum suis altaribus veniens consecraret. Nec moras innectens Episcopus venit, & cum Priore & Fratribus, per ecclesiam prius visam in spiritu super testudinem ascendens, quinque altaria praemonstrato ordine disposita reperit; arridensque operi, cum magna cordis exultatione Priorem inquirit. Cujus erit, inquit, hoc altare in medio situm? Et Prior: Laborans, inquit, transacto anno febre quartana, devovi apud summam Majestatem, si sanitatem recuperarem, me in honore sanctae & individuae Trinitatis hoc altare facturum. Recuperavi autem quod petii & solvi peto promissum. Hoc venerandus Episcopus cum summa admiratione percipiens, inaestimabili gaudio repletus, tam apertum in omnibus divinae revelationis eventum magnifice veneratus expavit. Mox consecratis altaribus, omnia quae sibi in praedictis evenerant, Priori & Fratribus indicavit.

[22] Igitur cum Reverendi Patres Romanae Curiae Cardinales, defuncto Domno Honorio Papa tertio, praefatum Hugonem Ostiensem Episcopum, virum utique in omni virtute praecipuum, in Gregorium hujus nominis Papam nonum, ordinatione divina congrue sublimassent; venerabilis Episcopus Jacobus, optime (ut praediximus) & amicus & notus ipsi summo Pontifici, eum invisere disponebat: unde Prior & Fratres non modicum contristati, cœperunt (ut postea pro dolor! evenit) vehementer metuere, ne eum dictus Papa secum implicatum dignitate aliqua detineret Igitur cum dies immineret, quod idem Episcopus ad urbem Romanam iter arriperet, post Matutinorum laudes cum se paululum sopori dedisset; ecce Ancilla Christi Maria venerabilis, Episcopo, quasi infirmanti similis, in somnis apparuit. Cumque Episcopo videretur se magna cura satagere, ut eam oleo quasi graviter aegrotantem inungeret; illa torvo vultu, similis indignanti, satagentem intuita dixit: Non me quidem inungere poteris, cum modum inunctionis meae Ordinarius tuus non habeat: sed inunge Priorem nostrum cum Fratribus, qui ex tuo discessu sicut & ego, graviter infirmantur. Nec mora: expergefactus Episcopus Priorem cum Fratribus advocat, & quid sibi ab Ancilla Christi in somnis dictum sit, indicat, a proposito tamen nihilominus non revocatus, ut iter aggrederetur curis omnibus insistebat.

[23] Haec ut vidit venerabilis Prior Aegidius impatientissime doluit, & super impeditione Episcopi itineris, Ancillam Christi aggrediens deprecari, beata ipsa mulier per visum apparuit, cui etiam dixit: Sicut contrarium tibi est iter Episcopi sic & contrarium mihi esse non dubites, & ideo non comitabor euntem; sed comitantur eum tres mulieres, de quarum manibus non evadet. Sine ergo illum, faciat quod vult, non eum ab intentione revocare nunc poteris. Nec mora: ut dicto Priori Ancilla Christi haec dixit, repente Episcopus supervenit: cujus voce ab extasi revocatus illi retulit, quid sibi Domina Maria, in ipso eodemque momento per visum apparens, de ejus recessu praedixit. Obstupesce, Lector, intuere miraculum. Verbis his nil motus Episcopus, Priori ridens subintulit: Et mihi, inquit, Domina Maria hujusmodi dixit. Nil talibus moveor, satis est locus in januis, citius revertar quam speratis. Non turberis, Frater Carissime. Ut verum tuae fatear caritati, grave mihi esset, & illi fortiter gravius, ut tantum amicum in tanta rerum mutatione visitans non viderem. Praeterea non credo, imo certus praesumo quod me, sicut vos timetis, renitentem secum nequaquam Papa detineat. His verbis dictum Priorem & ceteros Fratres, ut potuit, consolatus, Romam profectus est; & ut Priori Deus per suam famulam revelavit, a duabus mulieribus, Episcopatu scilicet & Cardinalitate ibidem comprehensus est; tertia vero mulier quae esse possit, ad praesens quidem dilucide scire non possumus.

[24] Nunc igitur ad te mihi redeundum est, Tusculane Praesul, Romanae Curiae Cardinalem. Verum quidem, ut in his quisquam potest advertere, verissimum Dei famula dixit, hominem voluntatis tuae te esse contestans, qui utique ad tam evidentissimas ipsius Ancillae Christi revelationes obstinatus ita fuisti, quod nullo modo moveri a voluntate propria potuisti. Videat ergo, Fratres, videat Tusculanus ille, si mediante effectu voluntatis suae profecerit, si ullum ex eo damnum incurrerit, si aliqua interim praetermisit, quae ad honorem Christi & salutem animarum desolatarum proficere potuissent: quas scilicet animas salutis nostrae Princeps Jesus proprio sanguine & ignominiosa Crucis morte redemit. Videat, inquam, lucrum suum, profectum suum mente pertractet. Romanae Curiae Sedem Praesul obsidet, obsidet Cardinalis: Scripturis studet, ut audio; quiete fovetur; & in partibus Lotharingiae (quibus ut certissime credimus, a summo Pontifice Christo Legatus a partibus Orientis remissus est) animae destitutae consilio vel auxilio tendent ad inferos. Gloria in Ecclesia maxima est Romae inter Cardinales habere locum; sed quid illi & gloriae? Christus opprobrium hominum & abjectio plebis factus, nobis sui exemplum reliquit, ut sequamur vestigia ejus. Verumtamen si tendat ad gloriam, quod minime creditur; quae gloria major, quam cum abjecerit gloriam, gloriam tantam inveniat, cui nec ulla inter glorias gloria possit aequari? Sed ne forsitan quis animadvertat parabolam & interpretationem ejus, putetque me in hac parte futuram post hanc vitam gloriam dicere. Non utique; sed credat illam in post futuro seculo possidendam. Nunc de gloria dicere volo, quam ambit hic mundus.

[25] Respondeat mihi nunc Tusculanus ille Romanae Curiae Cardinalis, conferat gloriam suam quam nunc in thalamo, cum illa quam dudum in partibus Lotharingiae pauper admodum & secum privatus habebat. Dixi pauper, sed male: imo maxime dives. Sed nec nunc ditior est, vel unquam fuit. Quid enim illi necessariorum defuit istic? & si in abundantissimis copiis, quae illi merito confluebant, defectio ulla suspicata fuisset; nullae indubitanter manus essent, quae hanc certatim adimplere non curassent. Nec mirum. Quare? Stupebat enim mundus incognitum monstrum; Episcopum scilicet frequentissimae civitatis in partibus transmarinis, sponte sua reliquisse dominium; ex Orientalibus copiis pauperem factum, & in humili loco de Oignies inter oves Beghinarum, quas utique abominantur Aegiptii, requiem elegisse. Multos mundus & fere innumerabili copia habet Episcopos, Gallia amplitudine sua Cardinalium reditibus annuis tota vix sufficit: sed mundus, sine Sede Pontifices, Christum imitantes, qui semetipsum exinanivit, ut servi formam acciperet [non vidit] frequenter. Gallia vero sine pompa Cardinalem inglorium nunquam, Hispania autem unum & hoc recenter, ut audio, ante annos tres meruit. Sed hunc, auspice Christo, per preces Ancillae suae Mariae, Lotharingia primum habebat. Per preces Ancillae suae dixi: sed fateor in dubio me locutum. Nescio enim si adhuc in ira contineat preces, quia contrarium sibi iter Episcopi esse praedixerat. Credo tamen & si hactenus continuit in ira [quod propter] preces devotissimas & assiduas religiosorum religiosarumque in nostris partibus orationes ad Dominum, forte Ancilla Christi mutavit eloquium, & pro reditu illius omnipotentem Dominum deprecatur: cujus interventione de manu duarum mulierum, Episcopatus scilicet & Cardinalatus, liberatum remittet ad Gallias. Quem tertia mulier, ut quidam nostrorum exposuit, Lotharingiae partis Ecclesia, quasi prima illi devotione conjuncta, usque in aevum vitae suae maritali fœdere possidebit. Nec enim mirum, imo divinae legi consonum valde est, repudiatis duabus, quas pristinae superduxit, primam repetere, & adhaerere illi tanto devotius, quanto se ab ea alienatius sequestravit.

[26] Hoc est enim quod vos, Optime Praesul, aliquando in nostris partibus positus divina revelatione vidistis. Diu antequam venerandus ille ac vere dignus Dominus Hugo, Ostiensis Episcopus, in dignitatem Apostolicam attolleretur; visum tibi in revelatione divina testatus es, quod B. Gregorius Papa, qui hunc utique qui modo est, & nomine & actione demonstrat, duas tibi aves pulcherrimas, sed mortuas; beatus vero Lambertus Martyr & Episcopus Leodiensis, unam quidem, sed multo pulchriorem & vivam dedit: hoc est etiam quod ipsa beatissima mulier Maria de Oignies, Prophetissa quidem non fallax, tibi olim in vita praedixit, ipsum scilicet B. Lambertum Martyrrem mitram tuo capiti imposuisse. Quod procul dubio factum vidimus: cum totius Episcopii Leodiensis cura, quasi mitra potestatis & administrationis tibi fuerit plene commissa: & hoc datum S. Lamberti. Principatus autem temporalis administrationis ad eum non pertinebat, quod donativum erat terreni Imperii: tamen & hinc administrabatur tibi temporale subsidium, quia nemo militavit suis stipendiis unquam. Hanc autem spiritualis administrationis, alis contemplationis exertam, pennis virtutum fulgidam, sancta vividam actione, sanctus adhuc Martyr Lambertus & Leodiensis Episcopus, per sanctas Sanctorum Sanctarumque preces, tibi quotidie offerre non cessat. Quis prudentum, quis spiritualium amicorum tuorum cum pace sustinere poterit, si tantus a te Martyr cum tanto xenio fuerit confutatus? Aves utique, quas tibi B. Gregorius Papa dedit, licet multo honore spectabiles sint, mortuas tamen, mortuas tibi revera datas testatus es. Mortuas certe aves illas, mortuas ipse dixisti; & mortuas recolo. Sed quomodo mortuae sunt? Quare non vivunt? Si eas discutias, ipse me melius nosti. Dicas ergo ubi est vita illarum? Ubi est vigor vividae actionis, ubi fervor sedulae praedicationis, ubi fructus ille copiosus efficacissimus atque sanctissimus in Confessionibus audiendis, ubi zelus & solers cura in vitiis extirpandis: horum ut in nostris partibus rumor est, aut parva aut nulla apud te nunc ibidem habetur opinio.

[27] O virum specialiter inter mortales a Domino praeelectum, in talibus cessantem; qui licet in se ardeat, ut omnino confidimus, amore divino; tamen super candelabrum positum omnibus non lucentem! O aves pulchras & mortuas! Mortuae sunt, inquam, aves; sed quomodo mortuae? revera os habent aves illae, licet mortuae, sed non loquuntur per vos; quia idioma patriae ignoratis. Oculos habent, sed non vident per vos in causis forensibus discernendis; quia oculi vestri sunt piscinae in Esebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. Aures habent, sed non audiunt per vos; quia aures vestrae patulae sunt, non ad exactores dignitatum, quibus premant pauperes Ecclesiae filios; sed ad audiendos clamores pauperum & reconciliandum Christo eos, qui irae filii tendunt ad inferos. Si ergo aves illae datae tibi, nec vident, nec audiunt, neque loquuntur; quid aliud de eis aestimandum est, nisi quia sunt mortuae? Si autem mortuae, quare vivarum vice foventur? Cave igitur, Pater sancte, cave Reverendissime Praesul, ne aves mortuae fœtorem tibi magis pariant quam honorem. Rerum enim natura habere dignoscitur, quod quantumlibet aves pulchrae, si vita careant, durare sine fœtore non possunt. Nostris certe quod nihil exprobratius in nostro Gallico, Mortuae-gallinae proverbio. Precor ergo te, Pater sancte, & profusis lacrymis rogo, ne indigneris mihi ista dicenti. Testis mihi est Deus & sancti Angeli ejus, his verbis licet admodum duris, nulla alia de causa erga te, nisi prae nimia caritate moveri. Qua enim caritate vos diligam, quam sincero vos amore complectar, ipse novit, qui omnia novit. Nondum enim annorum quindecim aetatem attigeram, cum vos necdum Praesulem in Lotharingiae partibus praedicantem audiens, tanta veneratione dilexi, ut me solius nominis vestri laetificaret auditus: ex tunc mecum vestri amor individuus perseverat. Nec mirum, dum ea quae pueri discimus, nobiscum quodammodo coalescunt. Ignosce ergo, Pater sancte, ignosce mihi, praesertim cum non nisi ea tibi ad mentem reduxero, quae diu ante revelata vidisti. Verumtamen vos volo si mediantibus his, quae in personam vestram digesta sunt affectus, meus, effectu desiderii sui, in reditu vestro obtinere potuerit, non magni pendam debitae insipientiae argui, qui vos Cardinalem & Episcopum Sanctae universali Ecclesiae venerandum, verbis etsi quodammodo contumeliosis, tamen piis provocare praesumpsi.